*
Boston
Medical Library
association,
19 BOYLSTON PLACE,
?%
*
WB
1 ^-f/
A. C. CELSI
DE RE MEDICA
LIBRI OCTO.
EX TYPIS FIRMINI DIDOT,
IN VIA DICTA JACOB, N°< 24-
A- C. CELSI
DE RE MEDICA
LIBRI OCTO.
EDITIO NOVA,
CUB.ANTIBUS
P. FOUQUIER IW SAE. PAR. FACULTATE I>ROFESSOKE
ET F. S. BaTIER. D. M. P.
PARISIIS,
APUD J. P>. BAILLIEBE, BIBLIOPOLAM
1W ViA DICTA DE i/eCOLE DE MEDECliNE, N° l4«
MDCCCXXIir.
PRiEFATIO EDITORUM.
J amdudum ab omnibus medicis suo pretio
aestimata sunt A. C. Celsi opera; quae, quanti
sint nominis ex eo facile patet, quod plurimis
hactenus editionibus typis mandata sint. Ita-
que in nostro auctore sermonis elegantiam ,
doctrinae varietatem simul et hippocraticam
praeceptorum prudentiam, laudare superva-
caneum est, sed de hac quam lectori offeri-
mus editione breve aliquid monendum.
Insudaverunt primi editores et prsesertim
Leon Targa, ut manuscriptorum codicum,
editionumque variarum sedula et indefessa
collatione , nobis mandarent accuratissime
emendatum opus : his tamen laboribus quam-
libet immensis aliquid addere licuit, constan-
temque dedimus operam, uthancce nostram,
plerisque potiorem, optimis sequam, editio-
nem praestaremus.
Quod ad propria auctoris vocabula spectat,
Targam ut pote emendatissimun fere sem-
per secuti sumus, sed in interpunctionc
i.
6. PRjEFATIG editorum.
doctoris Pariset editionem anteponere con-
sultius visum est : hunc autem imitandum
minime censuimus, cum verba non solum
mutare, addere, subtrahere, sed integros
etiam paragraphos transponere, editori fas
esse non dubitavit.
In numerosa capita et sectiones opus dis-
pertire, et singulo libro argumentum, sicut
in quibusdam editionibus praefigere, in hac
nequaquam utile fuit, cum in fine index re-
periatur ex ordine litterarum quam latissime
explicitus.
b,».'»/». %/%>■» %v%^%^^%/»*%.'»^%/%^ »•%,'». ».^-»> %.-%•», %,-%•%, %**%/», %/%^l %•%•%,!
A. CORNELII CELSI
DE RE MEDICA
LIBER PRIMUS.
Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sani-
tatem aegris medicina promittit. Hsec quidem nusquam
non est; siquidem etiam imperitissimse gentes herbas,
aliaque prompta inauxilium vulnerummorborumque,
noverunt. Yerum tamen apud Graecos aliquanto magis
quam in caeteris nationibus, exculta est : ac ne apud hos
quidem a prima origine, sed paucis ante nos seculis; ut
pote quum vetustissimus auctor jEsculapius celebretur :
qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam
paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus
est. Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon,
bello Trojano ducem Agamemnonem secuti, non me-
diocrem opem commilitonibus suis attulerunt : quos
tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis ge-
neribus morborum aliquid attulisse auxilii , sed vulne-
ribus tantummodo, ferro et medicamentis , mederi so-
litos esse proposuit. Ex quo apparet,has partes medicinaB
solas ab his esse tentatas, easque esse vetustissimas. Eo-
dem quoque auctore disci potest , morbos tiim ad iram
deorum immortalium relatos esse; et ab iisdem opem
posci solitam : verique simile est, inter non multa auxilia
adversas valetudinis, plerumque tamen earn bonam con-
tigisse ob bonos mores , quos neque desidia neque luxu-
ria vitiarant : siquidem heec duo corpora priiis in Graecia,
8 A CORNELII CELSI
deinde apud nos , afflixerunt. Ideoque multiplex kta me-
dicina, neque olim, neque apud alias gentes necessaria,
\ix aliquot ex nobis ad senectutis principia perducit.
Ergo etiam post eos de quibus retuli, nonnulli clari
viri medicinam exercuerunt , donec majore studio litte-
rarum disciplina agitari coepit; quae ut animo prsecipue
omnium necessaria, sic corpori inimiea est. Primoque
medendi scientia sapientiae pars habebatur , ut et mor-
borum curatio, et rerum naturce contemplatio sub iisdem
auctoribus nata sit : scilicet bis hanc maxime requiren-
tibus, qui corporum sanorum robora, inquieta cogita-
tione nocturnaque vigilia, minuerant. Ideoque multos
ex sapientia? professoribus peritos ejus fuisse accepimus:
clarissimos vero ex his Pythagoram , et Empedoclem , et
Democritum. Hujus autem, ut quidam crediderunt,
discipulus Hippocrates Cous : primus quidem ex om-
nibus memoria dignis ab studio sapientiae disciplinam
hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post
quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrisip-
pus, tum Herophilus et Erasistratus , sic artemhanc exer-
cuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint.
Iisdem lemporibus in tres partes medicina diducta
est; ut una esset qure victu,altera quae medicamentis ,
tertia quae manu mederetur. Primam ^iatryiTDtviv, se-
cundam ipapp.a^cUTi)CYiv , tertiam ^&ipoupyucyiv, Graeci
nominaverunt. Ejus autem qua: victu morbos curat,
longe clarissimi auctores etiam altius qusedam agitare
conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindi-
caverunt, tanquam sine ea trunca et debilis medicina
esset. Post quos Serapion primus omniun, nihil hanc
rationalem disciplinam pertinere ad medicinam pro-
fessus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem
Apollonius et Glaucias, et aliquanto post Heraclides
Tarentinus, et alii quoque non mediocres viri secuti,
LIBER I. PR^FATIO. 9
exipsaprofessioneseE(A7reipuou? appellaverimt. Sicin
duas partes ea quoque quae victu curat , medicina divisa
est : aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vin-
dicantibus : nullo vero quiequam , post eos qui supra
comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat: donee
Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit :
ex cujus successoribus Themison nuper ipse quoque
quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxi-
me viros salutaris ista nobis professio increvit.
Quoniam autem ex tribus medicinae partibus, ut
difficillima, sic etiam clarissima est ea quae morbis me-
detur, ante omnia de hac dicendum est. Etquia prima
in ea dissensio est, quod alii sibi experimentorum tan-
tummodo notitiam necessariam essecontendunt; alii, nisi
corpornm rerumque naturalium ratione comperta , non
satis potentem usum esse proponunt; indicandum est,
quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nos-
tra quoque opinio interponi possit.
Igitur hi qui rationalem medicinam profitentur , hasc
necessaria esse proponunt; abditarum et morbos con-
tinentium causarum notitiam , deinde evidentium , post
haac etiam naturalium actionum , novissime partium in-
teriorum.
Abditas causas vocant in quibus requiritur, ex qui-
bus principiis nostra corpora sint, quid secundam , quid
adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt posse
eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui unde
hi sint ignoret : neque esse dubium quin alia curatione
opussit, si ex quatuor principiis vel superans aliquid vel
deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sa-
pientiaeprofessoribusdixerunt; alia, siinhumidis omne
vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu , ut
Hippocrati; alia, si sanguis in eas venas quae spiritui
accommodataj sunt, transfunditur, ct inflammationem
io A CORNELH CELSI
quam ^XsyfjLOv^v nominant, excitat, eaque inflammatio
talem motum efficitqualis in febre est,ut Erasistrato
placuit; alia , si manantia corpuscula per invisibilia fora-
mina subsistendo iter claudunl, utAsclepiades contendit :
eum vero recte curaturum, quem prima origo causae
non fefellerit. Neque vero inficiantur experimenta quo-
que esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri
potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt: non enim
quidlibet antiquiores viros segris inculcasse, sed cogi-
tasse quid maxime conveniret; et id usu explorasse,
ad quod ante conjectura aliqua duxisset : neque inter-
esse an initio pleraque explorata sint, si a consilio
tamen coeperunt; et id quidem in multis ita se habere:
saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in
quibus nihil adhuc usus ostenderit; ut ideo necessarium
sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo
mortalium reperire possit cur hoc quam illo potius uta-
tur. Et ob hoec quidem in obscuro positas causas perse-
quuntur.
Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt,
initium morbi calor atlulerit an frigus, fames an sa-
tietas , et quae similia sunt : occursurum enim citius du-
cunt eum qui originem non ignorarit.
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas
spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque
assumimus et concoquimus , itemque per quas eadem
haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum
requirunt etiam , quare venae nostrae modo submittant
sese , modo attollant : quae ratio somni, quae vigiliae sit :
sine quorum notitia neminem putant vel occurrere,
vel mederi morbis inter haec nascentibus, posse. Ex
quibus quia quam maxime pertinere ad rem concoctio
videtur, huic potissimum insistunt, et duce alii Era-
sistrato, atteri cibum in ventre contendunt; alii, Plisto-
LIBER I. PILEFATIO. it
nico Praxagorae discipulo , putrescere : alii credunt Hip-
pocrati per calorem cibos concoqui : acceduntque
Asclepiadis aercmli, qui omnia ista vana et supervacua
esse proponunt : nihil enim concoqui, sed crudam ma-
teriam, sicut assumpta est, in corpus omne diduci. Et
haec quidem inter eos parum constant : illud vero con-
venit, alium dandum cibumlaborantibus, si hoc; alium,
si illud verum est : nam si teritur intus , eum quaeren-
dum esse qui facillime teri possit; si putrescit, eum in
quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum
qui maxime calorem fqveat : at nihil ex his esse quae-
rendum, si nihil concoquitur; ea vero sumenda quae
maxime manent , qualia assumpta sunt. Eademque ra-
tione; quum spiritus gravis est, quum somnus aut vi-
gilia urget, eum mederi posse arbitrantur, qui prius
illa ipsa , qualiter eveniant , praeceperit.
Praeter haec , quum in interioribus partibus , et do-
lores et morborum varia genera nascantur , neminem
putant his adhibere posse remedia, quae ipse ignoret.
Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum ,
eorumque viscera atque intestina scrutari : longeque
optime fecisse Herophilum et Erasistratum , qui.no-
centes homines a regibus ex carcere acceptos , vivos
inciderint, considerarentque , etiamnum spiritu rema-
nente, ea quae natura ante clausisset, eorumque posi-
turam, colorem , figuram, magnitudinem, ordinem,
duritiem , mollitiem , laevorem , contactum ; processus
deinde singulorum et recessus , sive quid inseritur al-
teri , sive quid partem alterius in se recipit : neque enim,
quum dolor intus incidit , scire quid doleat eum , qui ,
qua parte quodque viscus intestinumve sit , non cogno-
verit : neque curari id quod aegrum est posse ab eo ,
qui , quid sit , ignoret : et , quum per vulnus alicujus
viscera patefacta sunt , eum qui sanae cujusque colorem
i2 A CORNELII CELSI
partis ignoret, neseire, quid integrum, quid corruptum
sit:itanec succurrere quidem posse corruptis, aptius-
que extrinsecus imponi remedia , compertis interiorum
et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine:
similesque omnia quae proposita sunt , rationes habere :
neque esse crudele, sicut plerique proponunt, homi-
num nocentium , et horum quoque paucorum , suppli-
ciis , remedia populis innocentibus seculorum omnium
quaeri.
Contra hi qui se IjjLireipiJtou? ab experientia nominant,
evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur : ob-
scurarum vero causarum etnaturalium actionum quaestio-
nem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non
comprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi,
patere ex eorum qui de his disputarunt discordia ; quum
de ista re , neque inter sapientioe professores, neque inter
ipsos medicos , conveniat. Cur enim potius aliquis Hippo-
crati credat , quam Herophilo ? cur huic potius quam As-
clepiadi ? Si rationes sequi velis, omnium posse videri non
improbabiles ; si curaliones , ab omnibus his aegros per-
ductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi , neque
auctoritati cujusquamfidem derogari oportuisse : etiam
sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio
hoc faceret ; nunc illis verba superesse, deesse medend
scientiam. Differre quoque pro natura locorum geneia
medicinae; et aliud opus esse Romae , aliud in^lgypto,
aliud in Galha. Quod si morbos hae causae facerent , quae
ubique eoedem essent,remedia quoque ubique eadem esse
debuisse : saepe etiam causas apparere, ut puta Hppitudi-
nis, vulneris; neque ex his patere medicinam. Quod si
scientiam hanc non subjiciat evidens causa, multo minus
eam posse subjicere quae in dubio est. Quum igitur illa
incerta incomprehensibilisque sit,a certis potiiis et ex-
ploratis petendum esse praesidium ; id est , iis quae ex-
LIB. i. pr.*:fatio. r3
perientia in ipsis curationibus docuerit , sicut in caeteris
oinnibus artibus : nam ne agricolam quidem aut guber-
natorem dispulatione , sed usu fieri. Ac nihil istas cogi-
tationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod
qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem
homines perduxerint : id enim fecisse , quia non ab ob-
scuris causis , neque a naturalibus actionibus quse apud
eos diversae erant , sed ab experimentis , prout cuique
responderant , medendi vias traxerint. Ne inter initia
quidem ab istis quasstionibus deductam esse medicinam,
sed ab experimentis : aegrorum enim qui sine medicis
erant , alios propter aviditatem primis diebus protinus
cibum assumpsisse , alios propter fastidium abstinuisse,
levatumque magis eorum morbum fuisse qui abstinue-
rant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse , alios
paulo ante eam , alios post remissionem ejus ; optime
deinde his cessisse qui post finem febris id fecerant : ea-
demque ratione alios inter principia protinus usos esse
cibo pleniore , alios exiguo ; gravioresque eos factos qui
se implerant. Hrec similiaque quum quotidie inciderent,
diligentes homines notasse , quae plerumque melius re-
sponderent : deinde segrotantibus ea pracipere coepisse.
Sic medicinam ortam , subinde aliorum salute , aliorum
interitu, perniciosa discernentem a salutaribus.Repertis
deinde jam remediis , homines de rationibus eorum dis-
serere coepisse : nec post rationem medicinam esse in-
ventam ; sed post inventam medicinam , rationem esse
quajsitam. Requirere etiam , si ratio idem doceat quod
experientia , an aUud : si idem , supervacuam esse ; si
aliud, etiam contrariam.Primo tamen remedia explo-
randa summa cura fuisse , nunc vero ilia explorata esse :
neque ulla aut nova genera morborum reperiri , aut no-
vam desiderari medicinam. Quod si jam iucidat mali
l4 A CORNELII CELSI
genus aliquod ignotum , non ideo tamen fore medico de
rebus cogitandum obscuris ; sed eum protinus visurum,
cui morbo id proximum sit ; tentaturumque remedia si-
milia illis , quae vicino malo saepe succurrerint ; et per
ejus similitudinem opem reperturum. Neque enim se di-
cere consilio medicum non egere , et irrationabile ani-
mal hanc artem posse praestare ; sed has latentium rerum
conjecturas ad rem non pertinere, quia non intersit,
quid morbum faciat , sed qui tollat ; neque ad rem per-
tinere , quomodo , sed quid optime digeratur ; sive hae
de causa concoctio intercidat , sive de illa ; et sive con-
coctio sit illa , sive tantum digestio. Neque quaerendum
esse quomodo spiremus , sed quid gravem tardumque
spiritum expediat; neque quid venas moveat, sed quid
quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci
experimentis ; et in omnibus ejusmodi cogitatiouibus ,
in utramque partem disseri posse : itaque ingenium et
facundiam vincere ; morbos autem non eloquentia , sed
remediis , curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene
norit, hunc aliquanto majorem medicum futurum, quani
si sine usu linguam suam excoluerit. Atque ea quidem
de quibus est dictum , supervaci* esse tantummodo : id
vero quod restat, etiam crudele , vivorum hominum al-
vum atque praecordia incidi ; et salutis humanae praesi-
demartem, non solum pestem alicui, sed hanc etiam
atrocissimam inferre : quum praesertim ex his quae tanta
violentia quaerantur , alia non possint omnino cognosci,
alia possint etiam sine scelere. Nam colorem , laevorem ,
mollitiem , duritiem , similiaque omnia non esse talia ,
inciso corpore , qualia integro fuerint : quia quum , cor-
poribus inviolatis , haec tamen metu , dolore , inedia ,
cruditate , lassitudiue et mille aliis mediocribus affec-
tibus , saepe mutentur ; multo magis veri simile est inte-
riora, quibus major mollities et lux ipsa nova sit, sub
LIBER I. PRiEFATIO. i5
gravissimis vulneribus ct ipsa scrutatione l mutari. Ne-
quc quicquam esse stultius, quam quale quidque vivo
homine est, tale existimare esse moriente, iinmo jam
mortuo. Nam ne uterum quidem, quo minus ad rem
pertineat, spirante homine, posse diducirsimul atque
vero ferrum ad praecordia accessit, et discissum trans-
versum septum est , quod membrana quadam superiores
partes ab inferioribus diducit, ^ia(ppayp.a Graeci vocant,
hominem protinus animan amittere : ita demum mortui
praeeordia et viscus omne in conspectum lancinantis 2
medici dari necesse est tale , quale mortui sit, non quale
vivi fuit. Itaque consequi medicum , ut hominem cru-
deliter jugulet, non ut sciat qualia vivi viscera habeamus.
Si quid tamen sit quod, adhuc spirante homine, conspec-
tui subjiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Inter-
dum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie,
vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari , ut
ejus interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita
sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque cogno-
scere prudentem medicum , non caedem , sed sanitatem
molientem ; idque per misericordiam discere , quod alii
dira crudelitate cognoverint. Ob hasc, ne mortuorum
quidem lacerationem necessariam esse : quse etsi non
crudelis, tamen foeda sit; quum aliter pleraque in mor-
tuis se habeant : quantum vero in vivis cognosci potest,
ipsa curatio ostendat.
Quum haec per multa volumina , perque magnae con-
tentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque
tracteutur, subjiciendum est, quae proxima vero videri
possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, ne-
que ab utraque nimium abhorrentia^ sed media quodam
modo inter diversas sententias : quod in plurimis conten-
i Lindenius et Targa scribunt trucidatione.
a lidem editores scribunt hitrocinantis .
x6 A CORNELII CELSI
tionibus deprehendere licet sine ambitione verum scru-
tantibus , perinde ut in hac ipsa re. Nam quae demum
causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos
excitent ; quo modo vel trahatur spiritus vel cibus dige-
ratur , ne sapientiae quidem professores scientia compre-
hendunt, sed conjectura persequuntur. Cujus autem rei
non est certa notitia, ejus opinio certum reperire re-
medium non potest , verumque est ad ipsam curationem
nihil plus conferre , quam experientiam. Quamquam igi-
tur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia,
tamen eas adjuvant excitando artificis ingenium : itaque
ista quoque naturae rerum contemplatio , quamvis non
faciatmedicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Pro-
fecto veri simile est et Hippocratem et Erasistratum , et
quicunque alii non contenti febres et ulcera agitare , re-
rum quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt, non
ideo quidem medicos fuisse , veriim ideo quoque ma-
jores medicos exstitisse. Ratione vero opus est ipsi me-
dicinae , et si non semper inter obscuras causas , neque
inter naturales actiones , tamen saepe. Est enim hsec ars
conjecturalis : neque respondet ei plerumque non solum
conjectura , sed etiam exsperientia : et inlerdum non fe-
bris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut assuevit.
Rarius,sed aliquando tamen, morbus quoqueipse novus'
est: quem non incidere manifeste falsum est; quumaetate
nostra quaedam , ex naturalibus partibus carne prolapsa
et arente, intra paucas horas expiraverit, sic ut nobilissi-
mi medici neque genus mali neque remedium invenient.
Quos ego nihil tentasse judico , quia nemo in splendida
persona periclitari^onjectura sua voluerit, ne occidisse,
nisi servasset , videretur. Veri tamen simile est potuisse
aiiquid excogitari , detracta tali verecundia ; et fortasse
responsurum fuisse id quod aliquis esset expertus. Ad
quod medicinae genus , neque semper similitudo aliquid
LIBER I. PR/EFATIO. 17
eonfert; et si quando confert , tamen id ipsum rationa-
le est, inter multa similia genera et morborurn et re-
mediormn , cogitare , quo potissimum medicamento sit
utendum. Quum igitur talis res incidit, medicus aliquid
oportetinveniat, quod non ubique fortasse , sed saepius
tamen etiam respondeat. Petet autem novum quoque
consilium , non ab rebus latentibus , istae enim dubiee
et incertse sunt, sed ab his quae explorari possunt; id
est, evidentibus causis. Interest enim, fatigatio morbum
an vigilia , an sitis an fames , an frigus an calor fecerit,
an cibi vinique abundantia , an intemperantia libidinis.
Neque ignorare hunc oportet , quse sit aegri natura : hu-
jnidum magis an magis siccum corpus ejus sit, validi ner-
vi an infirmi , frequens adversa valetudo an rara, eaque,
quum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa :
quod is vitse genus sit secutus; laboriosum an quietum,
cum luxu an cum frugalitate : ex his enim shnilibusque ,
soepe curandi nova ratio ducenda est.
Quamvis ne haec quidem sic prseteriri debent, quasi
nuilam controversiam recipiant; nam et Erasistratus non
ex his fieri morbos dixit ; quoniam et alii et iidem alias
post ista non febricitarint. Et quidam medici seculi nos-
tri , sub auctore , ut ipsi videri volunt , Themisone , con-
tendunt, nullius causre notitiam quicquam ad curationes
pertinere : satisque esse qusedam communia morborum
intueri : siquidemhorum tria genera esse, unum adstric-
tum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum
excernere segros, modo nhnium; modo alia parte parum,
alia nimium : haec autem genera morlDorum modo acuta
esse , modo longa ; et modo increscere , modo consistere,
modo minui. Cognito igitur eo quod ex his est , si corpus
adstrictum est, digerendum esse; si profluvio laborat,
continendum; si mixtumvilium habet, occurrendum su-
binde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis meden
i8 A COB.NELII CELSI
dum, aliter vetustis; aliter increscentibus, aliter subsis-
tentibus, aliter jam ad sanitatem inclinantibus. Horum
observationem medicinam esse : quam ita finiunt , ut
quasiviam quamdam, quam ij,s9o^ov Graeci nominant,
eorumque quee in morbis communia sunt, contemplatri-
cem esse contendant. Ac neque rationalibus se,neque
experimeuta tantum spectantibus annumerari volunt:
quum ab illis eo nomine dissentiant, quod in conjectura
rerum latentium nolunt esse medicinam;ab his eo quod
parum artis esse in observatione experimentorum cre-
dunt.
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa eviden-
tia ejus opinioni repugnat; quiararo nisi post horum
aliquid morbus venit : deinde non sequitur , ut quod
alium non afficit , aut eumdem alias , id ne alteri qui-
dem , aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quse-
dam subesse corpori, vel ex infirmitate ejus, vel ex ali-
quo affectu , quae vel in alio non sunt , vel in hoc alias
non fuerunt; eaque per se non tanta, ut concitent mor-
bum, tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus effi-
ciant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam
non temere medici sibi vindicant, satis comprehendisset ;
etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri ,
sed id pro causa apprehendi , quod contulisse plurimum
videtur. Potest autem id , dum solum est , non movere ,
quod junctum aliis maxime movet. Accedit ad haec quod
ne ipse quidem Erasistratus , qui , transfuso in arterias
sanguine, febrem fieri dicit, idque nimis repleto cor-
pore incidere , reperit , cur ex duobus aeque repletis , al-
ter in morbum inciderit , alter omni periculo vacarit ;
quod quotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera
sit illa transfusio, tamen illam non per se, quum plenum
corpus est, fieri, sed quum horum aliquid accesserit.
Themisonis vero aemuli , si perpetua quae promittunt,
LIBER I. PR.EKATIO. uj
habent, magis etiam quam ulli rationales sunt. Neque
enim , si quis non omnia tenet , qua? ralionalis alius pro-
bat , protinus alio novo nomine artis indiget ; si modo
quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque
insistit. Sin , quod vero propius est , vix ulla perpetua
praecepta medicinalis ars recipit, iidem sunt quod ii,
quos experimenta sola sustinent, eo magis quoniam, si
compresserit aliquem morbus aut fuderit, quilibet etiam
imperitissimus videt : quid autem compressum corpus
resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est,
rationalis est medicus : sin, ut ei qui se rationalem negat,
confiteri necesse est,ab experientia, empiricus est. Ita
apud eum morbi cognitio extra artem , medicina intra
usum est : neque adjectum quicquam empiricorum pro-
fessioni,sed dernptum est; quoniam illi multa circum-
spiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria.
Nam et hi qui pecoribus ac jumenlis medentur, quum
propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint,
communibus tantummodo insistunt : et exterae gentes ,
quum subtilem medicinre rationem non noverint, com-
munia tantum vident : et qui ampla valetudinaria nu-
triunt, quia singulis summa cura consulere non susti-
nent, ad communia ista confugiunt. Neque hercules is-
tud antiqui medici nescierunt , sed his contenti non
fuerunt : ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates ,
dixitmederi oportere et communia etpropria intuentem.
Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem con-
sistere ullo modo possunt. Siquidem et compressorum et
fiuentium morborum genera diversa sunt ; faciliusque id
in his quse fiuunt, inspici potest. Aliud est eiiim sangui-
nem, aliud bilem, aliud cibum vomere : aliud dejectio-
nibus , aliud torminibus laborare : aliud sudore digeri ,
aliud tabe consumi. Atque in partes quoque humor
erumpit, ut in oculos auresque; quo periculo nullum
20 A CORNELII CELSI
humanum membrum vacat : nihil autem horum sic ut
aliud curatur. Ita protinus in his a communi fluentis
morbi contemplatione, ad propriam medicina descendit.
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia sre-
pe necessaria est : quia non eadem omnibus , etiam in
similibus casibus , opitulantur : siquidem certse quaedam
res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt, aut
resolvunt. Inveniuntur tamen in quibus aliter atque in
caeteris , idem eveniat : inhisergo communium inspectio
contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae
quoque sestim atio saepe morbum solvit. Ergo etiam in-
geniosissimus seculi nostri medicus, quem nuper vidi-
mus, Cassius, febricitanti cuidam et magna siti atfecto ,
quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset,
aquam frigidam ingessit : qua ille epota quum vini vim
miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore
discussit. Qucd auxilium medicus opportune providit
non ex eo quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat,
sed ex ea causa quae ante praecesserat. Estque etiam pro-
prium aliud et loci et temporis, istis quoque auctoribus,
qui, quum disputant quemadmodum sanis hominibus
agendum sit, prseciphmt ut gravibus aut locisauttem-
poribus magis vitetur frigus , aestus , satietas , Iabor, libi-
do ; magisque ut conquiescat iisdem aut locis aut tempo-
ribus, si quis gravitatem corporis sensit;ac neque vo-
mitu stomachum, neque purgatione alvum sollicitet.
Quae vera quidem sunt ; a communibus tamen ad quaedam
propria descendunt ; nisi persuadere nobis volunt , sanis
quidem considerandum esse , quod coelum , quod tempus
anni sit; aegris vero non esse : quibus tanto magis ob-
noxia offensis inlirmitas est. Quinetiam morborum in
iisdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt : eh
qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis
sa^pe restituitur.
LIBER I. PR.EFATIO. 21
Plurima quoque in dando cibo discrimina reperien-
tur : ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius
adolescens quam puer; facilius iu tenui caelo quam in
denso; facilius a?state quam hieme; facilius uno cibo
quam prandio quoque assuetus; facilius inexercitatus
quam exercitatus homo sustinet : saepe autem in eo ma-
gis necessaria cibi festinatio est , qui minus inediam to-
lerat. Ob quae competit , eum qui propria non novit ,
communia tantum intueri debere; eumque qui nosse
propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed
his quoque insistere : ideoque , quum par scientia sit ,
utiliorem tamen medicum esse amicum quam extra-
neum.
Igitur,ut ad propositum meum redeam , rationalem
quidem puto medicinam esse debere; instrui vero ab
evidentibus causis , obscuris omnibus non a cogitatione
artificis, sed ab ipsa arte, rejectis. Incidere autem vivo-
rum corpora, et crudele et supervacuum est; mortuo-
rum vero, discentibus necessarium : nam positum et
ordinem nosse debent, quse cadaver melius quam vivus
et vulneratus homo , reprsesentant : sed et csetera quai
cognosci in vivis modo possunt, in ipsis curationibus
vulneratorum paulo tardius , sed aliquanto mitius usus
ipse monstrabit.
His propositis, primum dicam, quemadmodum sa-
nos agere conveniat, tum ad ea transibo quaeadmor-
bos et curationes eorum pertinebunt.
22 A COB.NELII CELSI
Sect. I. Sanus homo , qui et bene valet, et suae spon-
tis est , nullis obligare se legibus debet ; ac neque medico
neque iatralipta egere. Hunc oportet varium babere
vitae genus;modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque
in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed fre-
quentius se exercere , siquidem ignavia corpus hebetat,
labor firmat : illa maturam seneetutem , is longam
adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo ,
interdum aquis frigidis uti ; modo ungi , modo id ipsuni
negligere; nullum cibi genus fugere quo populus uta-
tur; interdum in convivio esse, interdum ab eo se re-
trahere ; modo plus justo , modo non amplius assumere;
bis die potius quam semel cibum capere; et semper
quam plurimum, dummodo hunc concoquat. Sed ut
hujus generis exercitationes cibique necessarii sunt, sic
athletici supervacui : nam et intermissus propter aliquas
civiles necessitates ordo exercitationis corpus affligit ; et
ea corpora quae more eorum repleta sunt , celerrime et
senescuntet aegrotant. Concubitusvero neque nimis con-
cupiscendus, neque ninns pertimescendus est. Rarus
corpus excitat; frequens, solvit. Quiim autem frequens,
non numero sit, sed natura, ratione setatis et corporis,
scire hcet eum non iuutilemesse,quem corporis neque
languor neque dolor sequitur. Idem interdiii pejor, tu-
tior noctii : ita tamen , si neque illum cibus , neque hiuic
cum vigilia labor statim sequitur. Ha?c firmis servanda
sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae
praesidia consumantur.
Sect. II. At imbecillis , quo in numero magna pars
urbanorum, omnesque penecupidi litterarum sunt, ob-
servatio major necessaria est; ut, quod vel corporis vel
loci vel studii ratio detrahit, cura restituat.
Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget:
LLB. I. SECT. II. 2 ;
qui parum , quiescere debet; et,si mane surgendi ne-
cessitas fuerit, redormire : qui non concoxit ex toto,
conquiescere ; ac neque labori se, neque exercitalioni
nequc negotiis, credere. Qui crudum sine praecordiorum
dolore ructat , is ex intervallo aquam frigidam bibere ;
ct se nibilo minus continere. Habitare vero a?dificio lu-
cido, perflatum aestivum, hibernum solem habente, ca-
vere meridianum solem , matutinum et vespertinum fri-
gus; itemque auras fluminum atque stagnorum; minime-
que , nubilo ccelo , soli aperienti se committere ; ne modo
frigus modo calor noceat : quse res maxime gravedines
destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista
servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
Scire autem licet integrum corpus esse , quum quotidie
mane urina alba , dein rufa est : illud concoquere , hoc
concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum
intermittere ; deinde, nisi hiems est, fovere os mulla
aqua frigida debet : longis diebus meridiari potius ante
cibum; sin miuus, post eum. Per hiemem potissimum
totis noctibus conquiescere : sin lucubrandum est, non
post cibum id facere , sed post concoctionem. Quem in-
terdiu vel domestica vel civilia officia tenuerunt, huic
tempus aliquod servandum curationi corporis sui est.
Prima autem ejus curatio exercitatio est, quae semper
antecedere cibum debet : in eo qui minus Ial>oravit et
bene concoxil, amplior; in eo qui fatigatus est, et mi-
nus concoxit , remissior. Commode vero exercent, clara
lectio , arma , pila , cursus , ambulatio ; atque luec non
ubique plana commodior est; siquidem melius ascensus
quoque et descensus cum quadam varietate corpus mo-
veat, nisi tamen id perquam imbecillum est : mehor
autem est sub divo quam in porticu : melior, si caput
patitur, in sole quam in umbra : melior in umbra quam
parietes aut viridaria efficiunt, quam quse tecto subest ;
H A CORNELII CELSI
melior recta quam flexuosa. Exercitationis autem plerum-
que finis esse debet sudor , aut certe lassitudo quae citra
fatigationem sit : idque ipsum modo minus, modo magis
faciendum est. Ac ne his quidem , athletarum exemplo ,
certa esse lex vel immodicus esse labor debet. Exercita-
tionem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad
ignem ; modo balneum , sed in conclavi quam maxime et
alto et lucido et spatioso. Ex bis vero neutrum saepe fieri
oportet, sed saepius alterutrum, pro corporis natura.
Post baec paulum conquiescere opus est. Ubi ad cibum
ventum est, nunquam utilis est nimia satietas ; saepe inu-
tilis nimia abstirientia : sed, si qua intemperantia subest,
tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis,
oleribus , similibusque rebus melius incipit : tum caro
assumenda est, quae assa optima aut elixa est. Condita
omnia duabus de causis inutilia sunt, quoniam et plus
propter dulcedinem assumitur, et quod modo par est, id
tamen aagrius concoquitur. Secunda mensa bouo stoma-
cbo nibil nocet ; in imbecillo coacescit. Si quis itaque
hoc parum valet , palmulas pomaque et similia melius
primo cibo assumit. Post multas potiones , quae aliquan-
tuin sitim excesserunt, nihil edendum est : post satieta-
tem , nibil agendum. Ubi expletus est aliquis , facilius
concoquit, si quicquid assumpsit, potione aquae frigidae
includit : tum paulisper invigilet, deinde bene dormit.
Si quis interdiu se implevit , post cibum neque frigori
neque aestui , neque labori , se debet committere : ne-
que enim tam facile haec inani coi^pore quam repleto no-
cent. Si quibus de causis futura inedia est , labor omnis
vitandus est.
Sect. III. Atque haec quidem pene perpetua sunt: quas-
dam tamen observationes desiderant, et novae res, et cor-
porum genera, et sexus, et aetates, et tempora anni. Nam
neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salu-
LIB. I. SECT. III. 2 5
hrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem pri-
ma hieme ; ex gravi in eum qui salubris est , prima ses-
tate transire melius est. Neque vero ex multa fame nimia
salietas, neque ex nimia satictate fames idonea est. Peri-
clitatur quoque et qui semel, et qui bis die cibum conti-
nenter l contra consuetudinem assumit. Item neque es.
nimio labore subitum otium, neque ex nimio otio subitus
labor sine gravi noxa est. Ergo, quum quis mutare aliquid
volet , paulatim debebit assuescere. Omnem etiam labo-
rem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo susti-
net. Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est ,
quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen
insuetus aliquis laboravit, autmulto plusquamsoletetiam
is qiii assuevit , huic jejuno dormiendum est ; multo ma-
gis, si etiam os amarum est, vel oculi caligant, aut venter
perturbatur : tum enim non dormiendum tantummodo
jejuno est,sed etiam in posterum diem ita permanen-
dum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est , sur-
gere oportet , et lente paululum ambulare. At si somni
necessitas non f uit , quia modice magis aliquis laboravit ,
tamen ingredi aliquantum eodem modo debet. Com-
munia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum
sumpturis , ubi paulum ambulaverunt , si balneum non
est , calido loco vel in sole vel ad ignem ungi atque su-
dare : si est , ante omnia in tepidario sedere ; deinde ,
ubi paulum conquieverunt , intrare et descendere in
solium ; tum multo oleo ungi leniterque perfricari : ite-
rum in soliun descendere : post haec os aqua calida fo-
vere , deinde frigida. Balneum his fervens idoneum non
est. Ergo si nimium alicui fatigato pene febris est , huic
abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in
i Lindenius et Targa scribunt incontinenter ; nobis rationi ma-
g-is conveniens visum est tliceie continenter.
3
sS A COB.NELH CELSI
aquam calidam, cui paulum olei adjectum sit : deinde
totum quidem corpus , maxime tamen eas partes quae in
aqua fuerunt , leniter perfricare ex oleo , cui vinum et
paulum contriti salis sit adjectum. Post haec omnibus fa-
tigatis aptum est cibum sumere, eoque humido uti;
aqua , vel certe diluta polione esse contentos , maxime-
que ea quae moveat urinam. Illud quoque nosse oportet,
quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est :
atque etiam , quum sudor se rcmisit , itinere fatigatis
inutilis. A balneo quoque venientibus Asclepiades inu-
tilem eam judicavit : quod in his verum est, quibus alvus
facile nec tuto resolvitur , quique facile inhorrescunt :
perpetuum in omnibus non est, quum potius naturale
sit potione aestuantem stomachum refrigerari. Quod ita
praecipio , ut tamen fatear , ne ex hac quidem causa su-
danti adhuc frigidam bibendum esse. Solet etiam pro-
desse, post varium cibum frequentesque dilutas potiones,
vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exer-
cilatio. Si assidua faligatio urget , in vicem modo aqua,
modo viuum bibendum est, raroque balneo utendum.
Levat quoque lassitudinem etiam laboris mutatio : eum-
que quem novum genus cujusdara laboris pressit, id
quod in consuetudine est, reficit. Fatigato quotidianum
cubile tutissimum est , lassat enim quod contra consue-
tudinem , seu molle seu durum est. Proprie quasdam ad
eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in
ipso quoque itinere frequens frictio : post iter primum
sedile , deinde unctio ; tum calida aqua in balneo magis
superiores partes , quam inferiores foveat. Si quis vero
exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum
est , perfundendumque oleo corpus et caput : deinde in
solium bene calidum descendendum est ; tum multa aqua
per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei
qui perfrixit, opus est in balneo primum involuto sedere
1.111 1. SECT. III. 27
donec insudet, tum ungi, deinde lavari : cibum modicum,
potiones meracas, assumere. Is vero qui navigavit, et nau-
sea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere
cibo debet, vel paulum aliquid assumere. Si pituilam
acidam effudit, utique sumere cibum, sed assueto le-
viorem : si sine vomitu nausea fuit , vel abs tinere , vel
post cibum vomere. Qui vero toto die , vel in vehiculo,
vel in spectaculis sedit , huic nihil currendum , sed lente
ambulandum est. Lenta quoque in balneo mora , dein
ccena exigua prodesse consueverunt. Si quis in balneo
aestuat , reficit hunc ore exceptum , et in eo retentum,
acetum : si id non est, eodem modo frigida aqua assump-
ta. Ante omnia autem norit quisque naturam sui corpo-
ris , quoniam alii graciles , alii obesi sunt ; alii calidi ,
alii frigidiores ; alii humidi, alii sicciores ; alios adstricta,
alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non aliquam
partem corporis imbecillam habet. Tenuis vero homo
implere se debet, plenus extenuare, calidus refrigerare,
frigidus calefacere , madens siccare , siccus madefacere :
itemque alvum firmare is cui fusa; solvere is cui ad-
stricta est : succurrendumque semper parti maxime la-
boranti est.
Implet autem corpus modica exercitatio , frequentior
quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, con-
tracta alvus , modicum frigus hieme , somnus et plenus
etnon nimis Iongus, molle cubile, animi securitas, as-
sumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pin-
guia, cibus et frequentior, et quantum plenissime po-
test concoqui l. Extenuat corpus aqua calida, si quis
in eam descendit , magisque , si salsa est : in jejuno bal-
neum , inurens sol, et omnis calor , cura, vigilia, som-
nus nimium vel brevis vel longus : lectus per eestatem
1 Lindenium hic secuti sumus , quamvis apud Targam lega-
tur quantus plenissimut.
28 A CORNELII CELSI
terra , hieme durum cubile : cursus , multa ambulatio ,
omnisque vehemens exercitatio, vomitus, dejectio, acidae
res et austerae , et semel die assumptae , et vini non per-
frigidi potio jejuno in consuetudinem adducta.
Quum vero inter extenuantia posuerim vomitum et
dejectionem , de his quoque proprie quaedam dicenda
sunt. Rejectum esse ab Asclepiade vomitum in eo vo
lumine , quod de tusndd sanitate composuit , \ideo : ne-
que reprehendo, si offensus eorum est consuetudine ,
qui quolidie ejiciendo vorandi facultatem moliuntur.
Paulo etiam longius processit, idem purgationes quo-
que eodem volumine expulit : et sunt haec peruiciosae ,
si nimis valentibus medicamentis fiunt : sed haec tamen
submovenda esse non est perpetuum : quia corporum
temporumque ratio potest ea facere necessaria , dum
et modo , et non nisi quum opus est , adhibeantur. Ergo
ille quoque ipse, siquid jam corruptum esset, expelli
debere confessus est : ita non ex toto res condemnanda
est. Sed esse ejus etiam plures causae possunt : estque
in ea quaxlam paulo subtilior observatio adhibenda. Vo-
mitus utilior est hieme quam sestate : nam tum et pituitae
plus, et capitalis gravitas major subest. Inutilis est gra-
cilibus et imbecillum stomachum habentibus : utilis vero
est plenis et biliosis omnibus , si vel nimium se reple-
runt , vel parum concoxerunt. Nam , sive quis plus est
quam quod concoquere possit, periclitari ne corrum-
patur non oportet : sive jam corruptum est , nihil com-
modius est quam id , qua via primum expelli potest ,
ejicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et gravi-
tate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugieu-
dum est. Idem prodest ei cui pectus aestuat et frequens
saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent
oculi , aut os amarum est : similiterque ei qui vel cce-
him vel locum mutat ; iisque quibus, si per plures dies
LIB. I. SECT. III. 29
non vomuerunt , dolor praecordia infestat. Neque ignoro
inter hsec prsecipi quietem, quae non semper contingere
potest agendi necessitatem habentibus , nec in omnibus
idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non opor-
teat confiteor : interdum valetudinis causa recte fieri ex-
perimentis credo. Conimoneo tamen, ne qnis qui va-
lere et senescere volet, hoc quotidianum habeat. Qui
vomere post cibum volet, si ex facili facit, aquam tantum
tepidam ante debet assumere; si difficilius, aquse vel
salis vel meliis paulum adjicere. At qui mane vomiturus
est, ante bibere mulsum, vel hyssopum, aut esse ra-
diculam , debet ; deinde aquam tepidam , ut supra scrip-
tum est , bibere. Csetera quse antiqui medici prsecepe-
ruut , stomachum omnia infestant. Post vomitum , si
stomachus infirmns est , pauliim cibi , sed hujus idonei,
gustandum; et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt;
nisi tamen vomitus fauces exasperavit. Qui vomuit , si
mane id fecit, ambulare debet , tum ungi, deinde co?,-
nare ; si post coenam , postero die lavari , et in balneo
sudare. Huic proximus cibus mediocris utilior est : is-
que esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco,
et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vo-
mere bis in mense vult , meiius consulet , si biduo con-
tinuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit ;
nisi hsec mora gravitatem pectori faciet.
Dejeetio autem a medicamento quoque petenda est,
ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes,
caligines, capilis dolores, aliaque superioris partis mala
increscunt. Quid enim inter hsec adjuvare possunt quies
et inedia , per quas illa maxime eveniunt ? Qui dejicere
volet , primum cibis vinisque utatur his quse hoc praes-
tent : dein , si parum illa proficient , aloen sumat. Sed
purgationes quoque, ut interdum necessarise sunt, sic,
ubi frequenles sunt, periculum afferunt : assuescit enim
3.
3o A CORNELII CELSI
non ali corpus ; quum omnibus morbis obnoxia maxime
infirmitas sit.
Calefacit autem unctio , aqua salsa, magisque si calida
est , omnia salsa , amara , carnosa ; si post cibum est ,
balneum , vinum austerum. Refrigerat in jejunio et bal-
neum et somnus , nisi nimis longus est , et omnia acida ;
aqua quam frigidissima ; oleum , si aqua misceatur.
Humidum autem corpus efficit labor minor quamex
consuetudine , frequens balneum , cibus plenior , multa
potio ; post hanc ambulatio et vigilia : per se quoque
ambulatio mi^Ita et vehemens, et matutinse exercitationi
non protinus cibus adjectus; ea genera escse quae veniunt
ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis. Contra siccatim-
modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol
modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim sub-
jeclus, et is ipse ex siccis et festuosis veniens.
Alvum adstringit labor , sedile , creta tigularis corpori
illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumptus ah
eo qui bis solet; exigua polio, neque adbibita, nisi quum
cibi quis quantum assumpturus est , cepit : post cibum
quies. Contra solvit aucla ambulatio atque esca, motus
qui post cibum est, subinde potiones cibo immistae. 11-
lud qtioque seire oportet , quod ventrem vomitus solu-
tum comprimit, compressum solvit: itemque comprimit
is vomitus qui statim post cibum est ; solvit is qui tarde
supervenit. Quod ad aHates vero pertiuet, inediam fa-
cillime sustinent medise setates, minus juvenes, minime
pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quis-
que , eo sse pius debet cibum assumere ; maximeque eo
eget qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus
apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius : neutri
retati, quae inflationes movent. Juvenum minus quae as-
sumant , et quomodo curentur , interest. Quibus juve-
nibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur :
LIB. I. SECT. III. 3r
quibus io adolescentia fuit adstricta , saepe in senectuie
solvitur. Meliorest autem in juvene fusior, in sene ad-
strictior.Tempus quoque anni cohsiderare oportet. Hie-
me plus esse convenit, minus sed meracius bibere ; multo
pane uti, carne potius elixa, modice oleribus ; semel die
cibum capere , nisi si nimis venter adstrictus est. Si
prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum
siceuui sine carne, sine potione sumere. Eo lempore
aniii calidis omnibus potiiis utendum est, vel calorem
moventibus. Yenus tiim non seque perniciosa est. At
vere, paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni;
sed dilutius tamen bibendum est : magis carne utendum,
magis oleribus; transeundum paulalim ab elixis ad assa.
Venus eo tempore anni tutissima est. iEstate vero, et
potione et cibo eget ssepius corpus; ideo prandere quo-
que commcdum est. Eo tempore aptissima sunt et caro
et olus;potio quam dilutissima, ut et sitim tollat,nec
corpus "iucendat; frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi
vel qui refrigerent. Utssepius autem cibo utendum , sic
exiguo est. Per autumnum vero , propter coeli varieta-
tem, periculum maximum est. Itaque neque sine veste,
neque sine calceamentis prodire oportet, prsecipueque
diebus frigidioribus , neque sub divo nocte dormire , aut
certe beife operiri. Cibo vero jam paulo pleniore uli
licet , minus sed meracius bibere. Poma nocere quidain
putant , quae immodice toto die plerumque sic assurnun-
tur, ut ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec,
sed consummatio omnium nocet : ex quibus in nullo ta-
men minus, quam in his noxae est : sed his uti non
saepiiis quam alio cibo convenit. Denique aliquid den-
siori cibo, quiim hic accedit, necessarium est demi. Ne-
que aestate vero , neque autumno utilis Venus est ; tole-
rabitur tamen per autumnum : aestate in totum , si fieri
potest, abstinendiim.
3i A CORNELII CELSI
Sect. IV. Proxiinum est, ut de iis dicam, qui partes ali-
quas corporis imbecillas habent. Cui caput mfirmum est,
is si bene concoxerit, leniter perfricare id mane manibus
suis debet; nunquam id, si fieri potest, veste velare ; ad
cutem touderi : utile quoque lunam vitare, maximeque
anie ipsum lunse solisque concursum; sed nusquam post
cibum progredi. Si cui capilli sunt, eos quolidie pectere,
multum ambulare; sed, si iicet, neque sub tecto, neque
in sole : ubique autem viiare solis ardorem, maximeque
post cibum et vinum : potius ungi quarn lavari; nun-
quam ad flammam ungi; interdum ad prunam. Si in bal-
neum venit, sub veste primum paulum in tepidario in-
sudare; ibi ungi, tum transire in calidarium : ubi suda-
rit, in solium non descendere, sed multa calida aqua
per caput se totum perfundere , tum tepida, dein frigida
diuiiusque ea caput quam caiteras partes perfundere ;
deinde id aiiquamdiu perfricare, novissime detergere et
ungere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida :
itaque is cui hoc infirmum est, per «statem id bene largo
canaii quotidie debet aliquamdiu subjicere. Semper au-
tem , etiam si sine balneo uuctus est , neque totum
corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida
perfundere : sed quum creteras partes attingi nolit, de-
mittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne
quid ocuiis aliisve partibusnoceat, defluentem subinde
mauibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessa-
rius est, quem facile concoquat; isque, si jejimio caput
laeditur, assumendus etiam medio die est: si nonlsedi-
tur,semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum,
lene, quam aquam magis expeuit; ut quum caput gra-
vius esse cosperit , sit quo confugiat : eique ex toto ne-
que vinum neque aqua semper utilia sunt : medicamen-
tum utrumque est, quiim in vicem assumitur. Scribere,
legere, voce ccntendere, huic opus non est, utique post
LIB. I. SECT. VI. 33
coenam : post quam nec cogitatio quidem ei satis tuta
est,maxime tamen vomitus alienus est.
Sect. V. Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas
torquet,usus aquae frigida? prodest;sed iis etiam quos
assiduae lippitudines, gravedines, destillationes , tonsillae-
que male habent. His autem non caput tantum quotidie
perfundendum est sed cs quoque multa frigida aqua
fovendum est : praecipueque omnibus quibus hoc utile
auxilium est, eo utendum est, «bi gravius ccelum aus-
tri reddidcrunt. Quumque omnibus inutilis sit post
cibum aut contentio aut agitatio animi, tum his prae-
cipue qui vel capiiis vel arteriae dolores habere con-
suerunt , vel quoslibet alios oris affectus. Vitari etiam
gravedines destillationesque possunt , si quam minime
is qui his opportunus est, aerem vel loca aquasque mu-
tat; si caputin sole protegit, ne incendatur, neve su-
bitum ex repentino nubilo frigus id moveat ; si post con-
coctionem jejunus caput radit;si post cibum neque
legit, neque scribit.
Sect. VI. Quem vero frequenter cita alvus exercet,
huic opus est pila simihbusque superiores partes exerce-
re; dum jejunus est, ambulare ; vitaresolis nimiumardo-
rem, continua balnea; ungi cilra sudorem : non uti cibis
variis, minimeque jurulentis, leguminibus oleribusque
his quae celeriter descendunt ; omnia denique sumere quae
tarde concoquuntur. Venatio, durique pisces, et ex do-
meslicis animalibus assa caro maxime juvant. Numquam
vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce;
sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si
mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si fri- .
gidae potiones ventrem ejus non turbant, his utendum
potissimum est. Si quid offensae in ccena sensit, vcmere
debet; idque postero qucque die facere : terlio, inodici
ponderis panem ex vino esse , aut ova fricta ex oleo vel
34 A CORNELII CELSI
ex defruto similibusque aliis : deinde ad consuetudinem
redire. Semper autem post cibum conquiescere , ac ne-
que intendere animun, neque ambulatione quamvis leni
dimoveri.
Sect. VIT. At si laxius intestiuum dolere consuevit,
quod x wXov nominant, quum id nihil nisi genus inflationis
sit , id agendum est , ut concoquat aliqviis ; ut lectione
et aliis generibus exerceatur; utatur balneo calido, ci-
bis quoque et potionibus calidis; denique omni modo
frigus evilet; item dulcia omnia leguminaque, etquic-
quid inflare consuevit.
Sect.YIII. Si quis vero stomacho laborat, legere clare
debet, post leetionem ambulare : tum pila vel armis alio\e
quo genere, quo superior pars movetur, exerceri : non
aquam, sed vinum calidum bibere jejunus : cibum bis
die assumere , sic lamen ut facile concoquat : uti vino
tenui et auslero, et post cibum frigidis potionibus po-
tius. Stomachum autem infnmum indicant pallor, ma-
cies, prsecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus,
in jejuuo dolor capitis : quoa in quo non sunt, is firmi
stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui,
quum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam
concupierunt , deliciarum patrocinium accusationem
non merentis stomachi habent. At , qui tarde conco-
quunt, etquorum ideo prascordia inflantur, quive prop-
terardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam
conquiescant , duos tresve cyathos per teiiuem fistulam
bibant. Prodest etiam adversum tardam concoctionem
clare legere , deinde ambulare , tum vel ungi vel la-
vari ; assidue vinum frigidum bibere ; et post cibum ,
magnam potionem, sed, ut ut supra dixi, per siphonem :
deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero
cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam de-
bet , et vomere : at si cui ex hoc frequens dejeclio in-
LIB. I. SECT. X. 35
cidit, quoties alvus ei constiterit, frigida potione potis-
simum utatur.
Sect. IX.Sicuivero dolerenervisolent, quod in poda-
gra chiragrave esse consuevit, huic,quantum fieri potest,
exercendum id est quod affectum est, ohjiciendumque
laboriet frigori : nisi quum dolor increvit, sub quo quies
optima est. Venus ei semper inimica est. Concoctio, si-
cuti in omiubus corporis affectibus , necessaria est : cru-
ditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus
est, vitiosa pars maxime seutit.
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus
aliis frigus , aliis calor : quse sequi quisque pro habitu
corporis sui debet. Frigus inimicum est seni , tenui , vul- ^
neri , prsecordiis, inteslinis , vesica? , auribus, coxis, sca-
pulis, naturalibus, ossibus, deutibus, nervis, vulvse, ce-
rebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridara,
duram, nigram : ex hoc horrores tremoresque nascun-
tur. At prodest juvenibus, et omnibus plenis : erectior-
que mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem
est, sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, prseterquam
capiti, etiam stomacho prodest : item articulis dolori-
busque qui sunt sine ulceribus : item rubicundis nimis
hominibus, si clolore vacant. Calor autem adjuvat omnia
quse frigus infestat, item lippientes, si nec dolor nec la-
crymae sunt; nervos quoque qui contrahuntur, praeci-
pueque ea ulcera qua? ex frigore sunt. Idem corporis
colorem bonum facit, urinam movet. Si nimius est,
corpus effeminat, nervos emollit , stomachum solvit. Mi-
nime vero aut frigus aut calor tuta sunt ubi subita
insuetis sunt : nam frigus, lateris dolores, aliaque vitia;
frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem pro-
hibet , sonmum aufert , sudorem digerit , obnoxium
morbis pestilentibus corpus efficit.
Sect. X. Est etiam observatio necessaria, qua quis in
36 A CORNELII CELSI
pestilentia utatur adhuc integer , quum tamen securus
essenoii possit.Tum igitur oportetperegrinari,navigare.
Ubi kl non licet, gestari, ambulare sub divo ante aestum
leniter; eodemque modo ungi : et, ut supra comprehen-
sum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calo-
rem , libidinem ; multoque magis se continere , si qua
gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum,
neque pedibus nudis ambulandum est , miniineque post
cibum aut balneum : neque jejuno, neque coenato vo-
mendum est : neque movenda alvus ; atque etiam , si per
se mota est, comprimenda est. Abstinendum potius, si
plenius corpus est : itemque vitandum balneum , sudor,
meridianus somnus , utique si cibus quoque antecessit :
qui tamen semel die tunc commodius assumitur; insu-
per etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis dle-
bus invicem,modo aqua, modo vinum bibendum est.
Quibus servatis, ex reliqua victiis consuetudine quam
minimum mutari debet. Quiim vero haec in omni pes-
tilentia facienda sunt, tum in ea maxime quam austri
excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem neces-
saria sunt , ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis
sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt. Ac si cre-
tera res aliqua prohibebit , utique abstinere debebit :
atque ita ab vino ad aquam , ab hac ad vinum , eo qui
supra positus est modo, transitus ei esse.
LIBER SECUNDUS.
JLnstantis autem adversse valetudinis signa complura
sunt : in quibus explicandis non dubitabo auctoritate
antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, quum
recentiores quoque medici, quamvis in curationibus
quaedam mutarint, tamen hsec illum optime praesagisse
fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus
morborum timor subsit,; non alienum videtur exponere,
quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae par-
tes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis
opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quo-
que timerimaxime possit.Non quod non omni tempore,
in omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis ha-
bitus homines, per omnia genera morborum et aegro-
tent etmoriantur; sed quod frequentius tamen quaedam
eveniant : ideoque utile est scire unumquemque, quid
et quando maxime caveat.
Sect. I. Igitur saluberrimum ver est : proxima deinde
ab hoc hiems : periculosior aestas, autumnus longe pericu-
losissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt,
sive frigidae, sive calidae: pessimae, quae maxime variant,
quo fit ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere me-
ridianis temporibus calor ; nocturnis atque matutinis ,
simulque etiam vespertinis, frigus est. Corpus ergo, et
aestate, et subinde meridianis coloribus relaxatum, su-
bito frigore excipitur. Sed, ut eo tempore id maxime fit,
sic, quandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas
4
3S A. COBNELII CELSI
antera est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; melio-
res pluvii quam tantum nebulosi, nubilive : uptimique
hieme , qui omni vento vacant; aestate quibus favonii
perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores sep-
tentrionales quam subsolani , vel austri sunt : sic tamen
haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere
ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens, salu-
bris ; a mari gravis est. Neque solum in bono tempesta-
tum habitu certior valetudo est ; sed priores quoque
morbi, si qui inciderunt , leviores sunt , et promptius
fmiuntur. Pessimum aegro cceluni est, quod aegrum fa-
cit, adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est,
in hoc statu salubris mutatio sit. At aetas media tutissima
est, quae neque juventae calore, neque senectutis frigore
infestatur. Longis morbis senectus , acutis adolescentia
magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est,
neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in
juventa decora est, sic matura senectute conficitur; gra-
cile corpus infirmum , obesum hebes est. Yere autem
maxime, quaecumque humorismotu novantur, in metu
esse consuerunt. Ergo tum lippitudines , pustulae, profu-
sio sanguinis, abscessus corporis quae a.Tzo^r^a.TOL Grseci
nominant , bilis atra quam p.sXay^oXtav appellant, in-
sania , morbus comitialis , angina , gravedines , destilla-
tiones oriri solent. Hi quoque morbi, qui in articulis
nervisque modo urgent, modo quiescunt, tum maxime
et incohantur et repetunt. At aestas non quidem vacat
plerisque ab his morbis ; sed adjicit febres vel continuas
vel ardentes , vel tertianas, vomitus, alvi dejectiones ,
auricularum dolores , ulcera oris , cancros quum in cae-
teris quidem partibus, tum maxime obsccenis; et quic-
quid sudore hominem resolvit. Yix quicquam ex his in
autumnum non incidit : sed oriuntur eo quoque tem-
pore febres incertae , lienis dolor, aqua inter cutem,
LIB. II. SECT. I. 39
labes quam Graeci <p6iatv nominant, urinae difficultas
quam cpayyouctav appellant , tenuioris intestini morbus
quem s&sbv nominant. Fititem lanitas intestinorum quaj
XetsvTspia vocatur;coxaedolores, morbi comitiales. Idem
quoque tempus et diutinis malis fatigatos , et ab sestate
tantum proxima pressos, interimit, et aliis novis mor-
bis conficit; et quosdam longissimis implicat, maxime-
que quartanis quae per hiemem quoque exerceant. INe-
que aliud magis tempus pestilentiae patet, cujuscumque
ea generis est. Hiems autem, quamvis variis rationibus
nocet, capitis dolores, tussim, et quicquid in faucibus,
in lateribus, in visceribus maU contrahitur, irritat. Ex
tempestatibus Aquilo tussim movet, fauces exasperat,
ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat,
item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus
spissat, et mobilius atque expeditius reddit. Auster au-
res hebetat, sensus tardat, capitis dolores movet, alvum
solvit , totum corpus efficit hebes , humidum , languidum .
Caeteri venti, quo vel huic vel ilii propiores sunt, eo
magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis
calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, et
ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus
modo nervorum distensionem , modo rigorem infert ;
illud <77raau.b;, hoc TsVavo? grjece nominatur : nigri-
tiem in ulceribus, horrorem iii febribus excitat. In
siccitatibus acutae febres, lippitudines , tormiua, uriuae
difficultas, articulorum dolores oriuntur. Per imbres lon-
gae febres , alvi dejeclioues , angina, cancri, morbi co-
mitiales , resolutio nervorum quam TraoaXuctv Graeci
nominant. Neque solum interest, quales dies siiit, sed
etiam quales ante prsecesserint. Si hiems sicca septen-
trionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias
exhibet, fere subeunt lippitudiues, tormina, febres, maxi-
meque in mollioribus -corporibus , ideoque praecipue m
4o A. CORNELII CELSI
muliebribus. Si vero austri pluviaeque hiemem occupa-
runt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem
feminae quibus timi adest partus, abortu periclitantur ;
hae vero quae gignunt, imbecillos vixque vitales edunt.
Caeteros lippitudo arida, et, si seniores sunt, gravedi-
nes atque destillationes male habent. At si a prima
hieme austri ad ultimum ver continuarunt , laterum do-
lores, et insania febricitantium quam <pps'vy)e>iv appel-
lant, quam celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo
vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse
est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca
aestas aquilones habuit , autumno vero imbres austrique
sunt , tota hieme quae proxima est , tussis , destillalio ,
raucitas; in quibusdam etiam tabes oriuntur. Sin autem
autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus per-
flatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter
quae muliebria esse proposui , secunda valetudo contin-
git ; durioribus vero instare possunt et aridae lippitudi-
nes , et febres partim acutae partim longae , et hi morbi
qui ex atra bile nascuntur.
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his
vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt : se-
nes aestate et autumni prima parte : juvenes hieme , qui-
que inter juventam senectutemque sunt.
Inimicior senibus hiems , aestas adolescentibus est.
Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infan-
tes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris quae
<x^6a? Graeci ncminant, vomitus, nocturnae vigiliae, au-
rium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
Propria etiam dentientium : gingivarum exulcerationes,
distentiones nervorum, febricula?, alvi dejectiones,maxi-
meque caninis dentibus orientibus, male habent : quae
pericula plenissimi cujusque sunt, et cui maxime venter
adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulw
LIB. II. SECT. II. /, t
et vertebrarum quaj iii spina suut, aliquae inclinationes,
strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, a^poycp-
<So'va; Groeci appellaut, et plura alia tubercula oriun-
tur. Incipiente vero jam pube , ex iisdem multa , et
longae febres, et sanguinis ex naribus cursus. Maxime
quoque omnis pueritia, primum circa quadrageshnuin
diem, deinde seplimo mense, tiun septimo anuo, pos-
tea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera
morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate,
neque primis coitibus , neque in femina primis mens-
truis finita sunt, fere longa sunt : saepius tamen his
morbi pueriles qui diutiiis manserunt , terminantur.
Adolescentia morbis acutis, item comitialibus tabique
maxime objecta est: fereque juvenes sunt qui sangui-
nem exspuunt. Post hanc atatem laterum et pulmonis
dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quae-
dam etiam velut ora venarum, aiucppot^a^ Greeci ap-
pellant, profusio. In senectute, spiritus et urinae diffi-
cultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervo-
rum resclutiones , malus corporis habitus., xa^s^tav
Graeci appellant , nocturnse vigiliee , vitia longiora au-
rium , oculorum , etiam narium ; praecipueque soluta
alvus, et, quee sequuntur hanc, tormina, vel laevitas
intestinorum caeteraque fusi ventris mala. Praeter haec
graciles, tabes , dejectiones, destillationes , item visce-
rum et laterum dolores, fatigant. Obesi plerumque acu-
tis morbis-et difficultate spirandi straugulantur, subi-
toque saepe moriuntur : quod in corpore tenuiore vix
evenit.
Sect. II. Ante adversam autem valetudinem , ut supra
dixi, quaedam notae oriuntur, quarum omnium commune
est, aliter se corpus habere atque consuevit; neque in pe-
jus tantum, sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis,
et speciosior , et coloraiior factus est , suspecta habet c
4.
43 A. CORNELII CELSI
bona sua debet : quae, quia neque in eodem habitu
subsistere , neque ultra progredi possunt , fere retro
quasi ruina quadam revolvuntur. Pejus tamen signum
est, ubi aliquis eontra cousuetudinem emacuit, et colo-
rem decoremque amisit : quoniam in his quae superant,
est quod morbus demat; in his quae desunt, non est
quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri
debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriun-
tur, si corpus supra consuetudinem incaluit, si gravior
somuus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si sae-
pius expergiscifur aliquis quam assuevit, deinde iterum
soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas con-
tra ccnsuetudinem insudat, maximeque si circa pectus
aut cervices , aut crura vel genua vel coxas : item si
marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus tor-
pet; si dolor praecordiorum est, aut totius pectoris, aut,
qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum est os,
si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt,
si membra inhorrescunt , sispiritus gravior est; si circa
frontem intentae vense moventur, si frequentes oscita-
tiones ; si genua quasi fatigata sunt , totumve corpus
lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, nunquam
non aliqua, febrem antecedunt. In primis tamen illud
considerandum est, num cui saepius horum aliqnid eve-
niat, neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine qua-
rum notitia, non facile quicquam in futurum praesagiri
potest. Facile itaque securus est in his aliquis , quae saepe
sine periculo evasit : ille solhcitari debet, cui haec nova
sunt ; aut qui ista nunquam sine custodia sui tuta ha-
buit.
Sect. III. Ubi vero febris ahquem occupat , scire licet
non perichtari, si in latus aut dextrum aut sinistnun,
utipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui
LIB. II. SECT. IV. 43
fere saui quoque jacentis habitus est; si facile converti-
tur, si noetu dormit, si interdiu vigilat, si ex facili spi-
rat, si non conflictatur ; si circa umbilicum et pubem
cutis plana est; si praecordia ejus sine ullo sensu doloris
aequaliter mollia in utraque parte sunt : quod si paulo
tumidiorasunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent,
haec valetudo , ut spatium aliquod habebit , sic tuta erit.
Corpus quoque, quod sequaliter molle et calidum est ,
quodque aequaliter totum insudat, et cujus febricula eo
sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternutamentum
etiam inter bona indicia est , et cupiditas cibi vel a
primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque
terrere debet ea febris quae eodem die finita est; ac ne
ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, ta-
men ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut
corpus integrum, quod etXtjcptvls; Graeci vocant, fieret.
Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse ex bile et pi-
tuitadebet, et in urina subsidere album, laeve, aequale;
sic ut£tiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum
deferantur; ac venter ei qui a periculo tutus est, red-
dere mollia , figurata , atque eodem fere tempore quo
secunda valetudine assuevit , modo convenientia his qua?.
assumuntur. Pejor cita alvus est : sed ne haec quidem
terrere protinus debet, si matutinis temporibus con-
tracta magis est, aut si, procedente tempore, paulatim
contrahitur et rufa est, neque foeditate odoris similem
alvum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque ah-
quos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si infla-
tio sine inflammatione in superioribus partibus dolorem
tumoremque fecit, bonum signum est sonitus ventris
mde ad inferiores partes evolutus ; magisque etiam si
sine difficultate cum stercore excessit.
Sect. IV. Contra gravis morbipericulum est,ubisupi-
nus aeger jacet,porrectis manibus et cruribus : ubi residere
U A. CORNELn CELSI
vult in ipso acuti morbi impetu, prsecipueque pulmoni-
bus laborantibus : ubi nocturna vigilia premitur, etiam si
interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter
quartam horam et noctem , quam qui a matutino tem-
pore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque
noctu neque interdiu accedit : id enim fere sine continuo
dolore esse non potest. iEque vero signum malum est ,
etiam somno ultra debitum urgeri : pejusque , quo ma-
gis sopor interdiu, noctuque continuat.Mali etiam morbi
testimonium est , vehementer et crebro spirare , a sexto
die coepisse inhorrescere , pus exspuere, vix exscreare,
dolorem habere continuum , difficulter ferre morbum ,
jactare brachia et crura, sine voluntate lacrymare; ha-
bei'e humorem glutinosumdentibus inhaerentem , cutem
circa umbiiicum et pubem macram; pra^cordia inflam-
mata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque, si
hsec dextra parte quam sinistra sunt : periculosissimum
lamen est, si vense quoque ibi vehementer agitantur.
Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacres-
cere : caput et pedes manusque frigidas habere , ventre
et lateribus calehtibus; aut frigidas extremas partes,
acuto morbo urgente; aut post sudorem inhorrescere ;
aut post vomitum singultum esse, vel rubere oculos :
aut post cupiditatem cibi,postve longas febres hunc fas-
tidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore;
aut habere sudores non per totum corpus «quales , qui-
que febrem non finiant , et eas febres , quae quotidie
tempore eodem revertantur ; quseve semper pares ac-
cessiones habeant, neque tertio quoque die leventur;
quseve sic continuent , ut per accessiones increscant ,
per decessiones tantum molliantur, nec unquam inte-
grum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur qui-
dem febris , sed seque coneitata continuat. Periculosum
est etiam, post arquatum morbum febrem oriri; utique
LIB. II. SECT. V. 4^
si pnecordia dextra parte dura manserunt , aut dolenti-
bus iis lreva. Nulla acuta febris leviter terrere nos de-
bet : neque unquam in acuta febre aut a somno non est
terribilis nervorum distensio. Timere etiam ex somno
mali morbi est : itemque in prima febre protinus men-
tem esse turbatam, membrumve aliquod esse resolu-
tum : ex quo casu , quamvis vita redditur , tamen id
fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus
est shicene pituitae vel bilis; pejorque , si viriclis aut ni-
ger est. At mala urina est , in qua subsidunt rubra aut
laevia : deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia at-
que alba : pessima ex bis , si tanquam ex furfuribus fac-
tas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba
vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem
mala est ex toto suppressa : periculosa eliam, quse in-
ter febres fluens conquiescere hominem in cubili non
patitur ; utique , si quod descendit , est perliquidum ,
aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeler haec
periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum,
glutinosum, leeve, album, idemque subpallidum : velsi
est aut hvidum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejo-
ris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam ,
quod post febres longas sincerum est.
Sect. V. Post haec indicia votum est longum morbum
fieri; sic enim necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes
in malis magnis est, quam ut impetum morbi trahendo
aliquis eflugiat, porrigaturque in id tempus, quod cu-
rationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam
sunt, ex quibus colligere possumus, morbum, et si non
interemerit, longius tamen tempus habiturum. Ubifri-
gidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum
et cervices oritur; aut ubi, febre non quiescente, cor-
pus insudat ; aut ubi corpus modo calidum est , et color
alius ex alio fit; aut ubi, quod inter febres aliqua parte
46 A. CORNELII CELSI
abscessit, ad sanitatem non pervenit; aut ubi aeger pro
spatio parum emacrescit : item, si urina modo liquida
et pura est, modo habet qusedam subsidentia; si laevia
atque alba rubrave sunt, quse in ea subsidunt; aut si
quasdam quasi miculas reprsesentat; aut si bullulas ex-
citat.
Sect. VI. Sed inter ha?c qnidem , proposito metu , spes
tamen superest : ad ultima vero jam ventum esse testan-
tur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigi-
dse languidaeque aures et imis partibus leniler versae,
cutis circa frontem dura et intenta , color aut niger aut
perpallidus ; multoque magis, si ita haec sunt, ut neque
vigilia praecesserit , neque ventris resolutio, neque ine-
dia. Ex quibus causis interdum hsec species oritur, sed
uno die finitur : itaque diutius durans mortis index est.
Si vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propin-
quo mors est : magisque, si praeter haec oculi quoque
lumen refugiunt et illacrymant; quaeque in iis alba esse
debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent, pi-
tuitaque in iis innatans novissime angulis inhasrescit ;
alterque ex his minor est : iique aut vehementer sub-
sederunt, aut facti tumidiores sunt; perque somnum
palpebras non committuntur, sed inter has ex albo ocu-
lorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit:
ercdemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et
nares decolorat : eademque labra et nares , oculique et
palpebras, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur;
isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non
videt. Eadem mors denunciatur, ubi seger supinus cu-
bat, eique genua contracta sunt : ubi deorsum ad pedes
subinde delabitur : ubi brachia et crura nudat et inae-
quabiliter dispergit, neque iis calor subest : ubi hiat :
ubi assidue donnit : ubi is qui mentk suae non est, ne-
que id facere sanus solet, dentibus stridct : ubi ulcus ,
LIB. II. SECT. VI. 47
quod aut ante aut iu ipso morbo nalum est, aridum, et
aut pallidum aut lividum factum cst. Ilia quoque mor-
tis indicia sunt, ungues digitique pallidi, frigidus spiri-
tus ; aut si manibus quis in fcbre et acuto morbo , vel
insania pulmonisve dolore vel capitis , in veste floccos
legit, fimbriasve diducit; vel in adjuncto pariete, si qua
minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et
inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subito-
que desierunt, mortem subesse testantur; magisque, si
alia quoque signa accesserunt. Neque is servari potest,
qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur ,
aut devorare salivam suam non potest : cuive in eodem
febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut de-
vorare aeque nih.il possit : aut cui simul et continua fe-
hris et ultima corporis infirmitas est : aut cui, febre non
quiescente , exterior pars friget , inlerior sic calet ut
etiam sitim faciat : aut qui , febre seque non quiescente ,
simul et delirio et spirandi difficultate vexatur : aut qui,
epoto veratro , exceptus distensione nervorum est : aut
qui ebrius obmutuit. Is enim fere nervorum distensione
consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore quo
ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida
acuto morbo facile consumitur ; et is cui somnus dolo-
rem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra
vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se
prompsit, quum jam longo morbocorpus ejus esset ex-
tenuatum et affectum. Sputum etiam biliosum et puru-
lentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt , in-
teritus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem
tale esse ccepit , proximum est, ut is circa quartum de-
cimum diem decedat; nisi alia signa meliora pejorave
accesserinl : quse quo leviora graviorave subsecuta sunt,
eo vel seriorem mortem vel maturiorem denunciant.
Sudor quoque frigidus in acuta febre pestiferus est :
48 A. CORNELU CELSI
atque in omni morbo vomitus , qui varius et multorum
colorum est ; prsecipueque si malus iu hoc odor est. Ac
sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
Urina vero fulva et tenuis in magna cruditate esse con-
suevit; et saepe, antequam spatio maturescat, hominem
rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mor-
tis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera,
nigra , crassa , mali odoris : atque in viris quidem et
mulieribus talis deterrima est : in pueris vero , quae te-
nuis et diluta est. Alvus quoque varia pestifera est; et
quae strigmentum , sanguiuem , bilem , viride aliquid ,
modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura
quadam, discreta tameu repraesentat. Sed haec quidem
potest paulo diutius trahere : in praecipiti vero jam esse
denunciat, quae liquida eademque vel nigra, vel pal-
lida vel pinguis est ; utique , si magna foeditas odoris
accessit. Illud interrogari me posse ab aliquo scio; si
certa futurae mortis incidia sunt, quo modo interdum
deserti a medicis convalescaut , quosdamque fama pro-
diderit in ipsis funeribus revixisse? Quin etiam vir jure
magni nominis Democritus , ne finitae quidem vitae satis
certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent :
adeo illud non reliquit , ut certa aliqua signa futurae
mortis essent. Adversus quos ne illud quidem dicam ,
quod in vicino saepe qusedam notae positse , non bonos ,
sedimperitos medicosdecipiunt;quodAsclepiades sciens,
funeri obvius intellexit eum vivere qui eflerebatur : nec
protinus crimen ai'tis esse, si quod professoris sit. Illa
tamen moderatius subjiciam : conjecturalem artem esse
medicinam; rationemque conjecturae talem esse, ut ,
quum saepius aliquid responderit , interdum tamen fal-
lat.Non itaque , si quid vixmillesimo in corpore aliquem
decipit, id fidem non habet, quiun per innumerabiles
homines respondeat. Idque non in his tantum quae pes-
LIB. II. SECT. VIT. ty
tifera sunt, dico; sed in his quoquc quae salutaria : si-
quidem etiam spes interdum frustratur, et moritur ali-
quis , de quo medicus securus primo fuit : qiueque me-
dendi causa reperta sunt, non nunquam in pejus aliquid
convertunt : neque id evitare humana imbecillitas in
tanta varietate corporum potest. Sed est tamen medi-
cinae fides , quae multo saepius , perque multo plures
aegros prodest : neque tamen ignorare oportet, in acu-
tis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
Sect. YII. Sed quum proposuerim signa , quae in omni
adversa valetudine communia esse consueverunt ; ad ea
quoque transibo , ut, quas aliquis in singulis morborum
generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem
sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut
intus sit, aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si
caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut fre-
quentia sternutamenta sunt, cirea caput aliquis pituitae
impelus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat ,
proximiun est , ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat.
Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum cor-
pus ejus recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut
inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur uri-
na, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color
sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus con-
flictantur , vel terram edunt. Qui diu habent faciem
pallidam et tumidam , aut capite, aut visceribus aut alvo
laborant. Si in continua febre puero venter nihil red-
dit, mutaturque ei color, nec somnus accedit , plorat-
que is assidue , metuenda nervorum distensio est. Fre-
quens autem destillatio in corpore tenui longoque, ta-
bem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non
descendit alvus, docet aut subitam dejectionem aut fe-
briculam instare. Ubi pedes turgent, longae dejectiones
sunt : ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter
5
5o A. CORNELII CELSI
cutem instat : sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet.
Idem propositum periculum est his, quibus, quum vo-
luntas desidendi est, venter nihil reddit nisi et segre et
durum. Quum tumor in pedibus est, idemque modo
dextra, modo sinistra parte ventris in vicem oritur at-
que hnitur, a jecinore id malum prohcisci videtur. Ejus-
dem morbi notaest, ubi circa umbilicum intestina tor-
quentur, Grpocpou; Graeci nominant, coxaeque dolores
manent, qui neque tempore neque remediis solvuntur.
Dolor autem articulorum, prout in pedibus manibusve
aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contra-
hantur ; aut si in membrum ex levi causa fatigatum ,
aeque frigido calidoque offenditur , podagram chira-
gramve vel ejus articuli in quo id sentitur, morbum fu-
turum esse denunciat. Quibus in puerilia sanguis ex na-
ribus fluxit, dein fluere desiit , hi vel capitis doloribus
conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulce-
rationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debi-
litentur. Quibus feminis menstrua non proveniunt, ne-
cesse est capitis acerbissimi dolores sint , vel quselibet
alia pars morbo infestetur. Eademque his pericula sunt,
(juibus articulorum vitia, ut dolores tumoresque, sine
podagra similibusque morbis oriuntur et desinunt : uti-
que, si srepe tempora iisdem dolent noctuque corpora
insudant; si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mu-
lier a partu vehementes dolores habet, neque alia prae-
terea signa mala sunt, circa vieesimum diem aut sanguis
per nares erumpet, autinferioribus partibus aliquid abs-
cedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tem-
pora et frontem habeljit , is alterutra ratione eum fmiet,
magisque, si juvenis erit, per sanguinis profusionem; si
senior , per suppurationem. Febris autem quae subito
sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur.
Cui fauces sanguine et interdiu et noetu replentur sic,
LIB. II. SECT. VII. 5i
ut neque capitis dolores neque praecordiorum, neque
tussis , neque vomitus , neque febricula praecesserit , hu-
jus aut in naribu» aut in faucibus uicus reperietur. Si
mulieri inguen et febricula orta est, neque causa ap-
paret, uleus in vulva est. Urina autem crassa, ex qua
quod desidet, album est, significat circa articulos aut
circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem vi-
ridis, aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo
periculo subesse, aut corpus certe integrum non esse,
testatur : ac si sanguis aut pus in urina est, vel vesica
vel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quas-
dam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male
olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi san-
guinem trahit; dolent autem coxae, quseque inter has
superque pubem sunt ; et accedunt frequentes ructus ,
interdum vomitus biliosus; extremaeque partes friges-
cunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est;
et quod inde excretum est , aquae simile , vel rufum vel
palhdum est, paulum tamen in eo levamenti est; alvus
vero cum multo spiritu redditur; utique in renibus vi-
tium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc
editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt,klque
ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inte-
riores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calcu-
losi vero his indiciis cognoscuntur. Difficulter urina red-
ditur paulatimque; interdum etiam sine voluntate des-
tillat : eadem arenosa est : non nunquam aut sanguis ,
aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excerni-
tur: eamque quidam promptius recti, quidam resupinati,
maximeque hi qui grandes calculos habent; quidam
etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem
levant. Gravitatis quoque cujusdam in ea parte sensus
est ; atque ea cursu omnique motu augetur. Quidam
etiam, quum torquentur, pedes inter se, subinde mu-
52 A. CORNELII CELSI
tatis vicibus, implicant. Feminae vero oras naturalium
suorum manibus admotis scabere crebro coguntur: non
nunquam, si digitum admoverunt, ubivesicse cervicem
is urget , calculum sentiunt. At qui spumantem sangui-
nem exscreant, iis in pulmone vitium est. Mulieri gra-
vidae sine modo fusa alvus elidere partum potest. Eideni
si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus
gerit : duree mammae sanum illud esse testantur. Fre-
quens singultus, et praeter consuetudinem continuus,
jecur iuflammatum esse significat. Si tumores super ul-
cera subito esse desierunt , idque a tergo incidit, vel
distensio nervorum , vel rigor timeri potest : ac si a
priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel in-
saniaexspectanda est. Interdum etiam bujusmodi casum,
quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si
ora venarum, sanguinem solita fundere, subito sup-
pressa sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequitur.
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio
intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa
tristitia cum longo timore et vigilia est , atrae bilis mor-
bus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis , iis aut
lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut
quaedam ante oculos tanquam imagines obversentur. At
quibus magni lienes suut, iis gmgivse malai sunt, et os
olet, aut sanguis aUqua parte prorumpit : quorum si
nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex
his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris, neque
sensus ejus est, iis mens labat. Si in ventrem sanguis
confluxit, ibi in pus vertitur. Si a coxis et ab inferiori-
bus partibus dolor in pectus transit , neque ullum si-
gnum malum accessit, suppurationis eo loco periculum
est. Quibus sine febre aliqua ex parte dolor aut prurigo
cum rubore aut calore est, ibi aliquid suppurat. Urina
quoque, qua3 in homine parum sano liquida est, circa
LII',. II. SECT. \il. 53
aures futuram aliquam suppuratioiiem esse denunciat.
Hzec vero, quum sine febre quoque vel latentium vel
futurarum rerum notas habeant , multo certiora sunt ,
ubi febris accessit ; atque etiam aliorum morborum tum
signa nascuntur. Ergo protinus insauia timenda est , ubi
expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subita-
que loquacitas orta est , et hoec ipsa solito audacior :
aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque con-
citatas habet , prsecordiis duris et tumentibus. Oculo-
rum quoque frequens motus ; et in capitis dolore offusae
oculis tenebrae : vel , nullo dolore substante , somnus
ereptus, continuataque nocte et die vigilia, vel prostra-
tum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut
ipsius alvi dolor id non coegerit; item robusto adhuc
corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa sunt.
Si quid etiam abscessit, et antequam suppurat, ma-
nente adhuc in corpore solita febre , subsedit , pericu-
lum affert primum furoris , deinde interitus. Auris quo-
que dolor acutus cum febre continua vehementique,
sa>pe mentem turbat : et ex eo casu juniores interdum
intra septiinum diem moriuntur; seniores tardius, quo-
niam neque jeque magnas febres experiuntur, neque
teque insaniunt : ita sustinent, dum is affectus in pus
vertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammse fu-
rorem venturum esse testantur. Quibus autem longae
febres sunt, iis aut abscessus aliqui, aut articukmim
dolores erunt. Quorum faucibus in febre illiditur spiri-
tus , instat iis nervorum distensio. Si angina subito fmita
est, in pulmonem id malum transit; idque ssepe intra
septimum diem occidit. Quod nisi incidat , sequitur , ut
aliqua parte suppuret. Denique post alvi longam reso-
lutionem tormina, post haec intestinorum laevitas oritur.
Post nimias destiliationes , tabes : post lateris dolorem ,
vitia pulmonum : post haec , insania : post magnos fer-
5.
54 A. CORNELII CELSI
vores corporis, nervorum rigor aut distensio. Ubi caput
vulneratum est , delmum : ubi vagilia torsit , nervorum
distensio : ubi vehementer venae supra ulcera moven-
tur , sanguinis profluvium erit. Suppuratio vero pluri-
bus modis excitatur : nam si longae febres sine dolore ,
sine manifesta causa remanent , ui aliquam partem id
malum incumbit , sed in junioribus tantum : nam in
senioribus ex ejusmodi morbo quartana fere nascitur.
Eadem suppuratio fit, si prsecordia dura et dolentia
ante diem vicesimum hominem non sustulerunt, neque
sanguis ex naribus fluxit , maximeque in adolescenti-
bus; utique, si inter principia aut oculorum ealigo aut
capitis dolores fuerunt : sed tum in inferioribus parti-
bus aliquid abscedit. At si prseeordia tumorem mollem
habent, neque habere intra sexaginla dies desinunt,
hasretque per omne id tempus febris, tum in superio-
ribus partibus fit abscessus : ac, si inter ipsa viscera
non fit, circa aures erumpit. Quumque omnis longus
tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit
is qui in praecordiis , quam is qui in ventre est ; et is qui
supra umbilicum, quam is qui infra est. Si lassitudinis
etiam sensus in febre est, velin maxillis vel in articulis
aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda
sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu
plerumque infra transversum septum , quod ^iacppa-yw.a
Graeci vocant , fit abscessus. Dolor autem pulmonis , si
neque per sputa, neque per sanguinis detractionem ,
neque per victus rationem finitus est , vomicas aliquas
interdum excitat aut circa vicesimum diem , aut circa
tricesimum, aut cirea quadragesimum, non nunquam
etiam circa sexagesimum. Numerabimus autem ab eo
die quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut
gravitatem ejus partis sensit. Sed hse vomicae modo a
costarum parte nascunlur: quod suppurat, ab ea parte
LIB. II. SECT. VIII. 53
quam afficit, dolorem inflammaticnemque concitat: ip-
sum calidius est : et si in partem sanam aliquis decu-
buit , onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis
etiam suppuratio , quae nondum oculis patet, sic depre-
hendi potest; si febris non dimittit, eaque interdiu le-
vior est, noctu increscit; multus sudor oritur; cupiditas
tussiendi est, et pene nihil in tussi exscreatur; oculi cavi
sunl, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in ma-
nibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi
pallent; in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius tra-
hitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
Quod si protinus initio dolor et tussis fuit, et spiritus
difficultas; vomica vel ante vel circa vicesimum diem
erumpet : siserius ista coeperint, necesse est quidem in-
crescant, sed quo minus cito affecerint, eo tardius sol-
ventur. Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis
unguibusque nigrescere : quod si non- est mors conse-
cuta , et reliquum corpus invaluit , pedes tamen deci-
dunt.
Sect. VIII. Sequitur, ut in quoque morbi genere pro-
prias notas explicem, quae vel spem verpericulum osten-
dant. Ex vesica dolente, si purulenta urina processit, in-
que ea laeve et album subsedit, metum detrahit. In pulmo-
nis morbo, si sputo ipso levatur dolor, quamvis id pu-
rulentum est, tamen si seger facile spirat, facile exscreat,
si morbum ipsum non difficulter fert , potest ei secunda
valetudo contingere. Neque inter initia terreri convenit,
si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine,
dummodo statim edatur. Laterum dolores, suppuratione
facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, fi-
niuntur. Si in jecinore vomica est, et ex ea fertur pus
purum et album , salus ei facihs : id enim malum in
tunica est. Ex suppurationibus vero hae tolerabilessunt,
quae in exteriorem partem feruntur , et acuuntur. At ex
56 A. COKNELII CELSI
his quae intro procedunt, hse leviores, quae eontra se
cutem non afficiunt, eamque et sine dolore et ejusdem
coloris, cujus reliquae partessunt, sinunt esse. Pusquo-
que, quacumque parte erumpit, si est laeve, album et
unius coloris, sine ullo metu est; et, quo effuso, febris
protinus conquievit , desieruntque urgere cibi fastidium
et potionis desiderium. Si quando etiam suppuratio des-
cendit in crura, sputumque ejusdem factum pro rufo
purulentum est, periculi minus est. At in tabe ejus qui
salvus futurus est , sputum esse debet album , aequale
totum, ejusderaque coloris, sine pituita: eique etiam
simile esse oportet , si quid in nares a capite destillat.
Longe optimum est febrem onmino non esse : secun-
dum est tantillam esse, ut neque cibum impediat, ne-
que crebram sitim faciat. Alvus in hac valetudine ea
tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia his
quae assumuntur, reddit : corpus id quod minime tenue,
maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque car-
tilago exigua et carnosa est. Super tabem si mulieri
quoque suppressa menstrua fuerunt, et circa pectus
atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit,
levari morbus soiet ; nam et tussis minuitur, et sitis
atque febriculae desinunt : sed iisdem fere, nisi redit
sanguis, vomica erumpit : quae quo cruentior, eo me-
lior est. Aqua autem inter cutem minime terribilis est ,
quae, nullo antecedente morbo, coepit : deinde, quae
longo morbo supervenit; utique , si firma viscera sunt,
si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus
est, aequaliterque in extremis partibus macrum; si ven-
ter mollis, si nulla tussis, nulla sitis; si lingua ne per
somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est; si ven-
ter medicamentis movetur ; si per se excernit mollia et
figurata; si exlenuatur: si urina et vini mutatione, et
epolis aliquibus medicamenlis , mutatur; si corpus sine
LIB. II. SECT. VIII. 57
lassitudine est, et motum facile suslinet : si quidem in
quo omnia lisec sunt, is ex toto tutus est : in quo plura
ex his sunt, is in bona spe est. Articulorum vero vitia,
ut podagrae chiragr?eque , si juvenes tentarunt, neque
callum iuduxerunt, solvi possunt : maximeque tormi-
nibus leniuntur, et quocumque modo venter fluit. Item
morbus comitialis ante pubertatem ortus, non aegre fi-
nitur; et in quo ab una parte corporis, venientis acces-
sionis sensus incipit. Optimum est a manibus pedibusve
initium fieri, deinde a lateribus : pessimum inter hsec a
capite. Atque in his quoque ea maxime prosunt , quse
per dejectiones excernuntur. Ipsa autem dejectio sine
ulla noxa est, quee sine febre est; si celeriter desinit;
si, contrectato ventre, nullus motus ejus sentitur; siex-
tremam alvum spiritus sequitur. Ac ne tormina quidem
periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt,
dum febris cseteraeque accessiones hujus morbi absint:
adeo ut etiam gravida mulier , non solum reservari pos-
sit , sed etiam partum reservare : prodestque in hoc
morbo, si jam setate aliquis processit. Contra intestino-
rum laevitas facilius a teneris a?tatibus depellilur : uti-
que , si ferri urina , et ali cibo corpus , incipit. Eadem
setas prodest et in coxre dolore et humerorum , et in
omni resolutione nervorum: ex quibus coxa, si sine
torpore est, si leviter friget , quamvis magnos dolores
habet, tamen et facile et mature sanatur : resolutum-
que membrum, si nihilominus alitur, fieri sanum po-
test. Oris resolutio eliam alvo cita finitur : omnisque
dejectio lippienti prodest. At varix ortus, vel per ora
venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insa-
niam tollunt. Humerorum dolores, qui ad scapulas vel
manus tendunt, vomitu atrae bilis solvuntur : et quis-
quis dolor deorsum tendit, sanabilior est. Singultus ster-
nutamentofinitur. Longas dejectiones supprimitvomitus.
58 A. CORNELII CELSI
Mulier sanguinem vomens , profusis menstruis, liberafur,
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus
fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat, aut dif-
ficulter partum edit , sternutamento levatur. iEstiva
quartana fere brevis est. Cui calor et tremor est, saluti
delirium est. Lienosis bono torminasunt. Denique, ipsa
febris , quod maxime mirum videri potest , saepe prae-
sidio est. Nam et praecordiorum dolores , si sine inflam-
matione sunt, finit; et in jecinoris dolore succurrit : et
nervorum distensionem rigoremque, si postea coepit,
ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuio-
ris intestini ortum , si urinam per calorem movet , levat.
At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor
cum quadam frontis prurigine accedunt , sanguinis pro-
fusione vel fortuita vel etiam petita, submoventur. Si
capitis ac frontis dolores ex vento , vel frigore aut aestu
sunt, gravedine et sternutamenlis finiuntur. Febrem au-
tem ardentem, quam Graeci xaua-w^yi vocant, subitus
borror exsolvit. Si in febre aures obtusae sunt, si san-
guis e naiibus fluxit, aut venter resolutus est, illud
malum desinit ex toto. Nihil plus adversus surditatem,
quam biliosa alvus, prodest. Quibus in fistula urinae
minuti abscessus, quos ^up.axa Graeci vocant, esse C03-
perunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
Ex quibus quum pleraque per se proveniant, scire licet ,
inter ea quoque quae ars adhibet, naturam plurimum
posse.
Contra, si caput in febre continenti dolet, neque
quicquam remittit , malum atque mortiferum est : maxi-
meque id periculum est pueris a septimo anno ad quar-
tum decimum. In pulmonis morbo , si sputum primis
diebus non fuit , deinde a septimo die ceepit , et ultra
seplimum mansit , periculosum est : quantoque magis
mixtos ueque iuter se diductos colores habet , tanto ,-de-
LIB. II. SECT. VIII. m,
terius. Et tamen nihil pejus est quam sincerum id edi ,
sive rufum est , sive cruentum , sive alhum , sive gluti-
nosum, sive pallidum, sive spumans : nigrum tamen
pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt,tussis,
■destillatio ; etiam , quod alias salutare habetur , sternu-
tamentum : periculosissimumque est , si haec secuta su-
hita dejectio est. Fere vero qiue in pulmonis , eadem
in lateris doloribus et mitiora signa , et asperiora esse
consuerunt. Ex jecinore si pus cruentum exit, mortife-
rum est. At ex suppurationibus hae pessimae sunt , quae
intus tendunt , sic ut exieriorem quoque cutem decolo-
rent : ex his deinde , quae in exteriorem partem pro-
rumpunt; quae maximae, quaeque planissimae sunt. Quod
si , ne rupta quidem vomica , vel pure extrinsecus emisso ,
febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit ;
item si sitis est , si cibi fastidium, si venter liquidus, si
pus est lividum et pallidum , si nihil aeger exscreat nisi
pituitam spumantem , periculum certum est. Atque ex
his quidem suppurationibus , quas pulmonum morbi
concitarunt, fere seues moriuntur : ex caeteris , juniores.
At in tabe sputum mixtum , purulentum , febris assidua,
quae et cibi tempora eripit , et siti affligit , in corpore
tenui periculum subesse testatur. Si quis etiam in eo
morbo diutius traxit ; ubi capilli fluunt , ubi urina quae-
dam araneis similia supersidentia ostendit; atque in spu-
tis odor foedus est; maximeque ubi post haec orta dejec-
tio est, protinus moritur utique si tempus autumni est,
quo fere, qui caetera parte anni traxerunt , resolvuntur.
Item pus exspuisse in hoc morbo , deinde ex toto spuere
desiisse, mortiferum est. Solet etiam in adolescentibus
is morbus ex vomica fistulave oriri : qui non facile sa-
nescunt , nisi si multa signa bonae valetudinis subsecuta
sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines ,
aut eae mulieres quihus super tabem menstrua suppressa
60 A. CORNELII CELSI
sunt. Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est , dein
somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur,
intra sep.timum diem pereundum est : magis si , quum
alvus cita non antecesserit , palpebrae dormientis non
coeunt , sed album oculorum apparet. Quos tamen ita
mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
Aqua inter cutem , si ex acuto morbo coepit , ad sanita-
tem raro perducitur; utique, si contraria his quae supra
posita sunt , subsequuntur. iEque in ea quoque tussis
spem tollit : item, si sanguis sursum deorsumve erupit,
et aqua mediiun corpus implevit. Quibusdam etiam in
hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde
rursus assurgunt : hi quidem tutiores sunt , quam qui
supra comprehensi sunt , si attenduntur : sed fere fidu-
eia seeundae valetudiuis opprimuntur. Illud jure aliquis
mirabitur, quomodo quffidam simul et affligant nostra
corpora , et parte aliqua tueantur : nam sive aqua inter
cutem quem implevit , sive in magno abscessu multum
puris coiit , simid id omne effudisse aeque mortiferum
est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
Articuli vero qui sic dolent ; ut super eos ex callo quae-
dam tubercula innata sint , nunquam liberantur : quae-
que eorum vitia , vel in senectute cceperunt , vel in se-
nectutem ab adolescentia pervenerunt, ut aliquando
leniri possunt , sic nunquam ex toto finiuntur.
Morbus quoque comitialis post annum quintum et
vicesimum ortus aegre curatur : multoque cegrius is qui
post quadragesimum annum coepit ; adeo ut in ea aetate
aliquid in natura spei , vix quidquam in medicina sit.
In eodem morbo , si simid totum corpus afficitur , ne-
que ante in partibus aliquis venientis mali sensus est ,
sed homo ex improviso concidit , cujuscumque is aeta-
tis est , vix sanescit : si vero aut mens laesa est, aut ner-
vorum facta resolutio , medicinae locus non est. Dejectio-
LI8. II. SECT. VIII. 61
nibus quoque si febris accessit; si inflammatio jecinoris,
aut pnecoidiorum aut ventris; si immodica sitis; si
longius tempus ; si alvus varia , si cum dolore est ; etiam
mortis periculum subest : maximeque , si inter h?ec tor-
mina vetera esse coeperunt : isque morbus maxime pue-
ros absumit usque ad annum decimum : cseterae setates
facilius sustiuent. Mulier quoque gravida ejusmodi casu
rapi potest ; atque , etiam si ipsa convaluit , partum ta-
men perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mor-
tifera sunt : aut si sub his , extenuato jam corpore , su-
bito nigra alvus profiuxit. /
At intestinorum lsevitas periculosior est , si frequens
dejectio est , si venter omnibus horis et cum sono et sine
hoc profluit , si similiter noctu et interdiu , si quod ex-
cernitur, aut crudum est aut nigrum , et praeter id ,
etiam lseve et mali odoris ; si sitis urget , si post potio-
nem urina non redditur (quod evenit , quia tunc liquor
omnis non in vesicam , sed in intestina descendit); si
os exulceratur , si rubet facies et quasi maculis quibus-
dam colorum omnium distinguitur ; si venter est quasi
fermentatus , pinguis atque rugosus ; si et cibi cupidi-
tas non est : inter quse quum evidens mors sit , multo
evideutior est, si jam longinquum quoque id vitium est :
maxime etiam , si in corpore senili est. Si vero in te-
nuiore intestino morbus est , vomitus , singultus , nervo-
rum distensio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato
durum fieri jecur, perniciosissimum est. Quos lienis male
habet , si tormina prehenderunt , deinde conversa sunt
vel in aquam inter cutem , vel in intestinorum laevita-
tem ; vix ulla medicina periculo subtrahit. Morbus in-
testini tenuioris, nisi febre resolutus est, intra septimum
diem occidit. Mulier ex partu , si cum febre vehementi-
bus etiam et assiduis capitis doloribus premitur, in pe-
riculo mortis est. Si dolor atque inflammatio est in his
6
67. A. CORNELII CELSI
partibus , quibus viscera contineutur, frequenter spirare
signum malum est. Si sine causa longus dolor capitisest,
et in cervices ac scapulas transit , rursusque in caput re-
vertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit ,
perniciosus est : nisi vomicam aliquam excitavit , sic ut
pus extussiatur; aut nisi sanguis ex aliqua parte proru-
pit ; aut nisi in capite multa prurigo , totove corpore
pustulae ortae sunt. iEque magnum malum est, ubi tor-
por atque prurigo pervagantur, modo per totum caput ,
modo in parte; aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est,
eaque ad summam quoque liuguam perveniunt. Et,
quuin in iisdem ex abscessibus auxilium sit , eo diffici-
lior sanitas est , quo minus saepe sub his malis illi sub-
sequuntur. In coxa? vero doloribus , si vehemens torpor
est , frigescitque crus et coxa , alvusque nisi coacta non
reddit,idque quod excernitur, mucosum est , jamque
aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit , is
morbus erit longissimus minimumque annuus ; neque
finiri poterit nisi aut vere aut autumno. Difficilis aeque
curatio est in eadem aetate , ubi humerorum dolor vel
ad manus pervenit , vel ad scapulas tendit , torporem-
que et dolorem creat , neque bilis vomitu levatur.Qua-
cunque vero parte corporis membrum aliquod resolu-
tum est , si neque movetur et emacrescit , in pristinum
habitum non revertitur; eoque minus, quo vetustius id
vitium est, et quo magis in corpore senili est: omnique
resolutioni nervormn ad medicinam non idonea tempora
sunt hiems et autumnus : aliquid sperari potest vere et
aestate : isque morbus mediocris vix sanatur, vehemens
sanari non potest. Omnis etiam dolor minus medicinae
patet , qui sursum procedit. Mulieri gravidae si subito
mammae emacruerunt , abortus periculum est. Quae ne-
que peperit, neque gravida est, si lac habet, a mens-
truis defecta est. Quartana, autumnalis fere longa est
LIB. II. SECT. X. 63
maximeque quae coepit hieme appropinquante. Si san-
guis profluxit , deinde secuta est dementia cum disten-
sione nervorum, periculum mortis est : itemque, si
medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorumdis-
tensio oppressit; aut si in magno dolore extremae partes
frigent. Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio , spu-
mante ore , detractus est. Alvus nigra , sanguini atro si-
milis, repentina, sive cum febre sive etiam sine hac est,
perniciosa est.
Sect. IX. Cognitisindiciis quae nos vel spe consolentur,
vel metu terreant, ad curationesmorborumtranseundum
est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae.
Cpmmunes, quae pluribus morbis opitulantur; propriae,
quae singulis. Ante de communibus dicam : ex quibus
tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sus-
tinent , quaedam in adversa tantum valetudine adhiben-
tur. Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam
materiam, aut adjicit; aut evocat, aut reprimit; aut re-
frigerat, aut calefacit; simulque aut durat, aut mollit :
quaedam non uno modo tantum , sed etiam duobus inter
se non contrariis coadjuvant. Demitur materia sanguinis
detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione,
gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia,
sudore : dc quibus protinus dicam.
Sect. X. Sanguinem, incisa vena, mitti novum non est :
sed nullum pene morbum esse, in quo nou mittatur,
novum est. Item mitti junioribus et feminis uterum non
gerentibus, vetus est : in pueris vero idem experiri, et
in senioribus, et in gravidis quoque mulieribus, vetus
non est. Si quidem antiqui primam ultimamque aetatem
sustinere non posse hoc auxilii genus judicabant; per-
suaseranlque sibi muherem gravidam, quae ita curata
esset, abortum esse facturam. Postea vero usus ostendit
nihil ex his esse perpetuum , aliasque potiores observa-
64 A. CORNELII CELSI
tiones adhibendas esse, ad quas dirigi curantis consilium
debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid iu
corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo, si juve-
nis imbecillus est, aut si mulier quae gravida non est,
paruin valet, male sauguis mittitur : emoritur enim vis,
si quae his supererat, hoc modo erepta. At firmus puer,
et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto sic cu-
rantur. Maxime tamen in his medicus imperitus falli po-
test , quia fere minus roboris illis aetatibus subest : mu-
lierique praegnauti, post curationem quoque, viribus
opus est, non tantumad se, sed etiam ad partum susti-
nendum. Non quiequid aut intentionem animi aut pru-
dentiam exigit, protinus ejiciendum est; quum praeci-
pua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque
conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo
colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel
senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat.
Interest etiam inter valens corpus et obesum , inter te-
nue et infirmum : tenuioribus magis sanguis , pleniori-
bus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem
ejus modi sustinent ; celeriusque ea, qui nimium est pin-,
guis , aflligitur : ideoque vis corporis melius ex venis
quam ex ipsa specie «stimatur. Neque solum haec con-
sideranda sunt , sed etiam morbi genus quod si t : utriim
superans an deficiens materia laeserit; corruptum corpus
sit, an integrum. Nam si materia vel deest, vel integra
est, illud alienum est : at si vel copia sui male habet,
vei corrupta est, nullo modo meliiis succurritur. Ergo
vehemens febris, ubi rubet corpus, plenaeque vense tii-
ment, sanguinis detractionem requirit : item viscerum
morbi , nervorumque resolutio , et rigor , et distensio ;
quicquid denique fauces difficultate spiritus straugulat ,
quidquid subito supprimit vocem, quisquis intolerabilis
dolor est, et quacumque de causa rupfum aliquid intus
LIB. II. SECT. X. (x,
atque colli.sum est: item malus corporis habitus, omnes-
que acuti morbi qui modo, ut supra dixi, non infirmi-
tate, sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus
quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videa-
tur : sed si nullum tamen appareat aliud auxilium , pe-
riturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via
fuerit adjutus, in hoc statu boni medici est ostendere,
quam nulla spes sine sanguinis detractione sit; faterique,
quantus in hac ipsa re metus sit : et tum demum , si
exigatur, sanguinem mittere. De quo dubitare in ejus
modi re uon oportet : satius est enim anceps auxilium
experiri, quam nullum : idque maxime fieri debet, ubi
nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis obmutuit; ubi
angina strangulatur; ubi prioris febris accessio pene con-
fecit, paremque subsequi verisimile est, neque eam vi-
dentur sustinere gegri vires posse. Quum sit autem mi-
nime crudo sauguis mittendus , tamen ne id quidem
perpetuum est : neque enim semper concoctionem res
exspectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit , si
contusus est , si ex aliquo subito casu sanguinem vomit ,
quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei
demenda materia est, ne, si ea subsederit, corpus affli-
gat : idemque etiam in aliis casibus repentinis qui stran-
gulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patiatur, tum
demum , nulla cruditatis suspicione remanente , id fiet :
ideoque ei rei videtur aptissimus adversse valetudinis
dies secundus , aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo
die sanguinem mittere necesse est, sic nunquam utile
post diem quartum est, quum jam spatio ipso materia
vel exhausta est , vel corpus corrupit ; ut detractio im-
becillum id facere possit , non possit integrum. Quod si
vehemens febris urget, in ipso impetu ejus sanguinem
mittere, hominem jugulare est : exspectanda ergo remis-
sio est : si non decrescit, sed crescere desiit; si neque
6.
66 A. CORNELII CELSI
remissio speratur, tunc quoque, quamvis pejor, sola
tamen occasio non omittenda est. Fere etiam ista medi-
cina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: sa-
tius est enim, primum levare aegrum, deinde perpur-
gare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare.
Quod si in pure quoque aquaque quae inter cutem est,
ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine
respondeat! Mitti vero is debet, si totius corporis causa
fit, ex brachio; si partis alicujus, ex ea ipsa parte, aut
certe quam proxima, quia non ubique mittipotest, sed
in temporibus, in brachiis, juxta talos. Neque ignoro
quosdam dicere, quam longissime sanguinem inde ubi
laedit, esse mittendum ; sic enim averti materiae cnrsum ;
at illo raodo in id ipsum quod gravatur, evocari. Sedid
ipsum falsum est : proximum enim locum primo exhau-
rit; ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur,
quatenus emittitur : ubi is suppressus est, quia non tra-
hitur, ne venit quidem. Videtur tamen usus ipse do-
cuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sangui-
nem mittendum esse: si quod in humero vitium est, ex
altero brachio : credo quia, si quid parum cesserit, op-
portuniores ha? partes injuriae sunt, quae jam male ha-
bent. Avertitur cjuoque interdum sanguis, ubi alia parte
prorumpens, alia emittitur. Desinit enim fluere qua
nolumus , inde objeclis quae prohibeant, alio dato iti-
nere. Mittere autem sanguinem quuin sit expeditissi-
mum usum habenti, tamen ignaro difncillimum est :
juncta enim est vena arteriis, his nervi. Ita, si nervum
scalpellus attigit, sequitur nervorum distensio, eaque
hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque
coit, neque sanescit : interdum etiam ut sanguis vehe-
menter erumpat, efficit. Ipsius quoque venae, si forte
prajcisa est, capifa comprimuntur, neque sanguinem
eininuni. At si timide scaipcllus demiltilur, summain
LIB. II. SECT. XI. fi7
cutem lacerat, neque veuam iucidit : nonnunquam eliain
ealatet, neque facile reperitur.Ita multaeres iddifficile
inscio faciunt, qtiod perito facillimum est. Incidenda
ad medium vena est. Ex qua quum sanguis erumpit,
colorem ejus habitumque oportet. attendere. Nam si is
crassus et niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effun-
ditur: si rubet et pellucet, integer est; eaque missio
sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat : proti-
nusque is supprimendus est. Sed id evenire non potest
sub eo medico, qui scit ex quali corpore sanguis mit-
tendussit. Illud magis fieri solet, ut aeque nigerassidue
ac primo die profluat : quod quamvis ita est, tamen si
jamsatis fluxit, supprimendusest: semperque ante finis
faciendus est, quam anima deficiat : deligandumque
brachium superimposito expresso ex aqua frigida peni-
cillo ; et postero die , adverso medio digito vena fri-
canda, ut recens coitus ejus resolvatur, iterumque san-
guinem fundat. Sive autem primo sive secundo die san
guis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere
pellucere coepit, satis materiae detractum est, atqm
quod superest , sincerum est : ideoque protinus bra-
chium deligandum habendumque ita est, donec valens
cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.
Sect. XI. Cucurbitularum vero duo genera sunt,
a^neum et corneum. iEnea altera parte patet, altera clausa
est : cornea altera parte seque patet, altera foramen habet
exiguum. In aeneam liuamentum ardens conjicitur, ac
sic os ejus corpori aptatur imprimiturque , donec inhae-
reat. Cornea per se corpori imponitur ; deinde, ubi ab ea
parte qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus
est, superque cera cavum id clausum est, aeque m-
hjerescit. Utraque non ex his tantum materiae generi-
biis , sed etiam ex quolibet alio recte fit : ac si cagtera
defccerunt , Caliculus quoqus, aut pultarius oris com-
C>8 A. CORNELII CELSI
pressioris, ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si con-
cisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit; si hi-
tegra est, spiritum. Ergo ubi materia quae intiis est, lsedit,
illo modo ; ubi inflatio , hoc imponi solet. Usus auteni
cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed
in parte aliqua vitium est , quam exhauriri ad confir-
mandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimo-
nium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro suc-
curritur, ab ea potissimum parte quae jam laesa est, esse
mittendum ; quod nemo cucurbitulam diversae parti im-
ponit, nisi quum profusionem sanguinis eo avertit; sed
ei ipsi quae dolet, qua?que hberanda est. Opus etiam
esse cucurbitula potest in morbis longis, quamvis etiis
jam spatium aliquod accessit, sive corrupta materiar
sive spiritu male habente. In acutis quoque quibusdam ,
si et levari corpus debet , et ex vena sanguinem mitti
vires non patiuntur : idque auxiiium ut miniis vehemens,
ita magis tutum; neque unquam periculosum est : etiam
si in medio febris impetu, etiam si in cruditate adhi-
betur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si, incisa
vena, pra^ceps periculum est,aut si in parte corporis
etiam vitium est, hiic potiiis confugiendum est : cum eo
tamen ut sciamus hic ut nullum periculum, ita levius
praesidium esse; nec posse vehementi malo nisi aeque
vehemens auxilium succurrere.
Sect. XII. i. Dejectionem autem antiqui variis medi-
camentis crebraque alvi ductione, in omnibus fere morbis,
moliebantur : dabantque aut nigrum veratrum , aut fili-
culam , aut squamam aeris quam Xs7u^a x,a>aou Graeci
vocant, aut lactucae marina? lac, cujus gutta pani adjecta
abunde purgat; aut lac vel asininum vel bubulum vel
caprinum , eique salis paulum adjiciebant, decoquebant-
que id, et sublatis his quae coierant , quod quasi serum
supererat , bibere cogebanL Sed medicamenta stoma-
LIB. II. SECT. XII. (i<)
ehum fere laedunt : Alvus si vehementius fiuit aut saepius
ducitur , hominem infirmat. Ergo nunquam in adversa
valetudiue medicamenlum ejus rei causa recte datur,
nisi ubi is morbus sine febre est : ut , quum veratrum
nigrum aut atra bile vexatis aut cum tristitia insanien-
tibus, aut iis quorum nervi parte aliqua resoluti sunt,
datur. At, ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos
potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem
molliant : suntque valetudinis genera, quibus ex lacte
purgatio convenit.
2. Plerumque vero alvus lotionibus ducenda est:
quod ab Asclepiade quoque sic vituperatum, ut lamen
servatum sit, video plerumque seculo nostro prseteriri.
Est autem ea moderalio, quam is secutus videtur, ap-
tissima, ut neque saepe ea medicina tentetur, ettamen
semel vel summum bis non omittatur , si caput grave
est, si oculi caligant,si morbus majoris intestini est
quod Groeci xwXcv nominant, si in imo ventre aut in
coxa dolores sunt; si in stomachum qufedam biliosa con-
current,vel etiam pituita eo se humorve aliquis aquse
similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil
per se venter excernit, utique si juxta quoque stercus
est, et intus remanet, aut si stercoris odorem, nihil de-
jiciens, aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est
quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sus-
tulit : aut si sanguinem mitti, quum opus sit, vires non
patiuntur, tempusve ejus rei prseteriit; aut si multum
ante morbum aliquis potavit; aut si is qui ssepe, vel
sponte vel casu, purgatus est, subito habet alvum sup-
pressam. Servanda vero illa sunt, ne ante diem tertium
ducatur, ne ulla cruditate substante ; ne in corpore in-
firmo , diuque in adversa valetudine exhausto ; neve in
eo cui satis alvus reddit quotidie, quive eam liquidam
habebit; ne in ipso accessionis hnpetu, quia, quod titu*
?o A. CORNELII CELSI
tnfusum est , alvo contiuetur , regestumque in caput ,
multo gravius periculum emcit. Pridie vero abstinere
debet aeger, ut aptus tali curationi sit : eodem die ante
aliquot horas aquam calidam bibere , ut superiores ejus
partes madescant : tum injicienda in alvum est , si leni
mediciua contenti sumus, pura aqua; si paulo valen-
tiori, mulsa; si leni, ex aqua in qua foenum graecum,
vel ptisana, vel malva decocta sit : si reprimendi causa,
ex verbenis. Acris autem est, marina aqua , vel alia sale
adjecto; at utraque decocta commodior est : acrior fit,
adjecto vel oleo vel nitro vel melle quoque. Si acrior
est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Id
quod iuf unditur , neque frigidum esse oportet neque ca-
lidum, ne alterutro modo laedat. Quum infusum est, quan-
tum fieri potest , contiuere se in lectulo debet aeger, nec
primai cupiditati dejectionis protinus cedere : ubi ne-
cesse est, tum demum, desidere. Fereque eo modo
dempta rnateria , superioribus partibus levatis , morbum
ipsum moilit. Quum vero, quoties res coegit, desidendo
aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere ; et
ne vires deficiaut, utique eo die cibum assumere : qui
plenior an exiguus sit dandus, ex ratione ejus accessio-
ni squse exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari
oportebit.
Sect. XIII. At vomitus, utin secunda quoque valelu-
diue saspe uecessarius biliosis est, sic etiam in his morbis
quos bilis concitavit. Ergo omnibus qui ante febres hor-
rore et tremore vexantur, omuibus qui cholera labo-
rant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanien-
tibus, etcomitiali quoque morbo oppressis,necessarius
est. Sed si acutus morbus est sicut in cholera , si febris
est , iuter horrores asperioribus medicamentis opus non
est, sicut in dejectionibus quoque supra dictum est :
satisque est ea vomitiis causa sumi , quas sanis quoque
LIB. II. SECT. XIV. 71
secunda esse proposui. At ubi longi valentesque morbi
sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quo-
que albo utendum est. Id neque hieme neque restate
recte datur; optime vere, tolerabiliter autumno. Quis-
quis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi cor-
pus humidius sit. Illud scire oportet, omne ejusmodi
medicamentum , quod potui datur , non semper aegris
prodesse, sanis nocere.
Sect. XIV. De frictione vero et gestatione adeo multa
Asclepiades, tanquam inventor ej us, posuit in eo volumine
quod communium auxiliorum inscripsit, ut, quum trium
tantum faceret mentionem, hujus et vini et gestationis,
tamen maximam partem in hoc consumpserit. Oportet
autem neque recentiores viros in his fraudare , quae vel
repererunt vel recte secuti sunt ; et tamen ea quae apud
antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius,
ubi et quomodo frictione utendum esset , Asclepiades
praeceperit; nihil tamen reperit, quod non a vetustis-
simo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum
sit : qui dixit, « Frictione, si vehemens sit, durari cor-
« pus; si lenis, molliri; si multa, minui : si modica, im-
« pleri. » Sequitur ergo, uttum utendum sit, quum aut
adstringendum corpus sit quod hebes est ; aut mollien-
dum quod induruit; aut digerendum in eo id quod co-
pia nocet; aut alendum id quod tenue et infirmum est.
Quas tamen species si quis curiosius sestimet, quod
jam ad medicum non pertinet, facile inlelliget omnes
ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur
aliquid, eo dempto quod interpositum , utid laxaretur,
effecerat; etmollitur, eo detracto quod duritiem crea-
bat ; et impletur non ipsa frictione , sed cibo qui postea
usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unc-
72 A. CORNELII CELSI
tionem autem et frictionem multum interest. IJngi eniin
leniterque pertractari corpus , etiam in acutis et recen-
tibus morbis oportet; in remissione tamen et ante ci-
bum. Longa vero frictione uti, necpie in acutis morbis,
neque in increscentibus convenit, praeter quam quum
phreneticis somnus ea quseritur. Amat autem hoc auxi-
lium valetudo longa, et jam a primo impetu inclinata,
Neque ignoro quosdam dicere, omne auxilium ne-
cessarium esse increscentibus morbis, non quum jam
per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim
morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius
tameu adhibito auxilio tolh. Quod duabus de causis ne-
cessarium est : et ut quamprimum bona valetudo con-
tingat ; et ne morbus qui remanet , iteriim , quamvis
levi de causa, exasperetur. Potest euim morbus miniis
gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi; sed
rehquiis quibusdam iuhaerere, quas admotum aliquod
auxilium discutit. Sed ut, levata quoque adversa valetu-
dine, recte frictio adhibelur; sic nunquam adhibenda
est , febre increscente : veriim , si fieri poterit , quum
ex toto corpus ea vacabit ; sin miniis certe quum ea re-
miserit. Eadem aulem modo in totis corporibus esse de-
bet, ut quiim infirmus aliquis implendus est; modo in
partibus,aut quia ipsa ejus membri imbecillitas id re-
quirit, aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores
ipsius frictio ievat, non in hnpetu tamen doloris; et
membrum aliquod resolulum ipsius frictione confirma-
tur. Longe tamen stepius aliud perft^icandum est, quiim
aliud dolel : maximcque qinim a summis aut a mediis
partibus corporis evocai^e materiam volumus; ideoque
extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui
munero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit : id
enim ex viribus hominis colligendum est ; ut , si quis
perinfirmus est, potest satis esse quinquagies; si robus-
LIB. II. SECT. XV. 7 3
tior,potest ducenties esse faciendum: inter utrumque dein-
de, prout vires sunt. Quo fit ut etiam minus ssepe in mu-
liere quam in viro , minus saepe in puero vel sene quarn
in juvene manus dimovendae sint. Denique si certa mem-
bra perfricantur , multa valentique frictione opus est:
nam neque totum corpus infirmari cito per partem po-
test, et opus est quamplurimum materise digeri, sive id
ipsum membrum, sive per id aliud levamus. At ubi to-
tius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id
exigit, brevior esse debet et lenior; ut tantummodo sum-
mam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo
novae materiae fiat. In malis jam aegrum esse testatur,
ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet,
utsupra posui. Sedtunc quoque unicum in frictione pra-
sidium est : quae, si ealorem in cutem evocavit, potest
alicui medicinse locum facere.
Sect. XV. Gestatiotquoquelongis et jam inclinatis mor-
bis aptissima est:utilisque est et his corporibus quse jam
ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non pos-
sunt; et his quibus lentae morborum reliquiae remanent,
neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam, in recenti ve-
hementique febre prsecipueque ardente, ad discutien-
dam eam, gestatione dixit utendum esse. Sed id peri-
culose fit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur.
Si quis tamen experiri volet, sic experiatur, si lingua
non erit aspera; si nullus tumor, nulla durities, nullus
dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex
toto, nunquam gestari corpus dolens debet, sive id in
toto, sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolenti-
bus : neque unquam increscente febre , sed in remissione
ejus. Genera autem gestationis plura sunt : quae adhi-
benda sunt et pro viribus cujusque, et pro opibus; ne
aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili de-
sint. Gestationum lenissima est navi, vel in portu, vel
7
74 A CORNELH CELSI
in flumine; vehementior in alto mari nave, vel lectica
etiamniim acrior vehiculo : atque ha?c ipsa et intendi et
Ieniri possunt. Si nihil horum est, suspendi lectus debet
et moveri : si ne id quidem est, at certe uni pedi lecti
fulcimentum subjiciendum est , atque ita lectus hiic et
illiic manu impellendus. Et levia quidem genera exerci-
tationis infirmissimis conveniunt ; valentior vero his qui
jam pluribus diebus febre liberati sunt, aut his qui gra-
vium morborum initia sic sentiunt, trt adhiic febre va-
cent, quod et in tabe et in stcfmachi vitiis, et quum
aqua cutem subiit, et interdiim in morbo regio fit : aut
ubi quidam morbi, quahs comitialis, qualis, insania est,
sine febre quamvis diu manent. In quibus affectibus ea
quoque genera exereitationiun necessaria sunt, qure
comprehendimus eo loco , quo , quemadmodiim sani ,
neque firmi, homines se gererent, prrccepimus.
Sect. XVI. Absthientiw vero duo genera sunt : alterum
ubi nihil assumit a?ger , alterum ubi non nisi quod opor-
tet. Initia morborum primiim famen sitimque deside-
rant ; ipsi deinde morbi moderationem , ut neque aliud
quam expedit, neque ejus ipsius nimiiim sumatur : neque
enim convenit juxta inediam protiniis satietatem esse.
Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua
necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore
etiam segro ? Neque ulla res magis adjuvat laborantem ,
quam tempestiva abstinenlia. Intemperantes homines
apud nos sibi cibi tempora , modum curantibus dant :
rursiis alii , tempora medicis pro dono remittunt , sibi
ipsis modum vindicant. Liberaliter agere se credunt,
qui caetera illorum arbitrio relinquunt, in genere cibi li-
beri sunt : quasi quseratur quid medico hceat, non quid
ffigro salutare sit, cui vehementer nocet, quoties in ejus
quod assumitur , vel tempore , vel modo , vel genere
peccatur.
LIB. II. SECT. XVII. 75
Sect. XVII. Sudor eliam duobus modis elicitur, aut
sicco calore, aut halneo. Siccus calor est et arenaa calidae,
et laconici, et clibani, et quarumdam naturalium suda-
tionum , ubi e terra profusus calidus vapor sedificio in-
cluditur, sicut super Baias in myrtetis habemus. Praeter
haec sole quoque et exercitatione is movetur : utiliaque
haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque di-
gerendus est : ac nervorum quoque quaedam vitia sic opti-
me curantur. Sed caetera infirmis possunt convenire : solet
exercitatio tantum robustioribus ; qui tamen sine febre
vel initio morbi, vel etiam non gravibus morbis tenentur.
Cavendum autem est, ne quid horum, vel in febre, vel in
cruditate tentetur. At balnei duplex usus est : nam mo-
do, discussis febribus, initium cibi plenioris vinique fir-
mioris valetudini facit; modo febrem ipsam tollit : fe-
reque adhibetur, ubi summam cutem reiaxari, evocari-
que corruptum humorem, et habitum corporis mutari,
expedit. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades au-
daciiis. Neque terrere autem ea res , si tempestiva est ,
debet ; at ante tempus nocet. Quisquis febre Hberatus
est,simul atque ea uno die non accessit , eo qui proximus
est, post tempus accessionis tuto lavari potest. At si cir-
cuitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartove
die revertatur , quandocunque non accessit, balneum tu-
tum est. Manentibus vero adhuc febribus, si hae sunt len-
tae, Uenesque jamdiu male habent, recte medicinaista ten-
tatur ; cum eo tamen , ne praecordia dura sint , neve ea tu-
meant , neve lingua aspera sit, aut in medio corpore , aut
capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. At in his
quidem febribus quae certum circuitum habent, duo bal-
neitempora sunt; alterum ante horrorem , alterum febre
finita : in his vero qui lentis febriculis diu detinentur ,
quiim aut ex toto recessit accessio; aut si id non solet,
certe lenita est; jamque corpus tam integrum est, quam
76 A CORNELII CELSI
inaxime esse in eo genere valetudinis solet. Imbecillus
homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus
aliquod experiatur. Ubi in balneum venit, paulisper re-
sidere experirique, num tempora adstringantur , et an
sudor aliquis oriatur : illud si incidit, hoc non secutum
est , inutile eo die balneum est : et perungendus est is
leniter, et referendus, vitandumque omni modo frigus,
et abstinentia utendum. At si temporibus integris , pri-
miun ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua
calida ; tum in solio desidendum est : atque ibi quoque
videndum , num sub primo contactu aqua? calida? summa
cutis inhorrescat, quod vix tamen fieri potest, sipriora
recte accesserunt : certum autem id signum inutilis bal-
nei est. Ante vero quam in aquam calidam se demittat,
an postea aliquis perungi debeat , ex ratione valetudinis
sua? cognoscat. Fere tamen,nisi ubi nominatim, ut postea
fiat, id praecipietur, moto sudore, leniter corpus perun-
gendum ; deinde in aquam calidam demittendum est. At-
que hic quoque habenda virium ratio est ; neque com-
mittendum, utperaestum animadeficiat; sed maturius
is auferendus est, curioseque vestimentis involvendus;
ut neque ad eum frigus adspiret; et ibi quoque, ante-
quam aliquid assumat, insudet. Fomenta quoque calida
sunt milium,sal, arena : quodlibet eorum calefactum,
et in linteum conjectum:si minore vi opus est, etiam so-
lum linteum ; at si majore , exstincti titiones involutique
panniculis, et sic circumdati. Quin etiam calido oleo re-
plentur utriculi, et in vasa fictilia (quas a similitudiue
lenticulas vocant) aqua conjicitur; et sal sicco linteo exci-
pitur, demittiturque in aquam bene calidam , tum super
id membrum quod fovendum est, collocatur : juxtaque
ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus :
alterum ex his demittitur in eum salem, et aqua super
leviter adspergitur : ubi frigere ccepit , ad ignem refer-
LIB. II. SECT. XVIII. 77
tur : idem et in altero fit , deinde in vicem in utroque :
inter qux descendit salsus et calidus succus, qui con-
tractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus
commune est, digerere id quod vel praecordia onerat,
vel fauces strangulat : vel in aliquo membro nocet.
Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum
generibus dicetur.
Sect. XVIII. Quum de his dictum sit quse detrahendo
juvant, ad ea veniendum est quse nos alunt, id est, cibum
et potionem. Haec autem non omnium tantum morbo-
rum, sed etiam secundse valetudinis communia prsesidia
sunt : pertinetque ad rem omnium proprietates nosse ;
primum ut sani sciant quo modo his utantur ; deinde ut
exsequentibus nobis morborum curationes, liceat spe-
cies rerum quae assidue necessarise erunt, subjicere :
neque necesse sit subinde singulas eas nominare. Scire
igitur oportet omnia legumina, quasque ex frumentis
panificia sunt , generis valentissimi esse. Id valentissi-
mum voco , iu quo plurimum alimenti est : item omne
animal quadrupes domi natum , omnem grandem feram ,
quales suut capra, cervus, aper, onager, omnem gran-
dem avem, quales sunt anser et pavo et grus; omries
belluas marinas , ex quibus cetus est , quaeque his pares
sunt : item mel et caseum. Quo minus mirum est opus
pistorium valentissimum esse, quod ex frumento , adipe,
melle , caseo constat. In media vero materia numerari ex
oleribus debere ea quorum radices vel bulbos assumi-
mus ; ex quadrupedibus leporem ; aves omnes a minimis
ad phcenicopterum ; item pisces omnes qui salem non
patiuntur, solidive saliuntur. Imbecillissimam vero ma-
teriam esse omnem caulem olef is et quicquid in caule
nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis:
omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia. Sed
quamvis hsec ita discreta sunt, tamen eliam qu«e sub
7 8 A. CORNELH CELSI
eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt; aliaque
res alia vel valentior est vel infirmior : siquidem plus
alimeuti est in carne quam in ullo alio , firmius est tri-
ticum quam milium : id ipsum quam hordeum : et ex
tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cuinihil
ademptumest, quod auTCTrupov Grseci vocant : infirmior
est ex polline : infirmissimus cibarius panis. Ex legumi-
nibus vero valentior faba vel lenticula, quam pisum. Ex
oleribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in qui-
bus cepam quoque et allium numero , quam pastinaca
vel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior
brassica, et beta, et porrum, quam lactuca vel cucur-
bita vel asparagus. At ex fructibus surculorum valen-
tiores uvae , ficus , nuces , palmulae , quam quae poma
proprie nominantur : atque ex his ipsis firmiora quae
succosa, quam quae fragilia sunt. Item exhisavibus quae in
media specie sunt, valentior ea quae pedibus, quam quae
volatu magis nititur : et ex his quae volatu fidunt, firmiores
sunt quae grandiores aves, quam quae minutae, ut fice-
dula et turdus. Atque eae quoque quae in aqua degunt,
leviorem cibum prestant, quam quae natandi scientiam
hon habent. Inter domeslicas vero quadrupedes, levis-
sima suilla est; gravissima bubula. Itemque ex feris, quo
majus quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.
Piscium quoque eorum qui ex media materia sunt, qui-
busque maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus
salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est;
deinde hi qui, quamvis teneriores , tamen duri sunt, ut
aurata, corvus, scarus, oculata; tiim plani : post quos
etiam leviores sunt lupi muliique; et post hos omnes
saxatiles. Neque vero in generibus rerum tantummodo
discrimen est, sed etiam in ipsis : quod et aetate fit, et
membro , et solo , et coelo , et habitu.
INam quadrupes animal omne , si lactens est , minus
LIR. II. SECT. XVIII. 79
aUmenti praestat; itemque qud tenerior pullus cohor-
talis cst : in piscibus quoquc media aetas, quseque non-
dum summam magnitudinem implevit. Deinde ex eodem
sue, unguke, rostrum, aures, cerebellum; ex agno hae-
dove cum petiolis totum caput aliquanto cjuam caetera
membra , leviora sunt ; adeo ut in media materia poni
possint. Ex avibus colla aloeve recte infirmis annumeran-
tur. Quod ad solum vero pertinet , frumentum quoque
valentius est collinum quam campestre : levior piscis in-
ter saxa editus quam in arena ; levior in arena quam in
limo. Quo fit , ut ex stagno , vel lacu , vel flumine , eadem
genera graviora sint : leviorque qui in alto quam qui in
vado vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius ;
et quodcumque humido ccelo, quam quod sicco natum
est. Deinde eadem omnia pinguia quam macra, recentia
quam salsa, nova quam vetusta, plus alimenti habent.
Tumreseadem magis alit jurulenta, quam assa,magis
assa quam frixa. Ovum durum valentissimse materiae est,
molle vel sorbile imbecilUssimae. Quumque panificia om-
nia firmissima sint , elota tamen quaedam genera fru-
menti , ut alica , oryza , ptisana , vel ex iisdem facta
sorbitio vel pulticula , et aqua quoque madens panis ,
imbecillissimis annumerari potest.
Ex potionibus vero, qusecumque ex frumento facta est,
itemque lac, mulsum, defructum, passum, vinum, aut dul-
ce, aut vehemens, aut mustum, aut magnse vetustatis, va-
lentissimi generis est. At acetum, et id vinum quod pau-
corum annorum , vel austerum vel lene est, in meclia ma-
teria est : ideoque infirmis nunquam generis alterius dari
debet. Aqua omnium imbecillissima est : firmiorque ex
frumento potio est, qud firmius fuit ipsum frumentum :
firmior ex eo vino quod bono solo , quam quod tenui ;
quodque temperato ccelo quam quod aut nimis humido,
aut nimis sicco , nimiumque aut frigido aut calido na-
8o A. CORNELTI CELSI
tum est. Mulsum, quo plus mellis habet; defrutum, quo
magis iucoctum ; passum , quo ex sicciore uva est , eo va-
leutius est. Aqua levissima pluvialis est; deinde fontana,
tum ex flumine , tum est puteo ; post haec ex nive aut gla-
cie; gravior his ex lacu, gravissima ex palude. Faciiis
etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requiren-
tibus. Nam levis pondere apparet, et ex his quae pon-
dere pares sunt, eo melior quaeque est> quo celerius et
calefit et frigescit ; quoque celerius ex ea legumina per-
coquuntur. Fere vero sequitur,ut, quo valentior quae-
que materia est , eo minus facile concoquatur : sed , si
concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae ge-
nere pro viribus : modusque omnibus pro genere sumen-
dus. Ergo imbecillis hominibus rebus infirmissimis opus
est : mediocriter firmos media materia optime sustinet ;
et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis assu-
mere ex levioribus potest: in his magis, quae valentis-
sima sunt, temperare sibi debet.
SECT.XIX.Neque hsec sola discriminasunt; sed etiam
aliae res boni succi, aliae mali sunt ; quae eu^6>.'ou§ et y.ol-ao-
yjikoxiq Grsci vocant: aliae lenes, aliae acres : aliae crassio-
rem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem : aliae ido-
ueaesuntslomacho, alise alienae : itemque aliae inflant, alia;
ab hoc absunt : aliae calefaciuut, aliae refrigerant : aliae fa-
cile in stomacho acescunt , aliae non facile intus corrum-
puntur: aliae moventalvum, aliae supprimunt: aliae ci-
tant urinam , aliae tardant : qusedam somnum movent ,
qusedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt,
quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
Sect. XX. Boni succi sunt triticum , siligo , alica , ory-
za, amyhim, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, onmis
venatio, omnes aves quae ex media materia sunt; ex
majoribus quoque hre qua supra nominavimus : medii
iuter teneros durosque pisces, ut mullus et lupus : verna
LIB. II. SECT. XXIII. 81
lactuca, urtica, malva, cucumis, cucurbita, portulaca,
coch leae, palmulae : ex pomis quodcumque neque acerbum
neque acidum est : vinum dulce vel lene, passum, de-
frutum ; oleae quae ex his duobus in alterutro servatae
sunt: vulvae, rostra, trunculique suum; in summa om-
nis pinguis caro, omnis glutinosa, omne jecur.
Sect. XXI. Malivero succi sunt, milium, panicum,
hordeum,legumina: caro domesticapermacra,omnisque
salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus: siser,
radicula , rapa , napi , bulbi , brassica magisque etiam
cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca,
nasturtium , thymum , nepeta , satureia , hyssopum , ruta,
anethum , feniculum , cuminum , anisum , lapathum , si-
napi, allium, ceparlienes, renes, intestina : pomum
quodcumque acidum vel acerbum est ; acetum , omnia
acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles,
itemque omnes qui ex tenerrimo genere sunt , aut hi
qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos sta-
gna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam ma-
guitudinem excesserunt
Sect. XXII. Lenes autem sunt , sorbitio , pulticula , la-
ganum,amylum,ptisana,pinguis caro et quaecumque glu-
tinosa est : quod fere quidem in omni , quae domestica ,
fit; praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in
petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum,
omnibusque cerebellis : item qui proprie bulbi nominan-
tur : lac , defrutum , passum , nuclei pinei. Acria sunt
omnia nimis austera , omnia acida , omnia salsa ; et mel
quidem, quo mellius est, eo magis. Item alium, cepa,
eruca, ruta, nasturtium, cucumis, beta, brassica, aspa-
ragus , shiapi , radicida , intubus , ocimum lactuca , maxi-
maque olerum pars.
Sect. XXIII. Crassiorem autem pituitam faciunt , ova
sorbilia, alica, oriza, amylum, ptisana, lac, bulbi, om-
82 A CORNELII CELSI 0
niaque fere glutinosa-. Extenuant eamdem , omnia salsa ,
atque acria et acida.
Sect. XXIV. Stomacho autem aptissima sunt , quse-
cumque austera sunt; etiam quae acida , quaeque contacta
sale modico : item panis sine fermento , et elota alica ,
vel oryza, vel ptisana : omnis avis , omnis venatio ; atque
utraque , vel assa vel elixa : ex domesticis animalibus ,
bubula : si quid ex caeteris sumitur, macrum potius
quam pingue; ex sue, ungulae, rostra, aures, vulvseque
steriles : ex oleribus, intubus, lactuca, pastinaca, cucur-
bita elixa, siler: ex pomis, cerasum, morum, sorbum,
pirum fragile, quale Crustuminum vel Naevianuin est :
item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina:
malum orbiculatum , aut Scandianum , vel Amerinum ,
vel cotoneum, vel Punicum; uvae ex olla, molle ovum,
palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria , eaedeni
acetointinctae, vel nigrae quae in arbore bene permatu-
ruerunt , vel qiue in passo defrutove servatae sunt : vinum
austerum, licet jam asperum sit, item resinatum: duri
ex media materia pisces, ostrea,pectines, murices, pur-
purae,.cochlese, cibi potionesque frigidae vel ferventes,
absinthium.
Sect. XXV. Aliena vero stomacho sunt, omnia tepida,
omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia
pinguia , sorbitio , panis fermentatus , idemque vel ex
milio, vel ex hordeo, oleum, radices olerum, et quod-
cumque olus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defru-
tum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus, et
virides , et aridae , legumina omnia , quaeque infiare con-
sueverunt : item thymum, nepeta, satureia, hyssopum,
nasturtium, lapathum, lampsana, juglandes. Ex his au-
tem intelligi polest , non , quicquid boni succi est , pro-
tinus stomacho convenire; neque quicquid stomacho
Cbnvenit , protinus boni succi esse.
Sect.XXVI. Infiant autem omnia fere legumina, omnia
LIB. II. SECT. XXLX. 83
pinguia, omnia dulcia, omnia jimilenta,miistum,atque
etiam id vinum cui nihil adhuc setatis accessit : ex ole-
ribus allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto
sisere et pastinaca : bulbi, ficus etiam aridae, sed magis
virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis
pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcru-
dum aliquis assumpsit. Minima inflatio fit ex venatione,
aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mol-
libus vel sorbilibus , vino vetere. Feniculum vero et ane-
thum inflationes etiam levant.
Sect. XXVII. At calefaciunt piper, sal,caro omnis ju-
rulenta, allium, cepa, ficus aridae, salsamentum, vinum,
et quo meracius est, eo magis. Refrigerant olera, quo-
rum crudi caules assumuntur, ut intubus et lactuca;
itemque coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta,
mora, cerasa, mala austera", pira fragilia, caro elixa;
prsecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assu-
mitur.
Sect. XXVLII. Facile autem intiis corrumpuntur, pa-
nis fermentalus , et quisquis alius quamextriticoest,et
omne pistorium opus; lac, mel : ideoque etiam lactentia,
atque teneri pisces, ostrea, olera, caseus et recens et
vetus , crassa vel tenera caro , vinum dulce , mulsum ,
defrutum, passum : deinde quicquid vel jurulentum est,
vel nimis dulce, vel nimis tenue. At minime intus vitian-
tur,panis sine fermento , aves , et ese potiiis duriores,
durati pisces, neque soliim aurata pura aut scarus, *ed
etiam lolligo, locusta, polypus: item bubula, omnisque
dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est;
omniaque salsamenta: cochlese, murices , purpurse : vi-
num austerum vel resinatum.
Sect. XXIX. At alvum movent panis fermentatus, ma-
gisque si cibarius vel hordeaceus est ; brassica, si subcruda
est , lactuca , anethum , nasturtium , ocimum , urtica, por-
84 A. CORNELII CELSI
tulaca, radicula, capparis, alliuru, cepa, malva, lapa-
thuui, beta, asparagus,,cucurbita, cerasa, mora, poma
omnia mitia, ficus etiam aricke, sed magis virides; uvae
recentes piugues, minutae aves, cochleae, garum, salsa-
menta, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes
fere conchulae, maximeque jus earum; saxatiles et om-
nes teneri pisces; sepiarum atramentum : si qua caro
assumitur, pinguis , eadem vel jurulenta vel elixa; aves
quae natant; mel criidum, lac, lactenlia omnia , mulsum,
vinum dulce vel salsum; aqua:tenera omnia, tepida,
dulcia, piuguia, elixa, jurulenta, salsa, vel diluta.
Sect. XXX. Contra adstringunt,panis ex siliginevel
ex simila ; magis,si sinefermento est; magis etiam si ustus
est; intenditurque vis ejus etiam, si bis coctus est : pul-
ticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio; itemque
ex iisdem sorbitio , et magis si haec ante fricta sunt : len-
ticula cui vel beta vel intubus, vel ambubeia, vel plau-
tago adjecta est; magisque etiam si illa ante fricta est:
per se etiam intubus, vel ex plantagine vel ambubeia
fricta; minuta olera, brassica bis decocta, dura ova;
magisque si assa sunt : minutae aves , merula , palumbus,
magisque si in posca decoctus est : grus , omnes aves quae
magis currunt quam volant; lepus, caprea; jecur ex his
qiue sevum habent, maximeque bubulum, ac sevum ip-
sum : caseus qui vehemeutior vetustate fit, vel ea muta-
tioue quam in caseo transmarino videmus ; aut si recens
est, ex melle mulsove decoctus: item mel coctum, pira
immatura , sorba , magisque ea quse torminalia vocantur,
mala Cydonia et Punica , oleae vel albse vel praematurae,
myrta, palmulae, purpurse, murices, vinum resinatum
vel asperum , item meracum , acetum , mulsum quod in-
ferbuit, asperum item defrutum, passum;aqua vel te-
pida vel praefrigida, dura , id est, ea qua? tarde putrescit,
ideoque pluvia potissimiim; omnia dura, macra, auste-
LIB. II. SECT. XXXIII. 85
ra, aspera, tosta, et in eadem carne,assa potius quam
elixa.
Sect. XXXI. Urinam autem movent, quaecumque in
horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, ane-
thum , ocimum , mentha , hyssopum , anisum , corian-
drum, nasturtium, eruca, femculum-:-praeter haecaspara-
gus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pas-
tinaca , magisque agrestis , radicula , siser, cepa : ex veiia-
tione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum
et longum , sinapi , absinthium , nuclei pinei.
Sect. XXXII. Somno vero aptum est papaver,lactuca,
maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus
est, morum, porrus. Sensus excitant, nepeta, thymum,
satureia , hyssopum , praecipueque pulegium , ruta , et
cepa.
Sect.XXXHI. Evocare vero materiam multa admodum
possunt : sed ea quum ex peregrinismedicamentis maxi-
me constent, aliisque magis quam quibus ratione victiis
succurritur, opitulentur; in praesentia differam : ponam
vero ea quae prompta, et his morbis de quibus protinus
dicturus sum , apta , corpus erodunt , et sic ex eo quod
mali est, extrahunt. Habent autem hanc facultatem se-
mina erucae , naslurtii , radiculae ; praecipue tamen om-
nium , sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt, lana
succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est; con-
tritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto de-
cocti. At simul reprimunt et refrigerant, herba muralis
(xapeeviov vel 77ep^i5ctov appellant), serpillum, pule-
gium, ocimum,herbasanguinalis quam Graeci ifoXuyovov
vocant, portulaca, papaveris, folia capreohque vitium,
coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, so-
lanum (quam ^pxvov Graeci vocant), brassicae folia, in-
tubus, plantago, feniculi semen , contrita pira vel mala,
86 A. CORNELII CELSI
praecipueque Cydonia, lenticula, aqua frigida , maxime-
que pluvialis, vinum, acetum, et ex horum aliquo ma-
dens, vel panis, vel farina, vel spongia, vel laciuia, vel
lana succida, vel etiam linteolum, creta Cimolia, gyp-
sum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, ver-
beuarum contusa cum teneris caulibus folia; cujus ge-
neris sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix,
ligustrum, rosa, rubus, laurus, edera, punicum malum.
Sine frigore autem reprimunt, cocta mala Cydonia, ma-
licorium, aqua calida in qua verbenae coctse sunt quas
supra proposui , pulvis vel ex faece viui vel ex myrti fo-
liis, amarse nuces.
Sect. XXXIV. Calefacit vero ex qualibet farina ca-
taplasma sive ex tritici, sive ex farris, sive hordei, sive
ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel
fabae, vel lupini. vel lini, vel foeni graeci, ubi ea defer-
buit, calidaque imposita est. Valentior tamen ad id om-
nis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea
cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, ma-
gisque si id vetus est, junctaque oleo sal, nitrum, gith,
piper, quinquefolium. Fereque, quae vehementer etre-
primunt et refrigerant , durant : quae autem calefaciunt et
digerunt, ea emoliiunt : praecipueque ad emolliendum
prodest cataplasma ex liui vel fceni grseei semine. His
autem omnibus, et simplicibus, et permixtis, varie me-
dici utuntur : ut magis, quid quisque persuaserit sibi,
appareat, quam quid evidenter compereril.
LIBER TERTIUS.
I. sr Rovrsis ouinibus quse pertinent ad universa genera
morborum, ad singulorum curationes veniam. Hos au-
tem in duas species Grseci diviserunt, aliosque ex his
acutos , alios longos esse dixerunt : ideoque , quoniam
non semper eodem modo respondebant , eosdem alii
inter acutos, alii inter longos retulerunt: exquo plura
eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breves
acutique sunt, qui cito vel tollunt hominem , vel ipsi cito
fmiuntur: quidam longi, sub quibus neque sanitas in
propinquo , neque exitium est : tertium genus eorum est
qui modo acuti, modo longi sunt ; idque non in febribus
tantummodo , in quibus frequentissimum est , sed in aliis
quoque lit. Atque etiam prseter hos quartum est, quod
neque acutum dici potest, quia non perimit; neque uti-
que longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego ,
quum de singulis dicam , cujus quisque generis sit , indi-
cabo. Dividam autem omnes in eos qui in totis corpori-
bus consistere videntur, et eos qui oriuntur in partibus.
Incipiam a prioribus , pauca de omnibus prsefatus. In
nullo quidem morbo plus fortuna sibi vindicare quam
ars , potest : utpote quum , repugnante natura , nihil me-
dicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est
parum proficienti in acutis morbis quam in longis : hic
enim breve spatium est, intra quod, si quod auxilium
non profuit, seger extinguitur : ibi et deliberationi et mu-
tationi remediorum tempus patet; adeo ut raro, si inter
initia medicus accessit , obsequens aeger sine illius vitio
88 A. CORNELII CELSI
pereat. Longus tamen morbus quum penitus insedit,
quod ad diffieultatem pertinet, acuto par est. Et acutus
quidem, quo vetustiorest; longus auteni , quo recentior,
eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet ;
qiiod non omnibus aegris eadem auxilia eonveniunt. Ex
quo incidit, ut alia atque alia summi auctores, quasi
sola, venditaverint, prout cuique cesserant. Oportet ita-
que, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auc-
torem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud : sic
tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil pro-
dest; in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit,
non statim coudemnetur, si quid non statim profuit;
minus vero removeatur, si quid paulum saltem juvat,
quia profeclus tempore expletur,
Sect. II. Protinus autem inter initia scirefacile est,
quis acutus morbus , quis longus sit; non in his solum in
quibus semper ita se habet, sed in his quoque in qui-
bus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessio-
nes et dolores graves urgent, acutus morbus est: ubi
lenti dolores lentaeve febres sunt, et spatia inter ac--
cessiones porriguntur, acceduntcjue ea signa quae in
superiore volumine exposita sunt, longum hunc futurum
esse manifestum est. Videndum etiam est , morbus an
increscat, au consistat, an minuatur; quia qiuedam
remedia increscentibus morbis , plura inclinantibuscon-
veniunt : eaque qme decrescentibus apta sunt , ubi acu-
tus increscens urget , in remissionibus potius experienda
sunt. Increscit autem morbus , dum graviores dolores
accessionesque veniunt , hasque et ante , quam proximae ,
revertuntur, et posterius desinunt. Atque in longis
quoque morbis etiam tales notas non habentibus, scire
licet, increscere, si somnus incertus est, si deterior
concoctio , si fcediores dejectiones , si tardior sensus ,
si pigrior mens , si percurrit corpus frigus aut calor ,
LIB. III. SECT. II. 89
si idem magis pallet. Ea vero qiue contraria his suat,
decidentis ejus notae sunt. Praeterluec in acutis morbis
serius aeger alendus est, nec nisijam his inclinatis; ut
primo dempta materia irnpetum frangat : in longis ma-
turius,ut sustinere spatium aflecturi mali possit. Ac si
quando id non in toto corpore, sed in parte est, magis
tamenadrem pertinetvim totius corporis moliri, quum
per eam partes aegrae sanentur. Multum etiam interest,
ab initio quis recte curatus sit, an perperam; quia cti-
ratio minus his prodest, in quibus assidue frustra fuit.
Si quis temere habitus , adhuc integris viribus vivit , ad-
mota curatione, momento restituitur. Sed quum ab his
coeperim, quse notas quasdam futurse adversse valetudinis
exhibent, curationum quoque principium ab animadver-
sione ejusdem temporisfaciam. Igitur si quid ex his quae
proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et
abstinentia : si quid bibendum, aqua; idque interdum
uno die fieri satis est : interdum , si terrentia manent
biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus
exiguus , bibenda aqua , postero die etiam vinum , dein-
de in vicem alternis diebus, modo aqua, modo vinum,
donec omnis causa metus finiatur. Per hsec enim ssepe
instans gravis morbus discutitur. Plurimi falluntur, dum
se primo die protinus sublaturos languorem, aut exer-
citatione , aut balneo , aut coacta dejectione, aut vomitu,
aut sudationibus, aut vino sperant : non quod interdum id
incidat, aut non decipiat, sed saepius fallat, solaque absti-
nentia sine ullo periculo medeatur: quum praesertim e tiam
pro modo terroris modei^ari liceat; et, si leviora indicia
fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtrac-
tum plus quam si cibo quid dematur , adjuvat : si paulo
graviora , facile sit non aquam tantum bibere, sed etiam
cibo caruem subtrahere : interdum panis quoque minus
quam pro consuetudine assumere , humidoque cibo esse
go A. CORNELII CELSI
contentum , et olere potissimum : satisque sit ex toto a
cibo, avino, ab omni motu corporis abstinere, quum
vehementes notae terruerunt. Neque dubium est quin
vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature
morbo occurrit, aegrotet.
Sect. III. Atque ha?c quidem sanis facienda sunt,
tantum causam metuentibus : sequitur vero curatio fe-
brium, quod et in toto corpore, et vulgare maxime
morbi genus est. Ex his una quotidiana , altera tertiana,
tertia quartana est : interdum etiam longiore circuitu
quaedam redeunt , sed id raro evenit. In prioribus et
morbi sunt, et medicina. Ac quartauae quidem simpli-
ciores sunt. Incipiunt fere ab horrore, deinde calor
erumpit, fmitaque febre, biduum integrum est : ita
quarto die revertitur. Tertianarum vero duo genera
sunt. Alterum eodem modo , quo quartana , et incipiens
et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod
unum diem prestat integrum, tertio redit. Alterum
longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur;
ex octo autem et quadraginta horis fere sex et triginta
per accessionem occupat ( interdum etiam vel minus vel
plus), nequeex toto iu remissione desistit, sed tantum
levius est. Id genus plerique medici YJatTptTalov appel-
lant. Quotidianae vero variae sunt et multiplices. Alia?
enim protinus a calore incipiunt, aliae e frigore, aliae ab
horrore. Frigus voco, ubi extremae partes membrorum
inalgescunt ; horrorem , ubi totum corpus intremit. Rur-
sus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integrftas;'
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, ni-
hilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec
altera accessio accedat : ac saepealiae vix quicquam aut ni-
hil remittant, sed ita ut coepere, continuent. Deinde aliae
fervorem ingentem habenl, aliae tolerabilem : aliae quo-
tidie pares sunt , aliae impares , atque in vicem altero die
LIB. III. SECT. IV. gt
leniores, altero vehementiores: alioe tempore eodetn pos-
tridie revertuntur, alice vel serius vel celerius: aliae diem
noctemque accessione et decessione implent, aliae minus,
aliasplus : alia? quum decedunt,sudorem movent,aliae non
movent ; alque alias per sudorem ad integritatem venitur,
alias corpus tantiim imbecillius redditur. Accessiones
etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae
pluresve concurrunt.Ex quo saepe evenit,utquotidie plu-
res accessiones rernissionesque sint; sic tamen ut una
quaeque alicui priori respondeat. Interdum vero accessio-
nes quoque confunduntur , sic ut notari neque tempora
earum, neque spatia possint. Neque verum est, quod dici-
tiir a quibusdam , nullam febrem inordinatam esse , nisi
aut ex vomica, aut ex inflammatione, aut ex ulcere:
facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset;
sed, quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae
possunt. Neque de re , sed de verbo controversiam mo-
vent, qui, quum aliter aliterque in eodem morbo febres
accedant, non easdem inordinate redire, sed alias alias-
que subinde oriri dicunt : quod tamen ad curandi ra-
tionem nihil pertineret, etiam si vere diceretur. Tem-
pora quoque remissionum modo vix uila sunt.
Sect. IV. Et febrium quidem ratio maxime talis est :
curationum vero diversa genera sunt, projit auctores
aliquos habent. Asclepiades ofiicium esse medici dicit,
ut tuto, ut celeriter, ut jucunde curet. Id notum est,
sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas
solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantiim
fieri potest, omnia ista contingant , prima semper ha-
bita salute, in ipsis partibus curationum considerandum
erit. Et ante omnia quseritur , primis diebus seger qua
ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibus-
dam datis concoctionem mohebantur, eo quod crudi-
tatem maxime horrebant : deinde eam materiam quaa
92 A. CORNELII CELSI
lredere videbatur, ducendo ssepius alvum subtrahebant.
Asclepiades medicamenta sustulit : alvum non toties,
sed fere tamen in omni morbo subduxit : febreVero ipsa
praecipue se ad ejus remedium uti professus est: con-
vellendas enim vires segri putavit , luce , vigilia , siti iu-
genti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
Quo magis falluntur, qui per omnia jucundam ejus dis-
ciplinam esse contendunt: is enim ulterioribus quidem
diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primisvero
tortoris vicem exbibuit. Ego autem medicamentorum
dari potiones, et alvum duci, non nisi raro debere,
concedo : et id non ideo tamen agendum , ut aegri vires
convellantur, existimo; quoniam ex imbecillilate sum-
mum periculum est. Minui ergo tantam materiam supe-
rantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil
novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus
est, in luce habendus aeger nisi infirmus, interdiu est,
quoniam corpus ista quoque digerit , isque cubare quam
maximo conclavit debet. Quod ad sitim vero somnum-
que pertiiiet, moderandum est, ut interdiu vigilet; noc
tu, si fieri potest, conquiescat : ac neque potet, neque
nimium siti crucietur. Os etiam ejus elui potest, ubi et
siccum est , et ipsi foetet : quamvis id tempus aptum po-
tioni non est : commodeque Erasistratus dixit, ssepe in-
feriore parte humorem non requirente , os et fauces re-
quirere, neque ad rem, male haberi a?grum, pertinere.
Ac primo quidem sic tenendus est. Optimum vero medi-
camentum est opportune cibusdatus; qui quando pri-
mum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde
dal^ant, ssepe quinto die, ssepe sexto : et id fortasse vel
in Asia, vel iniEgypto, coeli ratio patitur. Asclepiades
ubi aegrum triduo per omnia fatigarat , quarto die cibo
destinabat : at Themison nuper , non quando coepisset
febris, sed quando desiisset, aut certe levata esset,
LfB. III. SECT. IV. 93
considerabat ; et ab illo tempore, exspectato die tertio, si
non accesserat febris ; si accesserat, ubi ea vei desierat, vel
si assidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum da-
bat.Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam po-
test primo die primus cibus dandus esse; potest secundo,
potest tert io, potest non nisi quarto aut quinto, potest post
unam accessionem,potest post duas, potest post plures.Re-
fert eiiim qualis morbus sit, quale corpus, quale ccelum,
quae aetas, quod tempus anni : minimeque in rebus mid-
tum inter se difFerentibus perpetuum esse praeceptum
temporis potest. In morbo qui plus virium aufert, ce-
lerius cibus dandus est, itemque eo ccelo quod magis
digerit. Ob quam causam in Africa , nullo die aeger ab-
stineri recte videtur. Maturius etiam puero quam juveni,
aestate quam hieme, dari debet. Unum illud est quod
semper , quod ubique servandum est , ut aegri vires su-
binde assidens medicus inspiciat, et, quandiu supere-
runt, abstinentia pugnet; si imbecillitatem vereri cce-
perit, cibo subveniat. Id enim ejus officium est, ut aegrum
neque supervacua materia oneret, neque imbecillitatem
fameperdat.Idque apud Erasistratem quoque invenio,
qui, quamvis pariim docuit, quando venter, quando
corpus ipsum exinaniretur , dicendo tamen hsec esse vi-
senda , et tiim cibum dandum , quum corpori deberetur,
satis ostendit, durn vires superessent, dari non oportere,
ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intelligi
potest ab uno medico multos non posse curari, eumque,
si ardfex est,idoneum esse, qui non multum ab jegro
recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is major ex
populo est, libenler amplectuntur ea preecepta, quae
sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est
enim dies vel accessioues numerare his quoque qui
aegrum raro vident : ille assideat necesse est, qui, quod
solum opus est, visurus est, quando nimis imbecillus fu-
94 A. CORNELH CELSI
turus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad
initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit.
Est autem alia etiam de diebusipsis dubitatio, quo-
niam antiqui potissimum impares sequebantur, eos-
que, tanquam tunc de segrisjudicaretur, xpiatp.ou; no-
minabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus,
undecimus , quartus-decimus , unus et vicesimus , ita ut
summa potentia septimo, deinde quarto-decimo , deinde
uni et vigesimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant , ut
dierum imparium accessiones exspectarent, deinde po-
stea cibum , quasi levioribus accessionibus instantibus ,
darent, adeo ut Hippocrales, si alio die febris desiisset,
recidivam timere sit solitus. Id Asclepiades jure ut va-
num repudiavit , neque in ullo die , quia par imparve
esset, iis vel majus vel minus periculum esse dixit. In-
terdum enim pejores dies pares fiunt,et opportunius
post eorum accessiones cibus datur. Nonnunquam etiam
in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque gravior, qui
remissior esse cousueverat : atque ipse quartus decimus
par est, in quo esse magnam vim autiqui fatebantur.
Qui quum octavum primi naturam habere contende-
rent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet,
ipsi sibi repugnabant non octavum, neque decimum,
neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem;
plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod quum
fecissent sine ulla probabili ratione , ab undecimo non
ad tertium decimuin, sed ad quartum decimum tran-
sibant. Est etiam apud Hippocratem , ei quem septimus
dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita, illo
quoque auctore, in die pari et gravior febris esse po-
test, et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum
quemque diem, ut in utrumque efficacissimum , appre-
hendit, id est, quartum, septimum, undecimum, quar-
tum dccimum , decimum septimum , in quo et ab impari
LIB. III. SECT. IV. g5
ad paris rationem transit : et ne hoc quidem proposituni
conservavit, quum a septimo die undecimus, non cjuar-
tus,sed quintussit: adeo apparet, quacumque ralione
ad numerum respexei imus , nihil rationis sub illo qui-
dem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos
tunc celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt,
quutri hic quoque medicus non numerare diesdebeat,
sed ipsas accessiones intueri, et ex his conjeclare, quan-
do dandus cibus sit. Illud autem magis ad rem pertinet
scire, tum cibum oporteat dari, quum jam bene venae
conquieverunt, an etiamnum manentibus reliqtiiis fe-
bris : antiqui enim quam integerrimis corporibus ali-
mentum offerebant : Asclepiades, inclinata quidem febre,
sed adhuc tamen inhaerente. In quo vanam rationem
secutus est : non quod non sit interdum maturius cibus
dandus, si mature timetur altera accessio; sed quod sci-
licet quam sanissimo , dari debeat : minus enim corrum-
pitur quod integro corpori infertur. Neque tamen ve-
rum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis
integer futurus esset seger, satius esse tunc dare, ut ab
integro corpore potissimum diduceretur : nam si diduci
tam celeriter posset, id esset optimum : sed quum id
breve tempus non praestet , satius est principia cibi a
decedente febre, quam reliquias ab incipiente excipi.
Ita, si longius tempus secundum est, quam integerrimo
^andusest; si breve, etiam antequam ex toto integer
fiat. Quo loco vero integritas est, eodem est remissio,
quse maxima in febre continua potest esse.
Athoc quoque quseritur, utrum tot horae exspectandae
sint, quot febrem habuerunt; an satis sit primam partem
earum praeteriri , ut segris jucundius insidat, quibus in-
terdum non vacat. Tutissimum est autem ante totius ac-
cessionis tempus prseterire : quamvis ubi longa febris
fuit , potest indulgeri aegro maturius , Snim tamen ante
9*» A. CORNELn CELSI
minimum pars dimidia prajtereatur. Idque 11011 in ea
sola febre , de qua proxime dictum est, sed id omnibus
ila servandum est.
Sect. V. Haec magis per omnia genera febrium perpe-
tuasunt:nunc adsingulas earum speciesdescendam.Igi-
tur si semel tantum accessit , deinde desiit , eaque vel ex
inguine, vel ex lassitudine, vel ex aestu , aliave simili re
fuit , sic ut interior nulla causa metum fecerit , postero
die , quum tempus accessionis ita transiit ut nihil move-
rit , cibus dari potest. At si ex alto calor venit , et gra-
vitas vel capitis vel praecordiorUm secuta est , neque ap-
paret quid corpus confuderit,quamvis unam accessionem
secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest,
exspectandus est dies tertius : et ubi accessionis tempus
praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana
quoque timeri potest : et die quarto dernum , si corpus
integrum est , eo cum fiducia utendum. Si vero postero,
tertiove, aut quarto die secuta febris est, scire licet
morbum esse. Sed tertianarum quartanarumque , qua-
rum et certus circuitus est, et fmis integer, et quia libe-
raliter quieta tempora sunt , expeditior ratio est : de
quibus suo loco dicam. Nunc vero eas explicabo , quaa
quotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus segro
commodissime datur, ut alter febrem minuat , alter vi-
ribus subveniat. Sed is dari debet , si quotidiana febris
est quaj ex toto desinat, simul atque corpus integrum
factum est : sin , quamvis non accessioues , febres tamen
junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine in-
tegritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet,
ut major remissio non exspectetur : si allero die gravior,
altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero
graviorem accessionem levior nox sequitur : quo fit, ut
graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat.
At si continuatur febris , neque levior unquam fit , et
LIB. III. SECT. V. 97
dari cibum necesse est; quando dari debeat , magna
quidem dissentio est. Quidam , qnia fere remissius ma-
tutinum tempus eegris est, tunc putant dandum. Quod
si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est
eegris , dari debet. Si vero ne tunc quidem ulla requies
segris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod, quum
sua natura melius esse debeat , morbi vitio non est , si-
mulque insequitur tempus meridianum, a quo quum
omnis aeger fere pejor fiat , timeri potest, ne ille magis
etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii vespere
tali aegro cibum dant : sed quum eo tempore fere pes-
simi sint qui regrotant, verendum est, ne si quid tunc
moverimus , fiat aliquid asperius. Ob hsec ad mediam
noctem decurro, id est, finito jam gravissimo tempore,
eodemque longissime distante , secuturis vero anteluca-
nis horis , quibus omnes fere maxime dormiunt; deinde
matutino tempore , quod natura sua levissimum est. Si
vero febres vagse sunt, quia verendum est ne eibum sta-
tim subsequantur, quandocumque quis ex accessione le-
vatus est, tunc debet assumere. At si plures accessiones
eodem die veniunt , considerare oportet , paresne per
omnia sint, quod vix fieri potest, an impares. Si per
omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus
dari debet , quse non inter meridiem et vesperam desi-
nit. Si impares sunt , considerandum est , quo distent :
nam si altera gravior, altera levior est , post graviorem
dari debet, si altera longior, altera brevior, post longio-
rem : si altera gravior, altera longior est, considerandum
est , utra magis affligat , illa vi , an hsec tempore ; et post
eam dandus est. Sed plane plurimum interest , quantae
qualesque inter eas remissiones sint : nam si post alte-
ram febrem motio manet , post alteram integrum cor-
pus est, integro corpore, cibo tempus aptius est. Si
semper febricula manet, sed alterum tamen longius
9
98 A. CORNELII CELSI
tempus remissionis est, id potius eligendum est; adeo
ut , ubi accessiones continuantur , protinus, inclinata
priore, dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad
quod omne consilium dirigipotest, cibum quam maxime
semper ab accessione futura reducere ; et hoc salvo , dare
quani integerrimo corpori. Quod non inter duas tantum,
sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed quum
sit aptissimum tertio quoque die cibum dare , tamen si
corpus infirmum est , quotidie dandus est ; multoque
magis si continentes febres siue remissione sunt, quanto
magis corpus affligunt , aut si dua? pluresve accessiones
eodem die veniunt. Quae res efficit , ut et a primo die
protinus cibus dari quotidie debeat , si protinus venae
conciderunt ; et ssepius eodem die , si inter plures acces-
siones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his ser-
vandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post
quas , si per corpus liceret, omnino non daretur. Quum
vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat,
deinde in decessione consistat aut finiatur ; scire licet
optimum cibo tempus esse , febre finita : deinde quum
decessio ejus consistit : tertium , si necesse est, quando-
cumque decedit; caetera omnia periculosa esse. Si tamen
propter infirmitatem necessitas urget , satius esse , con-
sistente jam incremento febris aliquid offerre , quarri
increscente : satius esse instante, quam incipiente : cum
eo tamen ut nullo tempore , is qui deficit , non sit susti-
nendus. Neque Hercule satis est , ipsas tantum febres
medicum intueri , sed etiam totius corporis habitum ,
et ad eum dirigere curationem , seu supersunt vires, seu
desunt , seu quidam alii affectus interveniunt. Quum vero
semper gegros securos agere conveniat , ut corpore tan-
tum , non etiam animo laborent , tum prsecipue , ubi
cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt , quae exaspera-
tura eorum animos sunt , optimum est ea , dum a?gro-
LIB. III. SECT. VI. 99
tant , eorum notitiae subtrahere : si id fieri non potest ,
suslinere tamen post cibum usque somni tempus , et
quum experrecti sunt , tum exponere.
Segt. VI. Sed de cibo facilior quidem cum oagris ratio
est, quorum saepe stomaclius hunc respuit, etiam si mens
concupiscit : de potione vero ingens pugna est , eoque
magis , quo major febris est. Hsec enim sitim accendit ,
et tum maxime aquam exigit , quum illa periculosissima
est. Sed docendus aeger est, ubi febris conquieverit , pro-
tinus sitim quoque quieturam , longioremque accessio-
nem fore , si quod ei datum fuerit alimentum : ita ce-
lerius eum desinere sitire , qui non bibit. Necesse est
tamen , quaiito facilius etiam sani famen quam sitim
sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo
indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari de-
bet , nisi subito sic venae conciderunt , ut cibus quoque
dari debeat , secundo vero , cseterisque etiam quibus ci-
bus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit , potio
dari potest. Ac ne illud quidem ab Heraclite Tarentino
dictum ratione caret. Ubi aut bilis aegrum , aut cruditas
male habet , expedire quoque per modicas potiones mis-
ceri novam materiam corruptse. Illud videndum est , ut
qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque ; ubi
sine illo datur, deligantur, aut quum segrum dormire
cupiemus; quod fere sitis prohibet. Satis autem conve-
nit, quum omnibus febricitantibus nimius humor alie-
nus sit , tuni prsecipue esse feminis quse ex partu in fe-
bres inciderunt.
Sed quum tempora cibo potionique febris et remis-
sionis ratio det , non est expeditissimum scire , quando
aeger febricitet , quando melior sit , quando deficiat :
sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim
maxime credimus , fallacissimse rei ; quia sa?pe istae le-
niores celerioresve sunt , et aetate , et sexu , et corporum
natura. Et plerumque satis sano corpore , si stomachus
ioo A. CORNELII CELSI
infirmus est, ese nonnunquam etiam incipiente febre,
subeunt et quiescunt : ut imbecillus is videri possit , cui
facile laturo gravis instat accessio. Contra ssepe eas con-
citat et resolvit sol, et balneum , et exercitatio , et me-
tus , et ira , et quilibet alius animi affectus. Adeo , ut ,
quum primum medicus venit, sollicitudo segri dubitantis,
quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam
causam periti medici est, uon protinus ut venit , appre-
hendere manu brachium ; sed primum residere hilari
vultu , percunctarique , quemadmodiim se habeat ; et ,
si quis ejus metus est, eum probabili sermone lenire;
tum deinde ejus corpori manum admovere. Quas autem
venas conspectus medici movet, quam facile mille res
turbant! Altera res est cui credimus, calor aeque fallax.
Nam hic quoque excitatur sestu, labore, somno, metu,
sollicitudine. Igitur intueri quidem etiam ista oportet ,
sed his non omnia credere. Ac protinus quidem scire,
non febricitare eum , cujus venae naturaliter ordinatae
sunt , teporque talis est qualis esse sanis solet : non pro-
tiniis autem sub calore motuque febrem esse concipere :
sed ita , si summa quoque arida inajqualiter cutis est ;
si calor et in fronte est , et ex imis prsecordiis oritur ; si
spiritus ex naribus cum fervore prorumpit ; si color aut
rubore , aut pallore novo mutatus est; si oculi graves,
et aut persicci aut subhumidi sunt ; si sudor quum fit ,
huEqualis est; si vense non aequis intervallis moventur.
Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a
capite ?egri debet residere ; sed illustri loco adversus eum ,
ut omnes notas ex vultu quoque cubanlis perspiciat. Ubi
vero febris fuit atque decrevit, spectare oportet, niim
tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quee
sudorem venturum esse testentur. Ac si qua nota est ,
tunc demum dare potui cahdam aquam , cujus salubris
effectus est , si sudorem per omnia memhra diffundit.
tlB. III. SECT. VI. iot
Hujus autem rei causa , coutinere oeger sub veste satis
mulla manus debet ; eademque crura pedesque conte-
gere : qua mole plerique aegros in ipso impetu febris ,
potissimeque ubi ardens ea est , male habent. Si sudare
corpus coepit, linteum tepefacere oportet, paulatimque
eo singula membra detergere. At ubi sudor omnis fini-
tus est, aut si is non venit, aeger, ubi quam maxime te-
puit , idoneus esse cibo videtur , sub veste leniter un-
gendus est , tum detergendus , deinde ei cibus dandus.
Is autem febricitantibus humidus est aptissimus, aut
humori certe quam proximus ; utique ex materia quam
levissima, maximeque sorbitio : eaque, si magnae febres
fuerunt, quam tenuissima esse debet. Mel quoque de-
spumatum huicrecte adjicitur, quo corpus magis nu-
triatur : sed id si stomachum offendit, supervacuum est,
sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem ejus po-
test vel intrita ex aqua calida, vel alica elota; si firmus
est stomachus et compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel
ille languet vel hsec profluit, ex posca. Et primo quidem
cibo id satis est : secundo vero aliquid adjici potest , ex
eodem tamen genere materise , vel olus , vel conchylium,
vel pomum. Ac, dum febres quidem increscunt, hic so-
lus idoneus cibus est : ubi vero aut desinunt , aut le-
vantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex
materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media,
ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Po-
nendi vero segro varii cibi, sicut Asclepiades pra^cepit,
tum demum sunt , ubi fastidio urgetur , neque satis vi-
res sufficiunt : ut paulum ex singulis degustando famem
vitet. At si neque vis , neque cupiditas deest , nulla va-
rietate sollicitandus seger est, ne plus assumat quam con-
coquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius
concoqui cibos varios : eduntur quidem facilius ; ad con-
coctionem autem materias genus et modus pertinent.
9-
toa A. CORNELII CELSI
Neque inter magnos dolores, ut neque, increscente
morbo, tutum est segrum cibo impleri; sed ubi incli-
nata jam in melius valetudo est.
Sunt aliae quoque observationes in febribus necessa-
rise; atque id quidem videudum est, quod quidam solum
praecipiunt, an adstrictum corpus sit, an profluat : quo-
rum alterum strangulat , alterum digerit. Nam si ad-
strictum est , movenda urina , eliciendus omni modo
sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam mi-
sisse, concussisse vehementibus gestationibus corpus,
iu lumine habuisse , imperasse famem , sitim , vigiliam
prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius de-
mittere in solium , tum ungere , iteriim ad solium re-
dire, multaque aqua fovere inguina; interdum etiam
oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo rarius
et serius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maxi-
meque oleribus, qualia sunt lapathum, urtica, malva;
vel jure etiam concharum musculorumve , aut locusta-
rum : neque danda caro nisi elixa est. At potio esse de-
bet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum
hoc, ultra quam sitis coget. Poterit quoque a balneo
eliam pinguius, aut dulcius dari vinum : poterit semel,
aut bis interponi Graecum salsum. Contra vero , si cor-
pus profiuet, sudor coercendus , quies adhibenda erit:
tenebris somnoque, quandocumque volet, utendum;
non nisi levi gestatione corpus agitandum , et pro ge-
nere mali subveniendum. Nam si venter fiuit, aut si
stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter
oportet aquam tepidam potui dare , et vomere cogere ;
nisi aut fauces, aut praecordia, aut latus dolet, aut vetus
morbus est. Si vero sudor exercet , duranda cutis est vel
nitro vel sale ; quae cum oleo miscentur. At si levius id
vitium est, oleo corpus ungendum est : si vehementius,
rosa vel melino, vel myrteo, cui vinum austerum sit ad-
LIB. III. SECT. VII. io3
jecturn. Quisquis autem fluore «eger est, quum venit iji
balneum , prius ungendus , deinde in solium demitten-
dus est. Si in cute vitium est, frigida quoque quam ca-
lida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari
debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam mi-
nime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum
austerum vel certe subausterum ; at si venter profluit,
calidum : si sudores nocent vomitusve sunt, frigidum.
Sect. VII. t. Desiderat etiam propriam animadver-
sionem infebribus pestilentise casus.In hacminime utile
est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum. Si
vires sinunt, sanguinem mittere optimum est; prseci-
pueque si cum dolore febris est. Si id parum tutum est ,
ubi febris tenuata est, vomitu pectus purgare. Sed in
hoc maturius , quam in aliis morbis , ducere in balneum
opus est; vinum calidum et meracius dare, et omnia
glutinosa: inter quse quoque carnem quoque generis
ejusdem. Nam quo celerius ejusmodi tempestates corri-
piunt , eo maturius auxilia , etiam cum quadam temeri-
tate, rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque
tantum robur ejus est, ut sanguis mitti possit, cucurbi-
tulis ei utendum est ; ducenda alvus vel aqua vel ptisanae
cremore; tum demum is levibus cibis nutriendus. Et ex
toto non sic pueri , ut viri , curari debent. Ergo , ut in
alio quoque genere morborum , parcius in his agendum
est : non facile sanguinem mittere, non facfle ducere al-
vum, non cruciare vigilia fameve, aut nimia siti, non vino
curare satis convenit. Vomitus post febrem eliciendus
est : deinde dandus cibus ex levissimis ; tum is dormiat :
postero quoque die, si febris manet, abstineatur eeger :
tertio , ad similem cibum redeat. Danda quoque opera
est, quantum fieri potest, ut inter opportunam absti-
nentiam cibo opportuno, omissis caeteris, nutriatur.
2. Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti
io4 A. CORNELII CELSI
danda potio est ; sed in ipsis accessionibus oleo et aqtia
refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec al-
bescant. Eo conclavi tenendus, quo multum et purum
aerem trahere possit; neque multis vestimentis stran-
gulandus , sed admodum levibus tantum velandus est.
Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in
aqua tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est : alen-
dus maturius est , id est a die tertio , et ante cibum iis-
dem peruugendus. Si pituita in stomacho coiit, incli-
nata jam accessione, vomere cogendusest; et tunc dan-
dum frigidum olus, aut pomum ex his quse stomacho
conveniunt. Si siccus manet stomachus , protinus vel
alicae vel orizse cremor dandus est, cum quo recens
adeps cocta sit. Quum vero in summo incremento mor-
bus est, utique non ante diem quartum, magna siti an-
tecedente, frigida aqua copiose prsestanda est,utbibat
etiam ultra satietatem; et, quum jam venter et praecor-
dia ultra modum repleta satisque refrigeratasunt, vo-
mere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt; sed
ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medica-
mento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste
operiendus est , et collocandus ut dormiat : fereque post
longam sitim et vigiliam , post multam satietatem , post
infractum calorem , plenus somnus venit ; per quem in-
gens sudor effunditur, idque prresentissimum auxilium
est : sed in his tamen , in quibus praeter ardorem , nulli
dolores , nullus praecordiorum tumor ; nihil prohibens
vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus; non ul-
cus, non defectio, non profluvium alvi fuit. Si quis au-
tem in hujusmodi febre leniter tussit , is neque vehe-
menti siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam
debet; sed eo modo curandus est, quo in casteris febri-
bus praecipitur.
Sect. VIII. At ubi id genus terlianae est, quod yJjm-
LIB. III. SECT. IX. 10S
Tptralov medici appellant , magna cura opus est, ne
id fallat : habet enim plerumqtie frequentiores accessio-
nes decessionesque , ut aliud morbi genus videri pos-
sit; porrigiturque febris inter horas viginti quatuor et
triginta sex; ut, quod idem est, non idem esse videa-
tur. Et magnopere necessarium est , neque dari cibum
nisi in ea remissione quse vera est; et ubi ea venit,
protinus dari : plurimique sub alterutro curantis errore
subito moriuntur : ac , nisi magnopere aliqua res pro-
hibet , inter initia sanguis mitti debet; tum dari cibus ,
qui neque incitet febrem , et tamen longum ejus spa-
tium sustineat.
SECT.IX.Nonnunquametiam lentsefebressine ullare-
missione corpus tenent; ac neque cibo neque ulli reme-
dio locus est. In hoc casu medici cura esse debet , ut
morbum mutet: fortasse enim eurationi opportimior
fiet. Saepe igitur ex aqua frigida cui oleum sit adjectum ,
corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sie
evenit, ut horror oriatur, et fiat initium quoddam novi
motus; exque eo , quum magis corpus incaluit, sequa-
tur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale
salubris videtur. At si diu frigus est, et torpor, et jac-
tatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi
tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene di-
lutum. Intenditur enim ssepe ex eo febris; et major or-
tuscalorsimuletprioramala tollit, et spem remissionis ,
inque ea cnrationis ostendit. Neque hercule ista cura-
tio nova est, qua nunc quidam traditos sibi segros, qui
cautioribus medicis trahebantur , interdum contrariis
remediis sanant. Si quidem apud antiquos quoque ante
Herophilum et Erasistratum , maximeque post Hippo-
cratem fuit Petro quidam, qui febricitantein hominem
ubi ac.ceperat , multis vestimentis operiebat, ut simul
calorem ingentem sitimque excilaret. Deinde , ubi pau-
io6 A. CORNELII CELSI
lum remitti coeperat febris , aquam frigidam potui dabat ;
ac si moverat sudorem , explicuisse se aegrum judica-
bat : si non moverat , plus etiam aquae frigidae ingere-
bat, et tum vomere cogebat. Si alterutro modo febre
liberaverat , protinus siiillam assam et vinum homini
dabat : si non liberaverat, decoquebat aquam sale ad-
jecto, eamque bibere cogebat, ut vomendo ventrem pur-
garet. Et intra baec omnis ejus mediciua erat : eaque
non minus grata fuit his quos Hippocratis successores
non refecerant, quam nunc est his quos Herophili vel
Erasistrati aemuli diu tractos non expedierunt. Neque
ideo tamen non est temeraria ista medicina; quia plu-
res, si protinus a principiis excipit , interimit. Sed,
quum eadem omnibus convenire non possint, fere, quos
ratio nonrestituit, temeritas adjuvat: ideoque ejusmodi
medici melius alienos aegros quam suos nutriuut. Sed
est circumspecti quoque hominis et novare interdum,
et augere morbum , et febres accendere ; quia curatio-
nem ubi id quod est, non recipit, potest recipere id
quod futurum est.
Sect.X. Considerandum*etiam est, febresne solae sint,
an alia his quoque mala accedaut; id est, num caput
doleat, numlingua aspera, num praecordia intenta sint.
Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere opor-
tet, et inid ingerere: deinde habereduo pittacia, quaj
latitudinem frontis longitudinemque aequent : ex his
invicem alterum iri aceto et rosa habere, alterum in
fronte; aut intiuctam iisdem lanam succidam imponere.
Si acetum offendit , pura rosa utendumest : si rosa ipsa
laedit, oleo acerbo. Si ista parum juvant, teri potest vel
fris arida, vel nuces amara^, vel quaelibet herba ex re-
frigerantibus : quorum quidlibet ex aceto impositum,
dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Juvat etiam
panis cum papavere injectus , vel cum rosa , cerussa ,
LIB. III. SECT. XI. 107
spumave argenti. Olfacere quoque vel serpillum , vel
anethum , non alienum est. At si in praecprdiis inflam-
matio et dolor est , primo superimponenda sunt cata-
plasmata reprimentia; ue, si calidiora fuerint, plus eo
materiae concurrat : deinde ubi prima inflammatio se
remisit, tunc demum ad calida et humida veniendum
est; ut ea quae remanserint, discutiant. Notae vero in-
flammationis sunt quatuor , rubor et .tumor cum calore
et dolore : jquo magis erravit Erasistratus , qui febrem
nullam sine hac esse dixit. Ergo si sine inflammatione
dolor est, nihil imponendum est : hunc enim statim
ipsa febris solvit. At si neque inflammatio neque febris ,
sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis
et siccis fomentis uti licet. Si vero lingua sicca est et
scabra, detergenda primum penicillo est ex aqua calida:
deinde ungenda mixtis inter se rosa et melle. Mel pur-
gat , rosa reprimit , simulque siccescere non sinit. At si
scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est,
ungi rosa debet , cui cerae sit paulum adjectum.
Sect.XI. Solet etiam ante febres°esse frigus; idque vel
molestissimum morbi genus est. Ubi id exspectatur, omni
potione prohibendus aeger est; haec enim paulo ante
data multum malo adjicit : item maturius veste multa
tegendus est : admovenda partibus his pro quibus nie-
tuimus,sicca et calida fomenta, sicut ne statimvehe-
mentissimi calores incipiant , sed paulatim increscant.
Perfricandse quoque eae partes manibus unctis ex vetere
oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus.
Contenti medici quidam una frictione , etiam ex quoli
bet oleo, sunt. In harum febrium remissionibus non
nulli tres aut quatuor sorbitionis cyathos , etiam nunc
manente febre, dant: deinde, ea bene finita, reficiunt
stomachum cibo frigido et levi. Ego tum hoc puto ten-
tandum , quum parum cibus semel et post febrem da-
io8 A. CORNELII CELSI
tus prodest. Sed curiose prospiciendum est, ne tempus
remissionis de,cipiat : saepe enim in hoc quoque genere
valetudinis jam minui febris videtur , et rursus inten-
ditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam
immoratur, et jactationem fetoremque quemdam oris ,
quem 6'£/)v Graeci vocant , minuit. Illud satis convenit ,
si quolidie pares accessiones sunt , quotidie parvuni ci-
bum dandum : si impares , post graviorem , cibum; post
leviorem , aquam mulsam.
Sect. XII. Horror autem eas fere febres antecedit, quae
certum habent circuitum , et ex toto remiltuntur ; ideo-
que tutissimae sunt, maximeque curationes admittunL
Nam ubiincerta tempora sunt, neque alvi ductio , ne-
que balneum ; neque vinum, neque medicamentum aliud
recte datur : incertum est enim quando febris ventura
sit : ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo
pernicies sit quod auxilii causa fuit inventum : nihil-
que aliud fieri potest , quam ut primis diebus bene abs-
tineatur aeger : deinde, sub decessu febris ejus quae gra-
vissima est , cibum sumat. At ubi certus circuitus est ,
facilius omnia illa tentatur; quia facilius proponere no-
bis ct accessionum et decessionum vices possumus. In
his autem, quum inveteraverunt, utilis fames non est :
primis tantummodo diebus ea pugnandum est : deinde
dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discu-
tienda. Igitur quum primum aliquis inhorruit, et ex hor-
rore incaluit , dare ei oportet potui tepidam aquam sub-
salsam , et vomere eum cogere : nam fere talis horror
ab his orilur quae biliosa in stomacho resederunt. Idem
faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque cessit;
saepe enim sic discutilur : jamque , quod genus febris sit,
scire licet. Itaque sub exspectatione proximae accessio-
nis , quae instare tertia potest , deducendus in balneum
est ; dandaque opera , ut per tempus horroris in solio sit.
LIB. III. SECT. XIII. ro9
Si ibi quoque senserit , nihilominus idem sub exspecta-
tione accessionis quartse faciat : si quidem eo quoque
modo seepe is discutitur. Si nec balneum quidem profuit,
ante accessionem allium edat , aut bibat calidam aquam
cum pipere : si quidem ea quoque assumpta calorem
movent , qui horrorem non admittit. Deinde eodem
modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhor-
rescere possit, operiatur, fomentisque protinus calidio-
ribus totum corpus circumdare convenit , maximeque
involutisexstinctis testis et titionibus. Si nihilominus
horror perruperit , multo oleo calefacto inter ipsa ves-
timenta perfundatur; cui seque ex calefacientibus ali-
quid sit adjectum : adhibeaturque frictio , quantam is
sustinere poterit maximam , maximeque in manibus et
pedibus : et spiritum ipse contineat. Neque desistendmn
est, etiam si horror redit; saepe enim pertinacia juvan-
tis malum corporis vincit. Si quid evomuit , danda aq.ua
tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque
eisdem est, donec horror fmiatur. Sed praeterh.sec du-
cenda alvus est , si tardiiis horror quiescet : siquidem id
quoque exonerato corpori prodest. Ultima post ha?c
auxilia sunt, gestatio et frictio. Cibus autem in ejus-
modi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum
prsestet : caro glutinosa : vinum , quum dabitur , aus-
terum.
Sect.XIII.H«c ad omnes circuitus febrium pertinent :
discernendse tamen singulae sunt , sicut rationem habent
dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere
abstinere oportet; tum cibis altero quoque die uti. Si
res inveteraverit, post febrem experiri bahieum et vi-
num ; magisque , si horrore sublato hsec superest. Si
vero tertiana, quse ex toto intermittit, aut quartana
est , mediis diebus , et ambulationibus uti oportet aliis-
que exercitationibus et unctionibus, Quidam ex anti*
10
iio A. CORNELII CELSI
quioribus medicis , Cleophantus , in hoc genere morbo-
riun , multo ante accessionem, per caput aegrum multa
calida aqua perfundebat , deinde vinum dabat. Quod ,
quamvis pleraque ejus viri praecepta secutus est Ascle-
piades , recte tamen prseteriit : est enim anceps.
Sect. XIV. Ipse, si tertiana febris est , tertio die. post
accessionem dicit alvum duci oportere : quinto , post hor-
rorem , vomitum elicere ; deinde post febrem , sicut illi
mos erat, adhuc calidis dare cibum et vinum : sexto die
in lectulo detineri : sic euim fore , ne septimo die febris
accedat. Id ssepe fieri posse verisimile est : tutius tamen
est, hoc ipso ordine utamur, tria remedia, vomitiis , alvi
ductionis , vini, per triduum , id est die tertio et quinto
et septimo, tentare: nec vinum,nisi post accessionem
diei septimi , bibere. Si vero primis diebus discussus
morbusnon est, inciditque in vetustatem , quo die fe-
bris expectabitur , in lectulo se contineat ; post febrem
perfricetur; tum, cibo assumpto, bibat aquam : postero
die , qui vacat ab exercitatione unctioneque , aqua
tantum contentus , conquiescat. Et id quidem optimum
est : si vero imbecillitas urgebit, et post febrem vinum ,
et medio die paulum cibi debebit assumere.
Sect.XV. Eadem in quartana facienda sunt : sed quum
hrec tarde admodum fniiatur, nisi primis diebus discussa
est , diligentius ab initio praecipiendum est , quid in ea
debeat lieri.
Igitur si cui cum horrore febris accessit , eaque desiit,
eodem die etpostero tertioque continere se debet, et
aquam tantummodo calidam primo die post febrem su-
mere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc
quidem : si quarto die cum horrore febris revertitur ,
vomere , sicut ante praeceptum est : deinde post febrem
modicum cibum sumere, vini quadrantem. Postero ter-
tioque die abstinere ; aqua tantummodo calida , si sitis
LIB. III. SECT. XV. iii
est , assumpta. Septimo die balneo frigus praevenire , si
febris redierit , ducere alvum : ubi ex eo corpus con-
quieverit , in unctione vehementer perfricari , eodem
modo sumere cibum et vinum : biduo proximo se absti-
nere, frictione servata. Decimo lertio die rursus bal-
neum experiri : et, si postea febris accessit, seque per-
fricari , vinum copiosius bibere. Ac sic proximum est
ut quies tot dierum et abstinentia cum cseteris quse prae-
cipiuntur, febrem tollant. Si vero nihilominus remanet,
aliud ex toto sequendum est curationis genus ; idque
agendum, ut , quod diu sustinendum est, corpus facile
sustineat. Quo minus etiam curatio probari Heraclidis
Tarentini debet , qui primis diebus ducendam alvum ,
deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut
sustinere aliquis possit , tamen etiam febre liberatus vix
refectioni valebit : adeo , si febris ssepius accesserit ,
concidet. Igitur , si tertio decimo die morbus manebit ,
balneum neque ante febrem , neque post eam tentau-
dum erit; nisi interdum jam horrore discusso. Horror
ipse per eadem quae supra scripta sunt expugnandus :
deinde post febrem oportebit ungi, et vehementer per-
fricari ; cibum et validum et fortiter assumere ; vino uti ,
quantum libebit : postero die , quum satis quieverit ,
ambulare, exerceri , ungi, perfricari fortiter; cibum
capere sine vino , tertio die abstinere. Quo die vero fe-
brem expectabit , ante surgere et exerceri , dareque
operam , ut in ipsam exercitationem tempus febris in-
currat : sic enim ssepe illa discutitur : at , si in opere
occupavit, tum demum se recipere. In ejusmodi vale-
tudine medicamenta sunt oleum , frictio , exercitatio ,
sibus, viuum. Si venter adstrictus est, solvendus est.
Sed haec facile validiores faciunt : sin imbecillitas occu-
pavit, pro exercitatione gestatio est : si ne hanc quidem
sustinet , adhibenda tamen friclio est. Si haec quoque
H2 A. CORNELH CELSI
vehemens onerat , intra quietem et unctionem et cibum
sistendum est : dandaque opera est, ne qua cruditas in
quotidianum id malum vertat. Nam quartana neminem
jugulat : sed , si ex ea facta quotidiana est , in malis aeger
est : quod tamen , nisi culpa vel segri vel curantis , nun-
quam fit.
Sect. XVI. At si duae quartanse sunt, neque hae quas
proposui , exercitationes adhiberi, possunt ; aut ex toto
quiescere opus est, aut, si id difficile est, leniter am-
bulare ; considere, diligenter involutis pedibus et capite ;
quoties febris accessit et desiit, cibum modicum sumere
et vinum ; reliquo tempore, nisi imbecillitas urget, abs-
tinere. At si cluae febrespene junguntur, post utramque
cibum sumere : deinde vacuo tempore et moveri aliquid
et post unctionem cibo uti. Quum vero vetus quartana
raro nisi vere solvatur; utique eo tempore attendendum
est , ne quid fiat , quod valetudinem impediat. Prodest
quoque in vetere quartana , mutare subinde victus ge-
nus , a vino ad aquam , ab aqua ad vinum , a lenibus
cibis ad acres , ab acribus ad lenes transire : esse radi-
cem , deinde vomere , jureve pulli gallinacei ventrem
resolvere : oleo ad frictiones adjicere calefacientia , ante
accessionem sorbere vel aceti cyathos duos , vel unum
sinapis , cum tribus Graeci vini salsi , vel mixta paribus
portionibus, etin aqua diluta, piper, castoreum,laser,
myrrham. Per haec enim similiaque corpus agitandum
est, ut moveatur ex eo statu quo detinetur. Si febris
quievit , diu meminisse ejus diei convenit : eoque vitare
frigus , calorem , cruditatem , lassitudinem : facile enim
revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
Sect. XVII. At si ex quartana quotidiana facta est ,
quum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et
frictione uli, aquam tantummodo vespere potui dare:
tertio die saepe fit , ne febris accedat. Sed sive id fit , sive
LIB. III. SECT. XVIII. ixi
nou fit, cibus post accessionis teinpus est dandus: et si
manet, per biduum abstinentia, quanta maxinia inipe-
rari corpori potest, et frictioue quotidie utendum est.
Sect. XVIII. Et febrium quidem curatio expositaest;
supersunt vero alii corporis affectus qui huic superve-
niunt , ex quibus eos qui certis partibus assignari non
possunt, protinus jungam. Incipiam ab insania , pri-
mamque hujus ipsius partem aggrediar , quae et acuta
et cum febre est : Grseci (ppsv/icriv appellant. Illud ante
omnia scire oportet , interdum in accessione aegros de-
sipere et loquialiena. Quod non leve quidem est, neque
incidere potest nisi in febre vehementi : non tamen
eeque pestiferum est ; nam plerumque breve esse consue-
vit , levatoque accessionis impetu , protinus mens redit.
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam
quod in curanda febre prseceptum est. Phrenesis vero
tum demum est , quum continua dementia esse incipit ;
aut quum aeger , quamvis adhuc sapiat , tamen quasdam
vanas imagines accipit : perfecta est ubi mens illis ima-
ginibus addicta est. Ejus autem plura genera sunt : si-
quidem ex phreniticis alii hilares , alii tristes sunt : alii
facilius continentur et intra verba desipiunt , alii con-
surgunt et violenter quaedam manu faciunt; atque ex
his ipsisalii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes
adhibent ; summamque speciem sanitatis in captandis
malorum operum occasionibus preebent ; sed exitu de-
prehenduntur. Ex his autem eos qui intra verba desi-
piunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare aspe-
rioribus coercitionibus supervacuum est : eos vero qui
violentius se gerunt, vincire convenit; ne vel sibi vel
alteri noceant. Neque credendum est , si vinctus aliquis,
dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et misera-
biliter loquitur; quoniam is dolus insanientis est.
Fere vero antiqui tales segros in tenebris habebant ;
1 1.
n4 A. CORNELH CELSI
eo quod illis contrarium esset exterreri; etad quietem
aniini tenebras ipsas conferre aliquid judicabant : at
Asclepiades , tanquam ipsis tenebris terrentibus , in lu-
mine habendos eos dixit. Neutrum tamen perpetuum
est : alium enim lux , alium tenebrse magis turbant ; re-
periunturque , in quibus nullum discrimen deprehendi
vel hoc vel illo modo possit. Optimum itaque est utrum-
que experiri ; et habere eum qui tenebras horret , in
luce ; eum qui lucem , in tenebris. At ubi nullum tale
discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido ; si non
habet, obscuro continendus est. Remedia vero adhibere,
ubi maxime furor urget, supervacuum est; simul enim
febris quoque increscit : tum itaque nihil nisi continen-
dus a?ger est : ubi vero res patitur, festinanter subve-
niendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sangui-
nem mitti , ac si trucidentur : hanc rationem secutus ,
quod neque iusania esset , nisi febre intenta ; neque
sanguis nisi in remissione ejus recte mitteretur. Ipse in
his somnum multa frictione qusesivit : sed quuin et in-
teutio febris somnum iinpediat , et frictio non nisi in re-
missione ejus utilis sit; hoc quoque auxilium debuit
praeterire. Quid igitur est ? Multa in praecipili periculo
recte fiunt, alias omittenda. Et continua quoque febris
habet tempora quibus , etsi non remittit , non tamen
crescit , estque hoc , ut non optimum , sic tamen secun-
dum remediis terapus. Qucd si vires segri patiuntur, san-
guis quoque mitti debet. Nec minus deliberari potest an
aivus ducenda sit. Tum , interposito die , convenit caput
ad cutem tondere , deinde aqua fovere in qua verbenae
ahquse decocta? sint ex reprimentibus ; aut prius fovere ,
deinde tondere , et iterum fovere ; ac novissime rosa ca-
put naresque implere , offerre etiam naribus rutam ex
aceto contrilam, et movere sternutamenta medicamen-
iis ad id efficacibus. Oua? tamen facienda sunt in his
LIB, III. SECT. KVIIL ij$
quibus vires non desunt : si vero imbecillitas est , rosa
tantum caput, adjecto serpyllo similive aliquo, made-
faciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus
herba2 duae sunt , solanum et muralis , si simul ex utra-
que succo expresso, caput impletur. Quum se febris re-
miserit, frictione utendumest, parcius tamen in his
qui nimis hilares , quam in his qui nimis tristes sunt.
Adversus omnium autem sic insanientium animos ge-
rere se pro cujusque natura necessarium est. Quorum-
dam enim vani metus levandi sunt ; sicut in homine
praedivite famem timente incidit , cui subindc falsae he-
reditates nunciabantur. Quorumdam audacia coercenda
est; sicut in his fit, in quibus continendis plagae quo-
que adhibentur. Quorumdam etiam intempestivus risus
objurgatione et minis finiendus est : quorumdam dis-
cutiendae tristes cogitationes : ad quod symphoniae et
cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen assen-
tiendum quam repugnandum est : paulatimque et non
evidenter, ab his quae stulte dicuntur, ad meliora mens
adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius attentio, ut
fit in hominibus studiosis literarum, quibus liber legi-
tur, aut recte, si delectantur, autperperam, si id ip-
sum eos offendit : emendando enim convertere animum
incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, co-
gendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desideran-
tes reduxerunt hi , qui inter epulantes eos collocaverunt.
Omnibus vero sic affectis somnus et difficilis et praeci-
pue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt.
Prodest ad id , atque etiam ad mentem ipsam compo-
nendam , crocinum unguentum cum irino in caput da-
tum, Si nihilominus vigilant, quidam somnum moliun-
tur potui dando aquam, in qua papaver aut hyoscyamus
decocta sit : alii mandragorae mala pulvino subjiciunt,
alii vel amomum vel sycamini lacrymam fronti inducunt.
ii« A. CORNELII CELSI
Hoc nomen apud medicos reperio. Sed quum Grasci mo-
rum cruxajxivov appellant, morivero nulla lacryma est,
sic significatur lacryma arboris in iEgypto nascentis ,
quam ibi p.oQo'cri»cov appellant. Plurimi decoctis papa-
veris corticibus , ex ea aqua cum spongia os et caput
subinde fovent. Asclepiades ea supervacua esse dixit ,
quoniam in lethargum saepe converterent : praecepit au-
tem ut primo die a cibo , potione, somno abstineretur :
vespere ei daretur potui aqua ; tum frictio admoveretur
lenis, ut ne manum quidem, qui fricaret , vehementer
imprimeret: postero deinde die, iisdem omnibus factis ,
vespere ei daretur sorbitio et aqua , rursusque frictio
adhiberelur : per hanc enim nos consecuturos , ut som-
nus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo ut, illo
confitente , nimia frictio etiam lethargi periculum affe-
rat. Sed si sic somnus non accessit , tum demum illis
medicamentis arcessendus est; habita scilicet eadem
moderatione quae hic quoque necessaria est ; ne quem
obdormire volumus, exeitare postea non possimus. Con-
fert etiam aliquid ad somnum silanus juxta cadens, vel
gestatio post cibum et noctu , maximeque lecti suspensi
motus. Neque alienum est , si neque sanguis ante missus
est, neque mensconstat, neque somnus accedit, occi-
pitio inciso cucurbitulam admovere ; quae quia levat
morbum , potest etiam somnum facere. Moderatio au-
tem in cibo quoque adhibenda est : nam neque implen-
dus aeger est, ne insaniat; neque jejunio utique vexan-
dus est , ne imbecillitate in cardiacum incidat. Opus est
cibo intirmo , maximeque sorbitione , potione aquse
mulsae, cujus ternos cyathos hieme, aestate vero qua-
tuor dedisse satis est.
Alterum insaniae genus est quod spatium longius re-
cipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febri-
eulas excitat : ea consistit in tristitia quam videtur bilis
LIB, III. SECT. XVIII. 117
atra contrahere. In hac utilis detractio sanguinis est :
si quid hanc prohibet, prima est abstinentia, secunda
per album veratrum vomitumque purgatio : post utrum-
libet adhibenda bis die frictio est : si magis valet, fre-
quens etiam exercitatio : in jejuno vomitus. Cibus sine
vino dandus ex media materia est : quam quoties po-
suero , scire licet etiam ex infirmissima dari posse , dum
ne ea sola quis utatur : valentissima tantummodo esse
removenda. Praeter haec, servanda alvus est quam tener-
rima : removendi terrores , et potius bona spes affe-
renda : quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, quibus
maxime capi sanus assueverat: laudanda, si qua sunt,
ipsius opera , et aute oculos ejus ponenda : leviter ob-
jurganda vana tristitia : subinde admonendus , in bis
ipsis rebus quae sollicitant, cur non potius laetitiae quam
sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit , ea si-
cut aliae febres curanda est.
Tertium insaniae genus ex his longfssimum ; adeo ut
vitam ipsam non impediat : quod robusli corporis esse
consuevit. Hujus autem species duae sunt : nam quidam
imaginibus , non mente faliuntur; quales insanientem
Aiacem vel Orestem percepisse poetarum fabulae ferunt :
quidam animo desipiunt. Si imagines fallunt , ante om-
nia videndum est, tristes an hilaressint. In tristitiani-
grum veratrum dejectionis causa , in hilaritate album
ad vomitum excitandum , dari debet : idque , si in po-
tione non accipit , pani adjiciendum est , quo facilius
fallat : nam si bene se purgaverit, ex magna parte mor-
bum levabit. Ergo , etiam si semel datum veratrum pa-
riim profecerit, interposito tempore, iterum dari debet.
Neque ignorare oportet , leviorem esse morbum cum
risu quam serio insanientium. Iliud quoque perpetuunt
est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgan-
dus aliquis est , ventrem ejus ante solvendum esse ; ubi
n8 A. CORNELII CELSI
a superiore, comprimendum. Si vero consilium insa-
nientem fallit , tormentis quibusdam optime curatur.
Ubi perperam aliquid dixit aut fecit , fame , vinculis ,
plagis coercendus est. Cogendus est, et attendere , et
ediscere aliquid, et meminisse : sic enim fiet, ut paula-
tim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam
terreri et expavescere in hoc morbo prodest ; et fere
quicquid animum vehementer perturbat. Potest enim
qusedam fieri mutatio , quum ab eo statu mens in quo
fuerat, abducta est. Interest etiam, is ipse sine causa
subinde rideat , an moestus demissusque sit : nam demen-
tis hilaritas terroribus his de quibus supra dixi, meliiis
curatur. Sinimia tristitiaest, prodest lenis,sed multa,
bis die frictio : item per caput aqua frigida infusa, de-
missumque corpus in aquam et oleum. Illa communia
sunt, iusanientes vehementer exerceri debere; multa
frictione uti ; neque pinguem carnem neque vinum as-
sumere ; cibis uti post purgationem , ex media materia
quam levissimis; non oportere esse vel solos , vel inter
ignotos , vel inter eos quos aut contemnant aut negli-
gant; mutare debere regiones, et, si mens redit, an-
nua peregrinatione esse jactandos.
Raro , sed aliquando tamen , ex metu delirium nasci-
tur. Quod genus insanientium , specie simile , simili vic-
tus genere curandum est : prseter quam quod in hoc
iusanise genere solo , recte vinum datur.
Sect.XIX. His morbis prsecipue contrarium est id ge-
nus, quod xapehcocov a Graecis nominatur ; quamvis saepe
ad eum phrenitici transeunt: si quidem mens in illis la-
bat, in hoc \ ero constat. Id autem nihil aliud esl , quam
nimia imbecillitas corporis, quod,^stomacholanguente,
immodico sudore digeritur : licetque protinus scire id
esse , ubi venarum exigui imbecillique pulsus sunt ; su-
dor autem supra consuetudinem , et modo, et tempore,
LIB. III. SECT. XIX. 119
ex toto thorace et cervicibus , atque etiam ex capite
prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus sicciori-
bus atque frigentibus ; acntique morbi genus est. Cura-
tio prima est, supra praeeordia imponere qure repri-
mant, cataplasmata : secunda sudorem cohibere. Id
pra?stat acerbum oleum, vel rosa, vel melinum vel myr-
teum : quorum aliquo corpus leniter perungendum ;
ceratumque ex aliquo horum tum imponendum est. Si
sudor vincit, delinendus homo est vel gypso, vel argenti
spuma , vel Cymolia creta ; vel etiam subinde horum
pulvere respergendus. Idem prsestat pulvis ex contritis
aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini
arida fsece : pluraque similiasunt, quae si desunt, satis
utilis est quilibet ex via pulvis injectus. Super haec vero,
quominus corpus insudet , levi veste debet esse contec-
tus,loco non calido, fenestris patentibus, sicutperfla-
tus quoque aliquis accedat. Tertium auxilium est imbe-
cillitati jacentis cibo vinoque succurrere.Cibus non mul-
tus quidem, sedsaepe tamen nocte ac die dandus est;
ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima
materia, et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad vi-
num festinare non oportet. Si verendum est ne seger
deficiat, tum et intrita exhoc, et hoc ipsum austerum
quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum, su-
binde et liberaliter dandum est ; adjecta polenta , si
modo is aeger parum cibi assumit : idque vinum esse
debet neque nullarum virium , neque ingentium : rec-
teque tota die ac nocte vel tres heminas seger bibet; si
vastius corpus est, vel plus etiam : si cibum non accipit,
perunctum perfundere aqua frigida ante convenit , et
tum dare. Quod si stomachus resolutus parum continet,
et ante cibum et post eum sponte vomere oportet; rur-
susque post vomitum cibum sumere. Si ne id quidem
manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora,
iao A. CORNELII CELSI
suinere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit ,
totum corpus bulhis contritis superillinendum est; qui ,
ubi inaruerunt , efficiunt ut vinuni in stomacho conti-
neatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
Ultimum auxilium est, in alvum ptisanae vel alicae cre-
morem ex inferioribus partibus indere, siquidem id
quoque vires tuetur. Neque alienum est naribus quoque
sestuantis admovere quod reficiat , ut est rosa et vinum :
et, si qua in extremis partibus frigent, unctis et cali-
dis manibus fovere : per quse si consequi potuerimus ut
et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur; incipit
jam tempus ipsum esse praesidio. Ubi is esse in tuto vi-
detur, verendum tamen est, nein eamdem imbecillita-
tem cito recidat : itaque, vino tantum remoto, quoti-
die validiorem cibum debet assumere , donec satis vi-
rium corpori redeat.
Sect. XX. Alter quoque morbus est aliter phrenitico
contrarius. In illo difficilior somnus, prompta ad omnem
audaciam mens est; in hoc marcor et inexpugnabilis
pene dormiendi necessitas : XviOaoyov Grseci nominant.
Atque id quoque genus acutum est, et, nisi succurritur,
celeriter jugulat. Hos aegros quidam subinde excitare
nituntur, admotis iis per quae sternutamenta evocautur,
et iis quae odore foedo movent, qualis est pix cruda,
lana succida , piper , veratrum , castoreum , acetum ,
allium, cepa. Juxta etiam galbanum incendunt, pilos
aut cornu cervinum : si non est, quodlibet aliud : haec
enim quum comburuntur, odorem foedum movent.Thar-
rias vero quidam accessionis esse id malum dixit , leva-
rique, quum ea decessit : itaque eos, qui subinde exci-
tantur, sine usu male habere. Interest autem, in deces-
sione expergiscatur aeger, an, quinn febris non levetur ,
aut levata quoque ea , somnus urgeat. Nam si expergis-
pitnr, adhibere ei ut sopito, supervacuum est: neque
LIB. III. SECT. XX. i?i
enim vigilando melior fit ; sed per se , si melior est ,
vigilat. Si vero continens ei somnus est , utique excitan-
dus est; sed his temporibus quibusfebris levissima est,
ut excernat aliquid et sumat : excitat autem validissime
repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque,
perunctum oleo multo corpus , tribus aut quatuor am-
phoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc ute-
mur, si sequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia:
sin aliter haec erunt, ea potiora quae supra comprehensa
sunt. Et , quod ad somnum quidem pertinet , commo-
dissima haec ratio esL Medendi autem causa caput ra-
dendum; deinde posca fovendumest, in qua laurus aut
ruta decocta sit. Altero die imponendum castoreum ,
aut ruta ex aceto contrita , aut lauri baccae , aut edera
cum rosa et aceto : praecipueque proficit , et ad exci-
tandum hominem, naribus admotum , et ad morbum
ipsum depellendum , capiti frontive impositum sinapi.
Gestatio etiam in hoc morbo prodest : maximeque op-
portune cibus datus ^ id est , in remissione , quanta
maxima inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est ,
donec morbus decrescere incipiat : sic, ut si quotidie
gravis accessio est , haec quotidie detur : si aiternis ,
post graviorem , sorbitio ; post leviorem mulsa aqua.
Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non medio-
criter adjuvat. Quod si post longas febres ejusmodi tor-
por accessit , caetera eadem servanda sunt : ante acces-
sionem autem tribus quatuorve horis , si venter adstric-
tus est, dandum est castoreum cum scammonia; si nou
est , per se ipsum cum aqua dandum est. Si prtecordia
mollia sunt, cibis utendum est plenioribus; si dura, in
iisdem sorbitionibus subsistendum ; imponendumque
praecordiis quod simul et reprimat et emoiliat.
Sect. XXI. Sed hic quidem acutus est morbus : lon-
gus vero fieri potest eorum quos aqua inter cutem male
ii
i22 A. CORNELII CELSI
habet, nisi primis diebus discussus est: u^pwTra Graci
vocant. Atque ejus tres species sunt. Narn modo , ventre
vehementer intento , creber intus ex motu spiritus so-
nus est : modo corpus inaequale est , tumoribus aliter
aliterque per totum id orientibus : modo intiis in ute-
rum aqua contrahitur; et, moto corpore, ita movetur,
ut impetus ejus conspici possit. Primum TUfjixav/rYiv :
secundum >.£Uxo^}.£yp.aTtav vel U7rooap>ca; tertium <xg-
xiTnv Graeci nominarunl. Communis tamen omnium est
humoris nimia abundanlia , ob quam ne ulcera quidem
in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per
se incipit : srepe alteri vetusto morbo maximeque quar-
tana? supervenit. Facilius in servis quam in liberis tol-
litur:quia, quum desideret famem, sitim, mille alia
taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur
qui facile coguntur , quam quibus inutilis hbertas est.
Sed hi quidem qui sub alio sunt, si ex toto sibi tempe-
rare non possunt , ad salutem perducuntur. Ideoque
non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud An-
tigonum regem, amicum quemdam ejus, notae intem-
perantia? , mediocriter eo morbo implicitum , negavit
posse sanari : quumque alter medicus Epirotes Philip-
pus se sanaturum polliceretur , respondit illum ad mor-
bum aegri respicere , se ad animum. Neque eum res
fefelht. Ille enim quum summa diligentia non medici
tantummodo , sed etiam regis custodiretur, tamen ma-
lagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in
exitium sese praecipitavit. Inter inkia tamen non difficil-
lima curatio est, si imperata sunt corpori quies, sitis,
inedia : at si malum inveteraverit , non sine magna
mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum
referunt , quum hoc morbo tentaretur , neque aequo
animo sustineret necessariam sitim , ubi diu abstinue-
rat, solitum bibere, deinde evomere. Quod si redditur
LIB. III. SEGT. XXI. I23
quicquid receptum est , multum taedio demit : si a sto-
macho reteutum est, morbumauget; ideoque in quoli-
bet tentaudum non est. Sed si febris quoque est, haac
imprimissubmovendaestper eas rationes, per quashuic
succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est ,
tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo me-
deri solent. Atque hic quoque, qiuecumque species est,
si nondum nimis oeeupavit , iisdem auxiliis opus est.
Multiim ambulandum, currendum abquid est, et supe-
riores maxime partes sic perfricandae , ut spiritum ipse
contineat. Evocandus est sudor non per exercitationem
tantum , sed etiam in arena calida vel laconico , vel cli-
bano similibusque aliis : maxime quoque utiles sunt na-
turales et siccae sudationes , quales super Baias habemus
in myrtetis. Balneum atque omnis humor alienus est.
Jejuno recte catapotia dantur , facta ex duabus absin-
thii , myrrhae tertia parte. Cibus esse debet ex media
quidem maleria, sed tamen generis durioris: potio non
ultra danda est, quam ut vitam sustineat; optimaque
est quae urinam movet : sed id ipsum moliri cibo melius
est quam medicamento. Si tamen res coget , ex his ali-
quid quae id praestent , erit decoquendum ; eaque aqua
potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere ,
iris, nardum, crocum, cinnamum amomum, casia, myr-
rha , balsamum, galbanum , ladanum, cenanthe, pa-
naces, cardamomum, ebenus, cupressi semen, uvata-
minia, GTOLfl&a. aypiav Graeci nominant, abrotonum,
rosee folia , acorum , amarae nuces , tragoriganum , sty-
rax, costum, junci quadrati et rotundi fios; illum «6-
■n-eipov , hunc o^gTvov Graeci vocant : quae quoties po-
suero , non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata
afferuntur , significabo. Primo tamen quae levissima ex
his sunt, id est, rosae foUa vel nardi spiea, tentanda
sunt. Vimim quoque utile est et lene , et austerum, sed
I24 A. CORNELII CELSI
quam tenuissimum. Commodum est etiam lino quotidie
ventrem metiri , et , qua eomprehendit alvum , notam
imponere : posteroque die videre , plenius corpus sit an
extenuetur; id enim quod extenuatur medicinam sentit.
Neque alienum est metiri et potionem ejus , et urinam :
nam si plus humoris excernitur quam assumitur , ita
demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo
qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia.
hidui et frictione usum; tertio die, jam et fehre et aqua
liberato cibum et vinum dedisse , memorise prodidit.
Hactenus communiter de omni specie prsecipi potest :
si vehementius malum est , diducenda ratio curandi est.
Ergo si inflatio , et ex ea dolor creber est, utilis quoti-
diauus, aut altero quoque die post cihum, vomitus est:
fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor
non finitur, necessarire sunt sine ferro cucurbituloe : si
ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis
est, et tum his utendum. Ultimum auxilium est, si cti-
curbitula; nihil profuerunt , per alvum infundere copio-
sam aquam calidam, eamque recipere. Quin etiam ter
quotidie quaterque opus est uti frictione vehementi,
cum oleo et quibusdam calefacientibus : sed in hac
frictione a ventre abstinendum est : imponendum vero
in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramen-
tisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus
est, et servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta
delingitur ; sed diu post has inflationes abstinendum
est ab omnibus inflantibus. At si id vitium est , cui
Xsu)too>.eyu.aTta nomen est, eas partes qu« tument,
subjicere soU oportet; sed non nimium, ne febriculam
incendat : si is vehementior est, caput velandum est,
utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua
cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum ; sic ut
aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo
LIB. III. SECT. XXI. i ■?,:-,
niollior earum taclus sit : idque , si vires patiuntur, anle
meridiem tota hora , post meridiem scmihora , fieri
oportet. Utilia suutetiam cataplasmata quae reprimuut;
maxhueque, si corpora teneriorasunt. Incidendum quo-
que super talum , quatuor fere digitis , ex parte interiore
est, qua per aliquot dies frequens lnimor feratur,atque
ipsos tumores incidere altis plagis oportet; conculien-
dum quoque corpus est multa gestatione, atque ubi in-
ductae vulneribus cicatrices sunt. , adjiciendum exercita-
tionibus et cibis , donec corpus ad pristinum habitum
revertatur. Cibus valensesse debet et glutinosus, maxi-
meque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius :
sed ita ut in vicem biduo triduove, modo aqua, modo
id bibatur. Prodest etiam lactucse marinse , quae grandis
juxta mare nascitur, semen cum aqua potui datum. Si
valens est qui id accipit, ei scilla cocta simul super ven-
trem delinitur : auctoresque multi sunt, inflatis vesicis
pulsandos tumores esse.
Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa
aqua contrahitur, ambulare, sed magismodice, opor-
tet; malagma quod digerat, impositum habere; idque
ipsum , superimposito triplici panno, fascia , non ni-
miiim tamen vehementer, adstringere : quod a Tharria
profectum , servatum esse a pluribus video. Si jecur aut
lienem affectum esse manifestum est , ficum pinguem
contusam , adjecto melle , superponere : si per talia
auxilia venter non siccatur, sed humor nihilominus
abundat , celeriore via succurrere , ut is per ventrem
ipsum emittatur. Neque ignoro Erasistrato displicuisse
hanc curandi viam ; morbum enim hunc jecinoris puta-
vit : ita illud esse sanandum; frustraque aquam emitti,
quae, vitiato illo, subinde nascatur. Sed primum non
hujus visceris unius hoc vitium est : nam et liene af-
fecto, et in totius corporis malo habitu fit : deinde, ut
ia6 A. CORNELIi CElSI
inde coeperit , tamen aqua, nisi emittitur, qu& contra
naturam ibi substitit , et jecinori et caeteris interioribus
partibus nocet. Convenitque corpus nihilominus esse
curandum : neque enim sanat emissus bumor, sed me-
dicinae locum facit quam intus inclusus impedit. Ac ne
illud quidem in controversiam venit , quin non omnes
in hoc morbo sic curari possint; sed juvenes robusti,
qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales
intermissiones habent. Nam quorum stomachus corrup-
tus est, quive ex atra bile huc deciderunt, quive malum
corporis habitum habent , idonei huic curationi non
sunt. Cibus autem , quo die primum humor emissus est,
supervacuus est, nisisivires desunt. Insequentibus die-
bus, et is et vinurn meracius quidem, sed non ita mul-
tum dari debet : paulatimque evocandus a?ger est ad
exercitationes, frictiones, solem, sudationes, fatigatio-
nes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Bal-
neum rarum res amat , et frequentionem in jejuno vo-
mitnm. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi
convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus
est.
Sect. XXII. Diutius saepe et periculosius tabes eos
male habet quos invasit : atque hujus quoque plures
species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et natu-
raliter semper aliquibus decedentibus , nullis vero in
eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; et
nisi occurritur, tollit: a-po©(av hanc Graeci vocant. Ea
duabus fere de causis incidere consuevit : aut enim ni-
mio timore aliquis cibi minus , aut aviditate nimia plus
quam debet, assumit : ita vel quod deest, infirmat ; vel
quod superat , corrumpitur. Altera species est quam
Graeci xay^s^av appellant, ubi malus corporis habitus
est; ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere
fit , quum longo morl>o \itiata corpora , etiam si illo
LIB. 111. SECT. XXII. 127
vaeant , refectioncm tameu non accipiunt; aut quum
malis medicamentis corpus affectum est ; aut qtium diu
necessaria defuerunt ; aut quum inusitatos et inutiles
cibos aliquis assumpsit , aliquidve simile incidit. Huic ,
prseter tahem , illud quoque nonnumquam accidere so-
let , ut per assiduas pustulas aut ulcera summa cutis
exasperetur , vel aliquae corporis partes intumescant.
Tertia est longeque periculosissima species , quam Gra?ci
©8i<xiv nominaverunt. Oritur fere a capite , inde in pul-
monem destillat : huic exulceratio accedit , et febricula
levis fit; quae etiam quum quievit, tamen repetit. In ea
quoque frequens tussis est, pus exscreatur, interdum
cruentum aliquid. Quicquid exscreatum est, si in ignern
impositum est, mali odoris est : itaque qui de morbo
dubitant , hac nota utuntur.
Quum haec genera tabis sint , animadvertere primum
oportet, quid sit in quo laboretur : deinde, si tantum
non ali corpus apparet , causam ejus attendere ; et si
cibi miniis assumpsit aliquis quam debuit, adjicere opor-
tet; sed paulatim, ne si is corpus insuetum subita mul-
titudine oneraverit , concoctionem impediat. Si vero
plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno die;
deinde ab exiguo cibo incipere ; quotidie adjicere , do-
nec adjustum modum perveniat. Prseter htec convenit
ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato : per
manus quoque exerceri. Si infirmior est, gestari, ungi,
perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saapius eo-
dem die, et ante cibum, et post eum; sic ut interdum
oleo qutedam adjiciantur calefacientia , donec iusudet.
Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem
et attrahere, ut reiaxetur; aut, imposita resina et ab-
ducta , subinde idem facere. Utile est etiam interdiim
balneum , sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio
recte cibi aliquid assumitur : aut si siiie hoc frictio fuit,
ia8 A. CORNELII CELSI
post eam protinus. Cibi vero esse debent ex his qui fa-
cile coneoquuntur , maximeque alunt. Ergo vini quo-
que , sed austeri, necessarius usus est; movenda urina.
At si malus habitus corporis est , primum abstinen-
dum est ; deinde alvus ducenda ; tum paulatim cibi
dandi , adjectis exercitationibus , imctionibus , frictioni-
bus. Utilius his frequens balneum est , sed jejunis; etiam
usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis,
boni succi , quique etiam minus facile corrumpantur ,
vino austero. Si nihil reUqua proficiunt, sanguis mitten-
dus est ; sed paulatim , quotidieque pluribus diebus ,
cum eo ut caetera quoque eodem modo serventur.
Quod si mali plus est, et vera phthisis est , inter initia
protinus occurrere necessarium est , neque enim faeile
hic morbus, quuni inveteraverit, evincitur. Opus est,
si vires patiuntur, longa navigatione, coeli mutatione,
sic ut densius quam id est ex quo discedit aeger, peta-
tur : ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur : fe-
reque id posse inter principia corpus pati debet , quum
hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est, ab
anno duodevicesimo ad annum quintum ettricesimum.
Si id imbecillitas non sinit , nave tamen non longe ges-
tari commodissimum est. Si navigationem aliqua res
prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est:
tum a negotiis abstinendum est , omnibusque rebus qua?
sollicitare animum possunt : somno induigendum : ca-
vendae destillationes , ne , si quid cura levarit , exaspe-
reut ; et ob id vitanda cruditas , simulque et sol et frigus:
os obtegendum; fauces velandae; tussicula suis remediis
fmienda: et quandiu quidem febricula incursat, huic
interdum abstinentia , interdum etiam tempestivis cibis
medendiun; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque,
quod in capitis doloribus et in acutis febribus , et per
eas facta nimia siti , ac , sive pracordia tument , sive
LIB. III. SECT. XXU. 129
biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est; in
phthisi tamen , sicut in omnibus longis difficilibusque
febriculis , recte dari potest. Quod si febris aut nondiim
incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas
exercitationes , maximeque ambulationes , item lenes
friction.es. Balneum alienum est. Cibusessedebet primo
acer , ut allium , porrum , idque ipsum ex aceto , vel eo-
dem intubus, ocimum, Iactuca : deinde lenis, ut sorbitio
ex ptisana vel ex alica vel ex amylo , Iacte adjecto.Oryza
quoque, et, si nihil aliud est, far idem praestat. Tum in-
vicem modohis cibis, modo illis utendum est; adjicien-
daque qusedam ex media materia, praecipue vero ex
prima cerebellum vel pisciculus , et his similia. l"arina
etiam cum sevo ovillo caprinove mixta , deinds incocta,
pro medicamento est. Yinum assumi debet leve , auste-
rum. Hactenus non magna mole puguatur. Si vehemen-
tior noxa est , ac neque febricula , neque tussis quies-
cit , tenuarique corpus apparet , validioribus auxiliis
opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco
sub mento , altero in gutture , duobus ad mammam
utramque ; item sub imis ossibus scapularum quas wp.o-
wXocra; Graeci vocant, sic ut ne sanescere sinamus ul-
cera, nisi tussi finita : cui per se quoque medendum
esse manifestum est. Tunc ter quaterque die vehemen-
ter extremae partes perfricandse sunt : thorax leni manu
pertractandus ; post cibum interniittenda hora : et tum
perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus,
demittendus aeger in solium est , in quo sit aqua calida
et oleum. Caeteris diebus bibenda aqua : tum vinum,
si tussis non est, potui frigidum dandum : si vero est ,
egelidum. Utile est etiam in remissionibus quotidie ci-
bos dari : frictiones gestationesque similiter adhiberi :
itemque acria quarto aut quinto die assumere, inter-
dtnn herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
i3o A. CORNELII CELSI
Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se,
\e\ marrubium ex melle incoctum ; ita ut illius cyathus
sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delinga-
tur, vel inter se mixta; etincocta resinse terebinthinre
pars dimidia , butyri et mellis pars altera. Prajcipua ta-
men ex his omnibus sunt victus , vehiculum , et navis ,
et sorbitio. Alvus cita utique vitanda est.Vomitus in
hoc morbo frequens perniciosus est , maximeque san-
guinis. Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exer-
citationes, frictiones, cibos: deiude ipse se, suppresso
spiritu, perlricare; diu abstinere a vino, balneo, venere.
Skct. XXIII. Inter notissimos morbos est etiam is
qui comitialis vel major nominatur. Homo subito con-
cidit, ex ore spumae moventur; deinde, interposito tem-
pore , ad se redit , et per se ipse consurgit. Id genus
srepius viros quam feminas occupat; ac solet quidem
etiam lougum esse usque ad morlis diem , at vitre non
periculosum. Interdum tamen quum recens est, homi-
nem consumit ; et saqie eum , si remedia non sustulerunt ,
in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tol-
lit. Modo cum distentione membrorum aut nervorum
prolabitur aliquis; modo sine illa. Quidam hos quoque
iisdem quibus lethargicos, excitare conantur : quod ad-
modum supervacuum est: et quia ne letliargicus qui-
dem his sauatur; et quia, quum possit ille nunquam
expergisci atque ita fame interire , hic ad se utique re-
vertitur.
Ubi concidit aliquis , si nulla nervorum distentio ac-
cessit, utique sauguis mitti debet:si accessit, nonuti-
que mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Ne-
cessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro
purgare, vel utrumque facere , si vires patiuntur : tum
caput tondere; oleoque et aceto perungere; cibum post
diem tertium, simul transiil hora qua coucidit, dare.
LIB. III. SECT. XXIII. r3t
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles
cibi, neque caro, minimeque suilla, convenit; sed me-
di;e materiae : nam et viribus opus est, et cruditates ca-
vendae sunt : cum quibus fugere oportetsolem , balneum,
ignem , omniaque calefacientia : item , frigus , vinum ,
venerem, loci praecipitis conspectum omniumque ter-
rentium , vomitum , lassitudinem , sollicitudines , nego-
tia omnia. Ubi tertio die cibus datus est, iutermittere
quartum, et in vicem alterum quemque; eadem hora
cibi servata, donec quatuordecim dies transeant. Quos
ubi morbus excessit, acuti vim deposuit , ac si manet,
curandus jam ut longus est. Quod si non, quo die pri-
mum id incidit , medicus accessit , sed is qui cadere
consuevit, post ei traditus est; protinus eo generevic-
tus habito qui supra comprehensus est, exspectandus
est dies quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis
missione , vel ductione alvi , vel nigro veratro , sicut prae-
ceptum est. Insequentibus deinde diebus per eos cibos
quos proposui, vitatis omnibus quae cavenda dixi, nu-
triendus est.
Si per haecmorbus finitus nonfuerit, confugiendum
erit ad album veratrum ; ac ter quoque aut quater eo
utendum, non ita multis interpositis diebus; sic tamen
ut ne iterum unquam sumat, nisi conciderit. Mediis au-
tem diebus vires ejus erunt nutriendae, quibusdam,
prseter ea quae supra scripla sunt, adjectis. Ubi mane
experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum
capite excepto ventre, permulceatur : tiim ambulatione
quam maxime longa et recta utatur : post ambulationem
loco tepido vehementer et diu, ac non miuus ducenlies,
nisi infirmus erit, perfricetur : deinde per caput multa
aqua fi-igida perfundatur; paulum cibi assumat; con-
quiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; ite-
rum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque
i3a A. CORNELII CELSI
eaput contingatur : post haec coenet, interpositisque tri-
bus aut quatuor diebus, uno aut altero acria assumat.
Si ne per haec quidem fuerit liberatus , caput radat;
ungatur oleo vetere , adjecto aceto et nitro ; perfundatur
aqua salsa; bibat jejunus ex aqua castoreum; nulla aqua
nisi decocta, potionis causa, utatur. Quidam, jugulati
gladiatoris calido sauguine poto, tali morbo se libera-
runt : apud quos miserum auxilium tolerabile malum
miserius fecit. Quod ad medicum vero pertinet , ulti-
mum est, juxta talum ex utroque crure paulum sangui-
nis mittere : occipitium incidere, et cucurbitulas admo-
vere:ferro candente in occipitio quoque et infra, qua
summa vertebra cum capite committitur, adurere duo-
bus locis, ut per ea perniciosus humor evadat. Quibus
si finituin malum non fuerit, prope est ut perpetuum sit.
Ad levandum id , tantummodo utendum erit exercita-
tione, multa frictione, cibisque his qui supra compre-
hensi sunt; prajcipueque vilanda omnia, quse, ne fie-
rent, excepimus.
Sect. XXIV. /Eque notus est morbus quem interdum
arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippo-
crates ait, si post septimum diem febricitante aegro su-
pervenit , tulum esse , mollibus tantummodo prsecordiis
substantibus. Diocles ex toto, si post febrem oritur,
etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color an-
tem eum morbum detegit , maxime oculorum , in qui-
bus quod album esse debet, fit luteum. Solet quoque
accedere et dolor capitis , et frequens singullus , et prae-
cordiorum dexlra parte durities; et, ubi corporis ve-
hemens motus est, spiritus difficultas membrorumque
resoiutio : atque ubi diutius manet morbus , totum cor-
pus cum pallore quodam inalbescit Primo die abstinere
segrum oportet, secundo, ducere alvum; tiun si febris
est, eam victiis genere discutcre; si non est, scammo-
LIB. III. SECT. XXV. i33
niampotuidare, vel cum aqua betam albam contritam,
velcum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anisum,
sic ut pars hujus minima sit. Asclepiades aquam quoque
salsam, et quidem per biduum, purgationis causa, bi-
bere cogebat, iis quae urinam movent, rejectis. Quidam,
superioribus omissis, per lwec et per eos cibos qui exte-
nuant, idem se consequi dicunt. Ego utique, si satis
virium est, validiora ; si pariim , imbecilliora auxilia prae-
fero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice ci-
bum oportet assumere ex media materia, et vinum bi-
bere Graecum salsum , ut solutio ventris maneat : tum
altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid
esse , intraque aquam manere : deinde ad superius
genus victus reverti , cum eo ut magis satietur; omis-
so Graeco vino , bibere integrum austerum ; atque ita
per haec variare ut interdum acres quoque cibos in-
terponat , interdum ad salsum vinum redeat. Per omne
vero tempns utendum est exercitatione , frictione, et,
si hiems est, balneo; si aestas, frigidis natationibus :
lecto etiam et conclavi cultiore, risu,joco,ludis, lasci-
via , per quae mens exhilaretur : ob quae regius morbus
dictus videtur. Malagma quoque quod digerat, super
praecordia datum, prodest; vel arida ibi ficus imposita,
si jecur aut lienis affectus est.
Sect. XXV. Ignotus autem pene in Italia, frequen-
tissimus in quibusdam regionibus is morbus est quem
eXe^p<xvTta«Tiv Grseci vocant; isque longis annumeratur:
totum corpus afficitur, ita ut ossaquoque vitiari dican-
tur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque
tumores habet : rubor earum paulatim in atrum colo-
rem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, te-
nuis, dura mollisque, quasisquamis quibusdam exaspe-
ratur, corpus emacrescit, os, surae, pedes intumescimt.
Ubi vetus morbus est, et digiti in manibus pedibusque
i34 A CORNELH CELSI
sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot
malis obrutum hominem consumit. Protinus ergo inter
initia sanguisperbiduummittidebet, autnigro veratro
venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest,
inedia est : paululum deinde vires reficiendae et ducenda
alvus : post haec ubi corpus levatum est, utendum est
exercitatione praecipueque cursu : sudor primum labore
ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evo-
candus : frictio adhibenda : moderandumque inter haec
ut vires conserveiitur. Balneum rarum esse debet : cibus
sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus: vinum,
praeterquam primis diebus, recte datur. Corpus con-
trita plantago et illita optime tueri videtur. Attonitos
quoque raro videmus : quorum et corpus et mens stu-
pet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo : hunc
aTro-jrXri^iav Graeci appellant. Hissanguis mittendus est:
veratro quoque albo, vel alvi ductione utendum:tum
adhibendae frictiones ; et ex media materia miiiime pin-
gues cibi, quidam etiam acres; et a vino abstinendum.
Sect.XXVL i . At resolutio nervoruinfrequens ubique
morbus est : sed interdum tota corpora, interdum partes
infestat. Veteres auctores illud a7ro7rXr,^'av, hoc 7rapa~
Xuatv nominaverunt : nunc utrumque 7rapaXuatv appel-
lari video. Solentautem, qui per omnia membra reso-
luti sunt, celeriter rapi, ac, si correpti non sunt, diu-
tius quidem vivunt; sed raro tamen ad sanitatem
perveniunt, et plerumque miserum spiritum trahunt,
memoria quoque amissa. In partibus vero nunquam
acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia
membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio
vel occidit, vel liberat. Aliud curationis genus vix un-
quam sanitatem restituit; saepe mortem tantum differt
vitam interim infestat. Post sanguinis missionem , si non
redit et motus et mens, nihil spei superesl : si redit, sa-
LIB. III. SECT. XXVI. i35
nifas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est , pro
vi et malo corporis, vel sanguis mittendus est, vel al-
vus ducenda. Caetera eadem in utroque casu facienda
sunt: siquidem vitare praecipue convenit frigus; pau-
latimque ad exercitationes revertendum est, sic ut in-
grediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum imbe-
cillitas prohibet, vel gestetur , vel motu lecti concutiatur:
tum id membrum quod deficit, si potest, per se; sin
minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consue-
tudinem suam redeat. Prodest etiam torpentis membri
summam cutem exasperasse, vel urticis csesam vel
imposita sinapi, sic ut ubi rubere coeperit corpus, haec
removeantur. Scilla quoque contrita, bulbique contriti
cum thure recte imponuntur. Neque alienum est resina
cutem tertio quoque die diutius vellere ; pluribus etiam
locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere. Unc-
tioni vero aptissimum est vetus oleum , vel nitrum aceto
et oleo admixtum. Quin etiam fovere aqua calida ma-
rina, vel si ea non est, tamen salsa, magnopere neces-
sarium est. Ac si quo loco vel naturales vel etiam ma-
nufactse natationes sunt, iis potissimum utendum est;
praecipueque in his agitanda membra quae maxime de-
ficiunt:si id non est, balneum tamen prodest. Cibus
esse debet ex media materia , maximeque ex venatione:
potio sine vino aquse calidae. Si tamen vetus morbus est,
interponi quarto vel quinto die, purgationis causa,
vinum Grsecum salsum prodest. Post coenam utilis vo-
mitus est.
2. Iuterdum vero etiam nervorum dolor oriri solet.
In hoc casu non vomere, non medicamentis urinam
rnovere, non exercitatione sudorem, ut quidam prae-
cipitmt, expedit. Bibenda aqua est bis die. In lectulo
leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde re-
tento spiritu: in ipsa exercitatione potius superiores
i36 A. CORNELII CELSI
partes movendae : balneo raro utendum : mutandum su-
binde peregrinationibus coelum. Si dolor est, ea ipsa
pars sine oleo, nitro ex aqua perungenda est , deinde in-
volvenda, et subjicienda pruna lenis et sulfur; atque
ita diu suffumigandum : idque aliquandiu faciendum ,
sed jejuno , quum bene jam concoxerit. Cucurbitulae
quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsan-
dusque leniter inflatis vesicis bubulis is locus est. Utile
est etiam sevum miscere cum hyoscyami et urticae eon-
tritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque
imponere : fovere aqua in qua sulfur decoctum sit. Utri-
culi quoque recte imponuntur aqua calida repleti , aut
bitumen cum hordeacea farina mixtum : atque in ipso
potissimum dolore utendum gestatione vehementi est:
quod in aliis doloribus pessimum est.
3. Tremor autem nervorum aeque vomitu medica-
mentisqueurinam moventibus inteuditur. Inimica etiam
habet bahiea , assasque sudationes. Bibenda aqua est :
acri ambulatione utendum, item unctionibus frictioni-
busque , maxime per seipsum : pila similibusque supe-
riores partes dimovendae : cibo quolibet utendum , dum-
modo concoctioni utique studeatur. Secundum cibum
curis abstinendum : rarissima venere utendum est : si
quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leniter
diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus potius
quam virilibus debet.
4. Suppurationes autem , quae in aliqua interiore parte
oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet
per ea cataplasmata quae reprimunt , ne coitus inutilis
materiae fiat: deinde, si haec victa sunt, ut per ea ma-
lagmata quae digerunt, dissipetur. Quod si consecuti
non sumus, sequitur ut evocetur; deinde, ut matu-
rescat: omnis tunc vomicae finis est, ut rumpatur : in-
diciumque est pus vel arvo vel ore redditum. Sed nihil
LIB. III. SECT. XXVI. i37
facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat.
Utendum maxime sorbitionibus est, etaqua calida. Ubi
pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem, sed
tamen validiores et frigidos cibos, frigidamque aquam,
sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum
melle qusedam edenda, ut nuclei pinei, vel Grsecae nu-
ces, vel avellanse : postea submovendum id ipsum, quo
maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tem-
pore ulceri est succus assumptus vel porri vel marrubii,
et omni cibo porrum ipsum adjectum. Oportebit autem
uti in his partibus quae non afficiuntur, frictionibus ,
item ambulationibus lenibus : vitandumque erit, ne vel
luctando, vel currendo, vel alia ratione, sanescentia
ulcera exasperentur : in hoc enim morbo perniciosus,
ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
LIBER QUARTUS.
Sect. 1. 11 actenus reperiuntur ea genera morboruni ,
quae in totis corporibus ita sunt, ut iis certae sedes as-
siguari non possint ; nunc de his dicam qu* sunt iu
partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi cu-
rationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes
breviter ostendero. Caput igitur eaque quae in ore sunt,
non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed
etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra
sinistraque circa guttur venre grandes quse afaviTi^ss
nominantur; itemque arteriae quas xaptoxi^ac vocant,
sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis
cervicibus glaudula? positsesunt, quae interdum cum do-
lore intumescunt. Deinde duo itinera incipiunt : alterum,
asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arte-
ria exterior ad pulmonem , stomachus interior ad ven-
triculum fertur : illa spiritum , hic cibum recipit. Qui-
bus quum diversa? via? sint, qua coeuut, exigua in ar-
teria sub ipsis faucibus lingula est, quse , quum spiramus,
attollitur; quum cibum potionemque assumimus, arte-
riam claudit.
Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa : in gutture
assurgit, caeteris partibus residit. Constat ex circulis qui-
busdam , compositis ad imaginem earum vertebrarum
quee in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore as-
pera, ex interiore, stomachi modo, la;vis sit: eaque
descendens ad praecordia, cum pulmone committitur. Is
spougiosus ; idcoque spiritus capax , et a tergo spin»
LIB. IV. SECT. I. i3<>
ipsi junctus : in duas fibras ungulai bubuke modo divi-
ditur. Huic cor annexum est, natura musculosum , in
pectore sub sinisteriore mamma situm ; duosque quasi
ventriculos habet. At sub corde atque pulmone trans-
versum ex valida membrana septum est , quod a pr«3-
cordiis uterum diducit , idque nervosum , multis etiam
venis per id discurrentibus : a superiore parte non so-
lum intestina, sed jecur quoque lienemque discernit.
Haec viscera proxjme , sed iufra tamen posita , dextra
sinistra.que sunt.
Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo
orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum est : quod
prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fi-
bras dividitur : ex inferiore vero parte ei fel inhaeret.
At lienis in sinistra, non eidem septo, sed intestino in-
nexus est : natura mollis et rarus , longitudinis crassitu-
dinisque modicae; isque paulum a costarum regione in
uterum excedens, et maxima parte sub his conditur :
atque haec quidem juncta sunt. Renes vero diversi , qui
lumbis sub imis coxis inhaerent , a parte earum ro-
tundi, ab altera resimi; qui et venosi sunt, et ventri-
culos habent , et tunicis super conteguntur. Ac visce-
rum quidem haec sedes sunt. Stomachus vero, qui in-
testinorum principium , est nervosus, a septima spinas
vertebra incipit , circa prsecordia cum ventriculo com-
mittitur. Ventriculus autem qui receptaculum cibi est ,
constat ex duobus tergoribus : isque inter lienem et je-
cur positus est , utroque ex his paulum super eum in-
grediente: suntque etiam membranulae tenues , per quas
inter se tria ista eonnectuntur, jungunturque ei septo
quod transversum esse supra posui. Inde ima ventriculi
pars paulum in dexteriorem partem conversa , in sum-
mum intestinum coarctatur. Hanc juncturam 7ruXwpov
Graci vocant, quoniam, portae modo, in inferiores par-
les ea qua? excreturi sumus, emittit.
Uo A. CORNELII CELSI
Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita impliei-
tum : cui tale vocabulum est , quia nunquam quod ac-
cipit, continet; sed protinus in inferiores partes trans-
mittit. Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer
implicitum : orbes vero ejus per membranulas singuli
cum inferioribus connectuntur; qui in dexteriorem par-
tem conversi, et e regione dexterioris coxae finiti, supe-
riores tamen partes magis complent. Deinde id intesti-
num cum crassiore altero transverso committitur ; quod
a dextra parte incipiens , in sinisteriorem pervium et
longum est, in dexteriorem non est; ideoque caecum
nominatur. At id quod pervium est, late fusum atque
sinuatum , minusque quam superiora intestina nervo-
sum , ab utraque parte huc atque illuc volutum , magis
tamen sinisteriores inferioresque partes tenens , contin-
git jecur atque ventriculum : deinde cum quibusdam
membranulis a sinistro rene venientibus jungitur; at-
que hinc in dextra recurvatum in imo dirigitur, qua
excernit : ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte
laeve etadstrictum, ex superiore mollius: cui adeps quo-
que innascitur , quae sensu , sicut cerebrum quoque et
medulla , caret. At a renibus singulae venae , colore al-
bae , ad vesicam feruntur ; oupYirrpa? Graeci vocant ,
quod per eas inde descendeutem urinam in vesicam
destillare concipiunt. Vesica autem in ipso sinu nervosa
et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per ve-
nas cum intestino eoque osse quod pubi subest. Ipsa
soluta atque liberior est ; aliter in viris atque in feminis
posita : nam in viris juxta rectum intestinum est , potius
in sinistram partem inclinata ; in feminis super genitale
earum posita est , supraque lapsa ab ipsa vulva sustine-
tur.Tum in masculis iter urinse spatiosius et conipressius
a cervice hujus descendit ad colem : in feminis brevius
efc plenius , stiper vidvae cervicem se ostendit.
LIB. IV. SECT. II. 141
"Vulva autem in virginibus quidem admodiim exigua
est: in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non
multo major quam ut mauu comprehendatur. Ea , recta
continuataque cervice quem canalem vocant , contra me-
diam alvum orsa , inde paulum ad dexteriorem coxam
convertitur; deinde super rectum intestinum progressa,
iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia iuter
coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac
pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit ;
ab exteriore parte evideuti cute , ab interiore levi mem-
brana inclusum , quae omento jungitur ; TrsptTo'vaio<j
autem a Grsecis nominatur.
Sect. II. r. His veluti in conspectum quemdam,
quateniis sciee curanti necessarium est, adduclis, re-
media singularum laborantium partium exsequar, orsus
a capite : sub quo nomine nunc significo eam partem ,
quse capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium
dolor, et si quis similis est, alias erit explicandus.
Iu capite autem interdum acutus et pestifer morbus
est, quam xs^aXatav Grseci vocant : cujus notae sunt
horror validus, nervoriun resolutio, oculorum caligo,
mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel
sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat,
anima deficiat: prseter hsec, dolor intolerabilis , maxi-
me circa tempora vel occipitium. Interdum autem in
capite longa imbecillitas , sed neque gravis, neque pe-
riculosa, per hominis aetatem est : interdum gravior
dolor , sed brevis, neque tamen mortiferus; qui vel viiio,
vel cruditate , vel frigore , vel igne aut sole contrahitur.
Hique omnes dolores modo cum febre, modo sine hac
sunt : modo in toto capite ; interdiun sic ut oris quoque
proximam partem excrucient. Prfeter hiec etiam inve-
nitur genus, quod potest longum esse : ubi humor cu-
tem inflat , eaque intumescit , et prementi digito cedit :
i42 A. CORNELII CELSI
6^pox£(paXov Graeci appellant. Ex his id quod secundo
loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curan-
dum , dixi , quum persequerer ea quse sani homines in
imbecillitate partis alicujus facere deberent. Quae vero
auxilia sint capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco
explicitum est , quo febrium curatio exposita est. Nunc
de caeteris diceudum est. Ex quibus id quod acutum
est, idque quod supra consuetudinem intenditur, idque
quod ex subita causa, etsi non pestiferum, tamen vehe-
mens est, primam curationem habet, qua sanguismit-
tatur. Sed id , nisi intolerabilis est dolor, supervacuum
est : satiusque est abstinere a cibo, si fieri potest, etiam
a potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die
dolor remanet, alvum ducere, sternutamenta evocare,
nihil assumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut
alter totum dolorem hac ratione discuth% utique si ex
vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii pa-
riun est, tonderi oportet ad cutem : deinde cousideran-
dum est , quae causa dolorem excitarit. Si calor , aqua
frigida multa perfundere caput expedit : spongiam con-
cavam imponere , subinde in aqua frigida expressam ;
ungere rosa et aceto , vel potius his tinctam lanam suc-
cidam imponere, aliave refrigerantia cataplasmata. At
si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida
marina, vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
tiim caput vehementer perfricare ; deinde calido oleo
implere et veste velare. Quidam etiam id deviuciunt :
alii cervicalibus vestimentisque onerant , et sic levantur :
alios calida cataplasmata adjuvant. Ergo etiam, ubi
causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis
an calefacientia leniant, et his uti quae experimentum
approbarit. At si parum causa discernitur, perfundere
caput, primumaqua calida, sicut supra praeceptum est,
vel salsa , vel ex lauro decocta , tiim frigida posca. Illa
LIB. IV. SECT. II. 143
in omni vetusto capitis dolore communia sunt : sternu-
tamenta excitare, inferiores partes vehementer perfri-
care , gargarizare iis quae salivam movent : cucurbitulas
temporibus et occipitio admovere, sanguinem ex na-
ribus detrahere, resina subinde tempora pervellere, et
imposito sinapi exulcerare ea quae maie habent, ante
linteolo subjecto, ne vchementer arrodat; candentibus
ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare, cibumper-
modicum cum aqua sumere : ubi levatus est dolor, iu
balneum ire:ibi multa aqua prius calida, deinde fri-
gida per caput perfundi. Si discussus ex toto dolor est,
etiam ad vinum reverti; sedpostea semper, antequam
quicquam aliud, aquam bibere. Dissimile est id genus
quod humorem in caput contrahit : in hoc tonderi ad
cutem necessarium est : deinde imponere sinapi sic ut
exulceret : si id parum profuit, scalpello utendum est.
Illa cum hydropicis communia sunt, ut exerceatur, in-
sudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque uta-
tur urinam praecipue moventibus.
2. Circa faciem vero morbus innascitur , quem Grreci
xuvixfov <T7racj[i.bv nominant. Is cum acuta fere febre
oritur:os cum motu quodam pervertitur, ideoque ni-
hil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra co-
loris in facie totoque corpore mutatio : somnus in
promptu est.
In hoc sanguinem mittere optimum est. Si finitum
eo malum non est , ducere alvum : si ne sic quidem
discussum est, albo veratro vomitum movere : praeter
hasc necessarium est vitare solem , lassitudinem, vinum.
Si discussum his non est, utendum est cursu et fric-
tione in eo quod lsesum est , leni et multa ; in reliquis
partibus breviore sed vehementi. Prodest etiam mo-
vere sternutamenta , caput radere, idque perfundere
aqua calida, vel marina, vel certe salsa, sic ut ei quo-
i/,4 A. CORNELII CELSI
que sulfur adjiciatur: post perfusionem iterum perfri-
care, sinapi manducare ; eodemque tempore affectis
oris partibus ceratum , integris item sinapi , donec
arrodat , imponere. Cibus aptissimus ex media mate-
ria est.
3. At si lingua resolutaest, quod interdum ex morbo
aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur : opor-
tet gargarizare ex aqua in qua vel thymum , vel hysso-
pum,vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput, et
os, et ea quae submento suut, et cervicem vehementer
perfricare ; lasere linguam ipsam linere ; manducare quae
sunt acerrima, id est, sinapi, allium, cepam ; magna vi
luctari, ut verba exprimanlur; exerceri retento spiritu,
caput saepe aqua frigida perfundere, nonnunquam mul-
tam esse radiculam , deinde vomere.
4. Destillat autem humor de capite interdum inna-
res, quod lene est; interdum in fauces, quod pejus est;
interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si
in nares destillaverit , tenuis per has pituita profluit ,
caput leniter dolet, gravitas in eo sentitur, frequentia
sternutamenta sunt:si in fauces, has exasperat, tussi-
culam movet : si in pulmonem , praeter sternutamenta
et tussim,est etiam capilis gravitas, lassitudo, sitis,
aestus, biliosa urina. Aliud autem, quamvis non mul-
tum distans, malum gravedo est. Haec nares claudit, vo-
cem obtundit, lussim siccam movet:sub eadem vero
salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite,
turl)i daurina est. Ha?c omnia Kopu^a? Hippocrates no-
minat : nunc video apud Graecos in gravedine hoc no-
men servari : destillationem xaracrTa7|i.bv appellari-
Haec autem brevia; sed, si neglecta sunt, longa esse
consuerunt. Nihil pestiferum est,nisi quod pulmonem
exulcerat. Lbi aliquid ejusmodisentimus, protinusabs-
tinerea sole,balneo, vino , venere debemus : inter quae
- LIB. IV, SECT. II. 145
nnctione et assneto eibo nihilcminus nti llcet. Am-
bulatione tantiyn non acri, sed recta utenduni est, et
post eani caput atque os supra quinquagies perfriean-
<lum:rar6que fit ut, si biduo vel certe triduo nobis
temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in
destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine
nares magispatent, balneo utendum est, multaque aqua
prius calida, post egelida, fovendum oscaputque; dein-
de cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque te-
nuis die quarto pituita est, vel nares seque clausae vi-
dentur , assumendum est vinum Aminaeum austerum ;
deinde rursus biduo aqua: post quae ad balneum et ad
consuetudinem revertendum est. Nequetamenillis ipsis
diebus , quibus aliqua ex consuetis omittenda sunt , ex-
pedit tanquam segros agere; sed caetera omnia quasi
sanis facienda sunt , preeter quam si diutius aliquem et
vehementius ista sollicitare consuerunt : huic enim qua'-
dam cui-iosior observatio necessaria est. Igitur huic, si
in nares vel in fauces destillavit, prseter ea quae supra
retuli, protinus primis diebusmultumambulandumest,
perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio
adhibenda thoraci erit, levior capiti, demenda assueto
cibo pars dimidia, sumenda ova, amylum similiaque,
quae pituitam faciunt crassiorem:siti, quanta maxima
sustineri potest, pugnandum. Ubi per hsecidoneus ali-
quis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo
pisciculus aut caro; sic lamen, ne protinus justus mo-
dus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est.
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et
ambulatione et frictione opus est, eademque adhibila
ratione in cibis. Si non satis illa proficiunt, acrioribus
utendum est , magis somno indulgendum , abstinendun>
que a negotiis omnibus : aliquando , sed serius , bahieum
tentandum. In gravedine autem, primo die quiescere,
i3
146 A. CORNELII CELSI
neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana eir-
cumdare : postero die surgere, abstinere a potione, aut
si res coegerit, non ultra heminam a*quse assumere:
tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum
pisciculo vel levi carne sumere , aquam bibere. Si quis
sibi temperare non potuerit, quominus pleniore victu
utatur, vomere : ubi m balueum ventum est, multa
aqua calida caput et os fovere usque ad sudorem , tum
ad vinum redire. Post quae vix fieri potest ut idem in-
commodum maneat : sed si manserit, utendum erit cibis
frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo ; servatis
frictionibus exercitalionibusque , quae in .omni tali ge-
nere valetudinis necessarise suut.
Sec.t. III. A capite transitus ad cervicem est, quae
gravibus admodum morbis obnoxia est.
i. Neque tamen alius importunior acutiorque mor-
bus est, quam is qui quodam rigore nervorum modo
caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo
rectam et immobilem cervicem intendit.Primum Graeci
6iug6o'tgvcv , sequentem &^7rpo(78o'TOvov , ultimum ts-
Tavov , appellant : quamvis minus subtiliter quidam in-
discretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum
diem tollunt : si hunc evaserunt , sine periculo sunt. Ea-
dem omniaralionecurantur; idque convenit. Sed Ascle-
piades utique mittendum sanguinem credidit : quod
quidam vitandum esse dixeruut, eo quod maxime tum
corpus calore egeret, isque esset in sanguine verum.
Hoc quidem falsum est : neque enim natura sanguinis
est ut utique ealeat; sed ex his quee in homine sunt, hic
celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne
debeat, ex his intelligi potest, quae de sanguinis mis-
sione praecepta sunt Utique autem recte datur casto-
reum , et cum hoc piper vel laser : deinde opus est fo-
mento humido et calido. Itaque plerique aqua calida
LIB. IV. SECT. III. 147
multa cervices subinde perfundunt. Id in praesenlia le-
vat; sed opportuniores nervos frigori reddit : quod uti-
que vitandum est. Utilius igitur est , cerato liquido pri-
mum cervicem perungere; deinde admovere vesicas
bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina
calidum cataplasma, vel piper rotundum cum fieu con-
tusum. Utilissimum tamen est, humido sale fovere :
quod quomodo fieret jam ostendi. Ubi eorum aliquid
factum est, admovere ad ignem, vel si aestas est, in
sole aegrum oportet; maximeque oleo vetere, si id non
est, Syriaco;si neid quidem est, adipe quam vetustis-
sima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio
quum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum iis
praecipue quae in collo sunt. Ergo die nocteque, inter-
positis tamen quibusdam temporibus , hoc remedio
utendum est. Dum intermittitur , imponendum malagrna
aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero est praecipue
frigus : ideoque in eo conclavi in quo cubabit seger , ignis
continuus esse debet, maximusque tempore antelucano
quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit ca-
put attonsum habere, idque irino vel cyprino calido
madefacere , et superimposito pileo velare; nonnunquam
etiam in calidum oleum totum descendere , vel in aquam
calidam in qua fenum graecum decoctum sit, et adjecta
olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores
partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor cre-
vit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut
cutis incidalur : eadem aut ferramentis aut sinapi adu-
renda. Udi levatus est dolor moverique cervix coepit,
scire licet cedere remediis morbum : sed diu vitandus
cibus , quisquis mandendus est. Sorbitionibus utendum ,
itemque ovis sorbilibus, aut mollibus;jusaliquod assu-
mendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte
se habere cervices videbuntur , incipiendum erit a pul-
148 A. CORNELH CELSI
ticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam
panis mandendus quam vinum gustandum; siquidem
hujus usus prsecipue periculosus, ideoque in longum
tempus differendus est.
Sect. IV. i. Ut hoc autem morbi genus circa totam
cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in
faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant : apud
Gra?cos nomen prout species est : interdum enim neque
rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum
est, vix spiritustrahitur, membra solvuntur : idauvoVyyiv
vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intu-
mescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies
pallet singultusque est : id )cuvay-/Y] vocatur. Illa com-
munia sunt; aeger non cibum devorare , non potionem
potest: spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor
tantummodo et rubor est, csetera non sequuntur: id
-n-apacuvayyjjv appellant. Quicquidest, si virespatiun-
tur, sanguis mittendus est, et sinonabundat, secundum
est , ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento
et circa fauces adinovetur , ut id quod strangulat , evo-
cet» Opus est deinde fomentis humidis : nam sicca spi-
ritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet, quae
melius in calidum oleum quam in calidam aquam su-
binde demittuntur: efficacissimusque esthic quoquesa-
lis calidi succus. Tum commodum est, hyssopum, vel
nepetam , vel thymum , vel absinthium , vel etiam fur-
fures aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque
gargarizare : post ha?c palatum ungere vel felle taurino,
vel eo medicamento quod ex. moris est. Polliue etiam
piperis id recte respergitur. Si per haec parum profici-
tur, ullimum est incidere satis altis plagis sub ipsis
maxillis supra collum, vel in palato circa uvam, vel eas
venas quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus
erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet
LIB. IV. SECT. IV. 149
malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jam-
que fauces et cibum el potum capiunt, facilis ad bonam
valetudinem recursus est. Atque interdum natura quo-
que adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in la-
tiorem : itaque rubore et tumore in prteeordiis orto ,
scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas levarit,
incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa
decocta : deiude assumendi molles et non acres cibi
sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.
Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina
toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale,
quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus
contritum in aquam mulsam quse potui detur, infriari
et prodesse. Id quum idoneos auctores ex populo ha-
beat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis
in monumentis medicorum non legerim , tamen inse-
reudum huic operi meo credidi.
2. Est etiamcirca fauces malum, quod apud Grsecos
aliud atque aliud nomen habet, prout se intendit. Omne
in difficultate spirandi consistit : sed hsec dum modica
est, neque ex toto strangulat, <Su<nrvota appellatur;
quum vehementior est, ut spirare seger sine sono et
anhelatione non possit, aoOp.a; quum accessit id quo-
que, ne nisi recta cerviee spiritus trahatur, opQoxvoia.
Ex quibus id quod primum est, potest diutius trahi :
duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia
sunt; quod propter augustias per quas spiritus evadit,
sibilum edit : dolor inpectore prsecordiisque est, inter-
dum etiam in scapulis ; isque modo decedit , modo re-
vertitur : ad ha^c tussicula accedit. Auxilium est, nisi
aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id sa-
tis est, sed lacte quoque venter solvendus est : liquahda
alvusj interdum etiam ducenda : quibus extenuatum
corpus incipit spiritum trahere comrtiodius. Caput au-
i3.
i5o A. CORNELH CELSI
tem etiam in lecto sublime habendum est : thorax fo-
mentis cataplasmatisque calidis aut siccis, aut etiam
humidis, adjuvandus est; et postea malagma superim-
ponendum , vel certe ceratum ex cyprino vel irino un-
guento. Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua cum
qua vel hyssopus cocta vel contrita capparis radix sit.
Delingitur etiam utiliter aut nitrum, aut nasturtium
album frictum; deinde contritum et cum melle mix-
tum : simulque coquuntur mel, galbanum, resina tere-
binthina : ea autem ubi coierunt, ex his quod fabae
magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur : aut
sulfuris ignem non experti pondo denarii sextans, abro-
tani pondo denarii in vini cyatho teruntur, idque te-
pefactum sorbetur. Est etiam non vana opinio vulpi-
num jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi
oportere, polentamque ex eo potioni adspergi; vel ejus-
dem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine
ferro coctum, edendum esse. Praeter haec, sorbitionibus
et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui aus-
tero, nonnumquam vomitu. Prosunt etiam , quaecumque
urinam movent; sed nihil magis quam ambulatio lenta
pene usquead lassitudinem; frictio multa preecipue in-
feriorum partium , vel in sole vel ad ignem , et per seip-
sum et per alios, usque ad sudorem.
3. In interiore vero faucium parte interdum exulce-
ratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecxis cata-
plasmatis calidis fomentisque humidis utuntur. Votunt
etiam vaporem calidum ore recipi, per quas molliores
alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque vitio jam
haerenti. Sed si bene sic vitari frigus potest, tuta illa
praesidiaj si metus ejus est, supervacua sunt. Utique
autem perfricare fauces periculosum est; exulcerat enim ;
neque utilia sunt quae urinae movendae sunt; quia pos-
sunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare,
LlB. IV. SECT. IV. i5i
quam supprimi melius est. Asclepiades multarum re-
rum quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acc-
tum ait quam acerrimum esse sorbendum; hoc enim
sine ulla noxa comprimit ulcera. Sed id supprimere
sanguiuem potest, ulcera ipsa sanare non potest. Me-
lius huic rei lycium est ; quod idem quoque aeque pro-
bat : vel porri vel marrubii succus , vel nuces Graecae
cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vellini
semen contrilum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio
quoque ambulandi currendique necessaria est : frictio
a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi
vero esse debent neque nimium acres, neque asperi;
mel , lenticula , tragum , lac , ptisana , pinguis caro , prae-
cipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
Potionis quam minimum esse convenit : aqua dari po-
test vel 'pura , vel in qua malum cotoneum palmulaeve
decoctse sunt. Gargarizationes quoque lenes : sin hae
parum proficiunt, reprimentes utiles sunt. Hoc genus
neque acutum est, et potest esse non longum : curatio-
nem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat,
desiderat.
4. Tussis vero fere propter faucium exulcerationem mo-
lesta est ; quae multis modis contrahitur. Itaque illis restitu-
tis, ipsa finitur : solet tamen interdum per se quoquemale
habere , et vix quum vetus facta est , eliditur ; ac modo
arida est , modo pituitam citat. Oportet hyssopum al-
tero quoque die bibere : spiritu retento currere, sed
minime in pulvere : ac lectione uti vehementi quae primo
impeditur a tussi, post eam vincit : tum ambulare,
deinde per manus quoque exerceri , et pectus diu per-
fricari, post haec quam pinguissimae ficus uncias tres
super prunam incoctas esse. Praeter haec, si humida tus-
sis est, prosunt frictiones validae cum quibusdam eale-*
facientibus , sic ut caput quoque simul vehementer per-
i52 A. CORNELII CELSI
fricetur : item cucurbitulae pectori admotffi, sinapi ex
parte exteriore faucibus impositum , donec leviter exul-
ceret ; potio ex mentha nucibusque Graecis et amylo ;
primoque assumptus panis aridus, deinde aliquis cibus
leniSi. At si sicca tussis est, quum ea vehementissime ur-
get, adjuvat vini austeri cyathus assumptus; dum ne am-
plius id , interposito tempore aliquo , quam ter aut qua-
terfiat : item laseris quarn optimipaulum devorareopus
est ; porri vel marrubii succum assumere ; scillam de-
lingere; acetum ex ea, vel certe acre sorbere, autcum
spica allii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in
omni tussi est peregriuatio , navigatio longa , loca ma-
ritima , natationes : cibus interdum mollis, ut malva,
urtica ; interdum acer , ut lac cum allio coctum : sorbi-
tiones quibus laser sit adjectura , aut in quibus porrum
incoctum labuerit. Ovum sorbile sulfure adjecto , sor-
beatur , potui primum aqua calida , deinde in vicem
aliis diebus haec, aliis vero vinum.
5. Magis terreri potest aliquis, quum sanguinem
exspuit : sed id modo minus , modo plus periculi ha-
bet. Exit modo ex gingivis , modo ex ore ; et quidem
ex hoc interdum etiam copiose , sed sine tussi , sine ul-
cere , sine gingivarum ullo vitio , ita ut nihil exscreetur.
Verum ut ex naribus , sic ex ore aliquando prorumpil :
atque interdum profluit sanguis , interdum simile aquaj
quiddamin qua caio recens lota est : nonnunquam au-
tem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea
parte , modo non exulcerata ; sed aut ore venae alicujus
adaperto , aut tuberculis quibusdam natis , ex hisque
sanguine erumpente. Quod ubi incidit , neque laedit po-
tio aut cibus , neque quicquam , ut ex ulcere exscrea-
tur. Aliquando vero , gutture et arteriis exulceratis ,
frequens tussis sanguinem quoque extrudit: interdum
etiam fieri solet , ut aut ex pulmone , aut ex pectore ,
LIB. IV. SECT. IV. i55
aut ex latere , aut ex jecinore feratur. Sa?pe femina?
quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc ex-
spuunt : veteresque medici ferunt, vel exesa parle ali-
qua sanguinern exii^e, vel rupta, vel ore alicujus venaj
patefaeto. Primam ^tafBpoxjiv , secundam pyj^tv , ter^
tiam avacrrofUixrtv appellant. Ultima minime nocet,
prima giavissime : ac saepe quidem evenit ut sanguinem
pus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum
suppressit , satis ad valetudinem profuit : sed si secuta
ulcera sunt , si pus , si tussis est , prout sedes ipsa est ,
ita varia et periculosa gencra morborum sunt. Si vero
sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
Neque ignorari oportet , eis quibus fiuere sanguis so-
let , aut quibus spina dolet , coxreve , aut post cursum
vehementem vel ambulationem , dum febris absit, non
esse inutile sanguinis mediocre profluvium ; idque per
urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere :
ac ne in eo quidem terribile esse , qui ex superiore loco
decidit : si tamen in ejus urina nihil aliud novavit : ne-
que vomitum hujus afferre periculum, etiam quum re-
petit, si ante confirmare et implere corpus licuit: et
ex toto nullum nocere , qui in corpore robusto neque
nimius est, neque tussim aut calorem movet. Hsecper-
tinent ad universum : nunc ad ea loca quas proposui ,
veniam. Si ex gingivis exit , portulacam manducasse sa-
tis est: si ex ore, continuisse eo merum vinum; si id
parum proficit, acetum. Si inter hajc quoque graviter
erumpit , quia consumere hominem potest , commodis-
simum est impetum ejus , admota occipitio cucurbitula,
sic ut cutis quoque incidatur, avertere. Si id mulieri
cui menstrua non feruntur, evenit, eamdem cucurbi-
tulam , incisis inguinibus ejus , admovere. At si ex fau-
cibus interioribusve partibus processit; et metus major
est, et cura major adhibenda. Sanguis mittendus est :
i54 A. CORNELII CELSI
et si nihilominus ex ore processit , ilerum tertioque , et
quotidiepaulum aliquid : protinus autemdebet sorbere
vel acetum , vel etiam cum thure plantaginis aut porri
succum , imponendaque extrinsecus supra id quod do-
let , lana succida ex aceto est ; et id spongia subinde
refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et fe-
mora brachiaque pluribus locis deligabat : id Asclepia-
des adeo non prodesse , ut etiam inimicum esset , pro-
posuit. Sed id saepe commode respondere experimenta
testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse
est; sedsat est infra inguina et super talos, summosque
humeros etiam brachia. Tum si febris urget, danda
est sorbitio ; et potui aqua in qua aliquid ex his qua?
alvum adstringunt, decoctum sit. A.t si abest febris , vel
elota alica , vel panis ex aqua frigida , et molle quoque
ovum dari potest : potui vel idem quod supra scriptum
est, vel vinum dulce, vel aqua frigida : sed sic biben-
dum erit , ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Prae-
ter haec necessaria sunt quies , securitas , silentium.
Caput hujus quoque cubantis sublime esse debet , rec-
teque tondetur : facies ssepe aqua frigida. fovenda est.
At inimica sunt vinum , balneum , venus , in cibo oleum,
acriora omnia , item calida fomenta , conclave calidum
et inclusum , multa vestimenta corpori injecta : etiam
frictiones , nisi ubi bene sanguis jam conquievit. Tum
vero incipiendum est a brachiis cruribusque : a thorace
abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritimis,
per aestatem mediterraneis opus est.
Sect. V. Faucibus subest stomachus: in quo plura et
longa vitia incidere consuerunt. Nam modo hunc in-
gens calor , modo inflatio , modo inflammatio , modo
exulceratio afficit : interdum pituita , interdum bilis
oritur , frequentissimumque est ejus malum , quo re-
solvitur : neque ulla re magis aut afficitur aut corpus
LIB. IV. SECT. V. i55
aflicit. Ut diversa autem vitia ejus , sic etiam remedia
sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa «xtrinsecus sub-
inde fovendus est , imponendusque pulvis cum oleo , et
ea cataplasmata quae simul et reprimunt et molliunt.
Potui , nisi quid obstat , egelida aqua prcestanda. Si
inflatio est , prosunt admotae cucurbitulae ; neque inci-
dere cutem necesse est : prosunt sicca et calida fomenta,
sed non vehementissima. Inlerponenda abstinentia est :
utilis in jejuno potio est absinthii aut hyssopi aut rutae.
Exercitatio primo lenis , deinde major adhibenda est ;
maximeque quae superiores partes moveat : quod ge-
nus in omnibus stomachi viliis aptissimum est. Post
exereitationem opus est unctione , frictione , balneo
quoque nonnunquam , sed rarius ; interdum alvi duc-
tioue. Cibis deinde calidis , neque inflantibus : eodem-
que modo calidis potionibus , primo aquae , post , ubi
resedit inflatio , vini austeri. Illud quoque in omnibus
stomachi vitiis prsecipiendum est , ut quo modo se quis-
que refecerit , eo sanus utatur : nam redit huic im-
becillitas sua , nisi iisdem defenditur bona valetudo ,
quibus reddita est. At si inflammatio aliqua est quam
fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies et absti-
nentia, lana sulfurata circumdata, in jejuno absinthium.
Si ardor stomachum urget , is aceto cum rosa subinde
fovendus est : deinde cibis quidem utendum est modi-
cis ; imponenda vero extrinsecus quae simul et repri-
munt et molliunt : deinde , his detractis , utendum ca-
lidis ex farina cataplasmatis quse reliquias digerant :
interdum alvus ducenda : adhibenda exercitatio et ci-
bus plenior.
At si exulceratio stomachum infestat , eadem fere
facienda sunt quae in faucibus exulceratis prsecepta
sunt. Exercitatio , frictio inferiorum partium adhiben-
da : adhibendi lenes et glutinosi cibi , sed citra satieta-
i56 A. CORNELH CELSI
tem : omnia acria atque acida removenda. Vino , si fe-
bris non est, dulci , aut si id inflat, certe leni utendum:
sed neque praefrigido neque nimis calido. Si vero pi-
tuita stomachus impletur, necessarius modo in jejuno,
modo post cibum vomitus est : utilis exercitatio , ges-
tatio , navigatio , frictio. Nihil edendum bibendumque,
nisi calidum ; vitatis tantum his quae pituitam contra-
here consuerunt. Molestius est, si stomachus bile vitio-
sus est. Solent autem hi qui sic tentantur, interpositis
quibusdam diebus , hanc , et quidem , quod pessimum
est , atram vomere. His recte alvus ducitur , potioues ex
absinthio dantur; necessaria est gestatio , navigatio,
et si fieri polest , ex nausea vomitus : vitanda cruditas ,
sumendi cibi faciles et stomacho non alieni , vinum
austerum. Vulgatissimum vero pessimumque stomachi
vitium est resolutio, id est , quum cibi non tenax est,
soletque desinere ali corpus , ac sic tabe consumi. Huic
generi iuutilissimum balneum est : lectiones exercita-
tionesque superioris partis neeessariae, item unctiones
frictionesque : hinc perfundi frigida , atque in eadem
natare , canalibus ejusdem subjicere stomachum ip-
sum , et magis etiam a scapulis id quod contra stoma-
chum est : consistere in frigidis medicatisque fontibus,
quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt,salutare est.
Cibi quoque assumendi sunt frigidi, qui potius difficul-
ter coquuntur , quarn facile vitiantur. Ergo plerique
qui nihil aliud concoquere possunt , bubulam coquunt.
Ex quo colligi potest, neque venationem, neque pis-
cem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem
aptissimum est vinum frigidum , vel certe bene cali-
dum meracum, potissimum Rheticum vel Allobrogi-
c.um aliudve , quod et austerum et resina conditum est:
si id non est , quam asperrimum , maximeque Signi-
num. Si cibus non continetur , danda aqua , et elicien-
LIB. IV. SECT. VI. iSj
dus plenior vomitus est ; iterumque dandus cilras , et
tiim admovendae duobus infra stomachum digitis cu-
rurbitulae , ibique duabus aut tribus horis continendae
sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra
stomachum est lana succida , vel spongia ex aceto , vel
cataplasma quod refrigeret : perfricanda vero non diu
sed vehementer brachia et crura, et calefacienda. Si
plus doloris est, infra praecordia quatuor digitis cucur-
bitula utendum est , et protinus dandus panis ex posc^
frigida : si non continuit , post vomitum leve aliquid
ex his quae non aliena stomacho sint : si ne id quidem
tenuit , singuli cyathi vini , singulis interpositis horis ,
donec stomachus consistat. Valens etiam medicamen-
lum est radiculae succus , valentius , acidi punici mali
cum pari modo succi qui ex dulci punico malo est,
adjecto etiam intubi succo et menthae, sed hujus mi-
nima parte ; quibus tantumdem quantum in his omni-
bus est , aquae frigidae quam optime miscetur : id enim
plus quam vinum ad comprimendum stomachum pro-
dest. Supprimendus autem vomitus est qui per se venit,
etsi nausea est. Aut si coacuit intus cibus aut compu-
truit , quorum utrumlibet ructus ostendit , ejiciendus
est ; protinusque , cibis assumptis iisdem quos proxime
posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est prae-
sens metus , ad ea redeundum est quae supra praecepta
sunt.
Sect. VI. Stomachus lateribus cingitur , atque in his
quoque vebementes dolores esse consuerunt. Eorum
initium vel ex frigore , vel ex ictu , vel ex nimio cursu ,
vel ex morbo est. Sed interdum id malum intra dolo-
rem est: isque modo tarde, modo celeriter solvitur :
interdum ad perniciem quoque procedit , orittirque
aculus morbus qui irXeuptTHtb? a Graecis nominatur.
Huic dolori lateris febris et tussis accedit ; et per hanc
tk
i58 A. €ORNELII CELSI
exscreatur , si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis,
sanguis. Interdum etiam sicca tussis est , quae nihil
emolitur : idque vitio primo gravius, secundo tolera-
bilius est. Remedium vero est magni et recentis doloris
sanguis missus : at sive levior , sive vetustior casus est ,
vel supervacuum , vel serum id auxilium est ; confugien-
dumque ad cucurbitulas est , aute summa cute incisa.
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur,
donec ulcera pustulasque excilet ; et tum medicamen-
tum, quod humorem illuc citet. Prreter haec, circum-
dare primum oportet latus hapso lanae sulfuratae : deinde,
quuin paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis
fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si ve-
tustior dolor remauet , novissime resina imposita dis-
cutitur. Utendum cibis potionibusque calidis : vitandum
frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas par-
tes oleo et sulfure perfricare: si levata tussis est, leni
lectione uti ; jamque et acres cibos et vinum meracius
assumere. Quae ita a medicis prsecipiuntur , ut tamen
sine his rusticos nostros epota ex aqua trixago satis
adjuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt :
plus negotii est , si acutus quoque morbus his factus
est. In hoc , praeter ea quae supra posita suut , haec
animadvertenda sunt ; ut cibus sit quam maxime tenuis
et lenis , praecipueque sorbitio , eaque ex ptisana potis-
simum,autjus in quo porrus cum pullo gallinaceo
coctus sit : idque non nisi tertio die detur, si tameii
per vires licebit : potui vero aqua mulsa , in qua hysso-
pum aut ruta decocta sit. Qure quibus temporibus dan-
da sint , ex ratioue vel adauctae vel levatae febris appa-
rebit ; sic ut in remissione quam maxima dentur : cum
eo tamen ut sciamus non esse ejus geueris tussi aridas
fauces committendas : saepe enim , ubi nihil est quod
exscreetur , continuatur et strangulat. Ob quam cau-
LIB. IV. SECT. VII. i5c,
sam dixi etiam pejus id genus esse Tussis, quod nihil ,
quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorhere ,
ut supra praecepimus , morbus ipse non patitur ; in vi-
cem ejus cremor ptisanre sumendus est. Ut his autem
in ipso morbi fervore sustinendus aeger est , sic ubi
paulum is se remisit , alimenta pleniora et vini quoque
aliquid dari potest ; dum nihil detur quod aut refri-
geret corpus, aut fauces asperet. Si in refectione vero
manserit tussis, intermittere oportebit uno die ; pos-
teroque , cum cibo vini paulo plus assumere. At invales-
cente quoque tussi , tum non erit alienum , ut supra
quoque positum est , vini cyathos sorbere ; sed in hoc
genere valetudinis , dulce vel certe lene commodius est.
Si malum inveteravit, athletico victu corpus firman-
dum est.
Sect. VII. A compagine vero corporis ad viscera
transeimdum est, et in primis, ad pulmonem venien-
dum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem
irepi7rvEUu.ovt)cbv Grseci vocant. Ejus hrec conditio est :
pulmo totus afficitur; hunc casum ejus subsequitur
tussis, bilem vel pus trahens, prsecordiorum totiusque
pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnse febres,
continua vigilia, cibi fastidium , tabes. Id genus morbi
plus periculi quam doloris habet. Oportet, si satis va-
lidae vires sunt, sanguinem mittere, sin minores, cucur-
bitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis
valet, gestando aegrum digerere; si parum, intra do-
mum tantum dimovere : potionem autem hyssopi dare,
cui ficus arida sit incocta; aut aquam midsam in qua
vel hyssopum vel ruta decocta sit : frictione uti diutis-
sime in scapulis , proxime ab his in brachiis , et pedi-
bus, et cruribus; leviter contra pulmonemr idque bis
quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huie
nec salsis opus est, neque acribus, neque anaaris, ne-
160 A. CORNELII CELSI
que alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. Ergo
primis diebus danda est sorbitio ptisanae vel alicse vel
orizae, cum qua recens adeps cocta sit; cnm hac sor-
bile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica
ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua,
sed eliam mulsa egelida; autsi aestas est, etiam frigida,
nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die, incres-
cente morbo , dare satis est. Ubi in iucremento consti-
tit,quantiimres patitur, ab omuibus abstinendum esl ,
praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adjuvandae
sunt aqua mulsa. Prosunt quoque adversus dolores im-
posita calida fomenta, vel ea qure simul et reprimunt
et emolliimt. Pi-odest impositus super pectus sal bene
contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit,
eoque impetum materiae, qua pulmo vexatur, evocat.
Utile etiam aliquod malagma est ex his qure materiam
trahunt. Neque alienum est, dnm preiuit morbus,
clausis fenestris segrum conlinere : ubi paulum levatus est^
teraut quater die,fencstris aliquantum apertis,parvum'
aerem recipere. Deinde in refeclione pluribus diebus
a vino abstinere; gestatione, frictione uti; sorbitionibus,
et prioribus cibis adjicere ex oleribus porrum , ex carne
ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic,
ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
Sect. TIII. Alterius quoque visceris morbus, id est
jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consue-
vit : yj7raTt)cbv Graeci vocant. Dextra parte sub prae-
cordiis vehemens dolorest; idemque ad latus dextrum
et ad jugulum humerumque partis ejusdem pervenit :
uoninmquam manus quoque dexlra torquetur ; hor-
ror validus est. Ubi male est, bilis evomitur ; inter-
duin singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti
niorbi sunt : longioris vero , ubi suppuratio in jeci-
nore est, dolorque modo miitur, modo intenditur ..
LIB. IV. SECT. VIII. 161
dextra parte prsecordia dura sunt et tument ; post ci-
bum major spiritus difficultas est; accedit maxillarum
quajdam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et
crura pedesque intumescunt; pectus atque humeri,
circaque jugulum utrumque extenuatur. Initio sangui-
nem mittere optimum est : tum venter solvendus est,
si non potest aliter, per nigrum veratrum. Imponenda
extrinsecus cataplasmata ; primum quse reprimant,
deinde calida quse diducant; quibus recte iris vel ab-
sinthium adjicitur : post haec malagma. Dandse vero
sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et quinon
multum alant, et fere qui pulmonis quoque dolori
conveniant; pra^terque eos qui urinam movent, potio-
nesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thy-
mum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum,
amaracum, lauri baccse, pini flos, herba sanguinalis,
mentha, ex malo cotoneo medium, columbae jecur re-
cens et crudum. Ex quibus queedam per se esse, quse-
dam adjicere vel sorbitioni vel potioni licet : sic ta-
men ut parce assumantur. Neque alienum est, absin-
thium contritum ex melle et pipere, ejusque catapo-
tium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab
omnibus frigidis : neque enim res ulla magis jecur la>
dit. Frictionibus utendum in extremis partibus : vitan-
dus omnis labor, omnis vehemenlior motus : ne spiritus
quidem diutiiis continendus est. Ira , trepidatio , pon-
dus, jactus, cursus, inimica sunt. Perfusio corporis
multa prodest ex aqua ; si hiems est , calidS ; si aestas , te-
pida : itemque liberalis unctio , et in balneo sudor. Si
vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt quse in
cffiteris interioribus suppurationibus : quidam etiam ul-
tra id scalpello aperiunt ipsam vomicam , vel adurunt.
Sect. IX. At lienis, ubi affectus est, intumescit, si-
mulque cum eo pars sinistra eaque dura est, et pre-
xL.
162 A. CORNELII CELSI
menti renititur; venter quoqiie inteutus est; aliquis
etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non sa-
nescunt, aut certe cicatricem vixrecipiunt : in inteuta
ambulatione , vel cursu , dolor et quaedam difficultas est.
Hoc vitiuin quies auget : itaque exercitatione et labore
opus est; habita tamen ratione, ne febrem ista, si ni-
mium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et
sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt ,
ltem lac et caseus : acida autem maxime conveniunt.
Ergo acetnm acre perse sorbere, et magis etiam quod
scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta,
vel oleaeex muria dura, lactucae tinctae in aceto, intu-
bique, et betae ex eodem; et sinapi, asparagus, armo-
racia, et pastinaca : de carnibus vero ungulae, rostra,
aves macrje, ejusdemque generis venatio. Potui vero
jejuno dari debet absinthium incoctum : at post
cibum aqua a ferrario fabro , in qua candens ferrum
subinde tinctum sit : haec enim vel praeeipue lieneni
coercet : quod animadversum est in his animalibus qure
apud hos fabros educata , exiguos lienes habent. Potest
etiam dari vinuin tenue, austerum; omniaque in cibis
et potionibus qiiae urinae movendffi sunt : praecipueque
ad id valet vel trifolii semen , vel cuminum , vel apium,
vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta,
vel thymum, vel hyssopum, vel satureia : haec enim
inde commodissime videntur humorem educere. Lienis
quoque bubulus utiliter esui datur : praecipueque eruca
et nasturtium lienein extenuant. Imponenda quoque
extrinsecus sunt quae levent. Fit ex unguento et palmu-
lis, quodu/jpoPaXav&v Groeci vocant : fit ex lini et nas-
turtii semine, quo vinum et oleum adjicitur : fit ex cu-
presso viridi et arida ficu : fit ex sinapi cui sevi hircini
a renibus quarta pars ponderis adjicitur , teriturque in
sole et protinus iinponitur. Mullis quoque modis huic
LIB. IV. SECT. X. iG3
rei eappari aptum est : nam et ipstim cum cibo assumere,
et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est.
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, velcorlicem
ejus cum furfuribus , aut ipsum eappari cum melle con-
tritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei
aptantur.
Sect. X. At renes ubi affecti sunt, diu malehabent :
pejus est , si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet
conquiescere : cubare molliter : solvere alvum'; si aliter
non respondet, etiam ducere : srepe desidere in aqua
calida : neque cibum neque potionem frigidam assu-
mere ; abstinere ab omnibus salsis t acribus , acidis , po-
mis : bibere liberaliter : adjicere modo cibo, modo
potioni piper, porrum, ferulam, album papaver : quae
maxime inde uvinam movere consuerunt. Auxilio quo-
que his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda
sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta,
nuclei ex pinu silvestri duodecim,anisi quod Iribus digi-
tis sumi possit, croci paulum : contrita et in duas mulsi
potiones divisa. Si vero clolor tantum levandus est , ejus-
dem cucumeris semina triginta , iidem nuclei viginti ,
nuces Graecae quinque , croci paululum, conlrita et cum
lacte potui data. Ac insuper quoque recte rpi«dam ma-
lagmata injiciuntur; maximeque ea quse humoriextra-
hendo sunt.
Sect. XI. A visceribus ad intestina veniendum est,
quae sunt et acutis et longis mor3)is aeque obnoxia.
Primo facienda mentio est cholerae; cjuia commune id
stomachi atque intestinorum vitium videri potest ; nam
simul et dejectio et vomitus, pneterque ha?c inflatio est.
Intestina torquentur , bilis supra infraque erumpit ,
primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota
esse videatur, inlerdum alba, nonnunquam nigra vel
varia. Ergo eo nomine morbum hunc y/jipctv Gra?ci
164 A. CORNELU CELSI
nominarunt. Praeter ea vero quae supra comprehensa
sunt, ssepe etiam crura manusque contrahuntur , urget
sitis, anima deficit : quibus concurrentibus , non mi-
rum est si subito quis moritur. Neque tamen ulli morbo
minore momento succurritur. Protinus ergo , ubi ista
coeperunt , aquae tepidae quam plurimum bibere oportet
et vomere. "Vix imquam non sic vomitus sequitur : sed
etiamsi id non incidit, tamen corruptae miscuisse no-
vam materiam prodest ; parsque sanitatis est vomitum
esse suppressum. Si idincidit,protinus ab omni*potione
abstinendum est : si vero tormina sunt, oportet fri-
gidis et humidis fomentis stomachum fovere; vel si
venter dolet, iisdem egelidis , sic ut venter ipse medio-
criter calentibus juvetur. Quod si vehementer et vo-
mitus, et dejeclio, et sitis vexant, et adhuc subcruda
sunt quae vomuntur , nondum vino maturum tempus est:
aqua, neque ea ipsa frigida,sed potius egelida danda est:
admovendumque naribus est pulegium ex aceto, vel
polenta vino aspersa , vel mentha , vel quod secun-
dum naturam est. At quum discussa cruditas est, tum
magisVerendum est ne anima deficiat : ergo tum confu-
giendum est ad vinum. Id esse oportet tenue , odora-
tum, et cum aqua frigida mixtum, vel polenta ad-
jecta, vel infracto pane, quem ipsum quoque assumere
expedit : quotiesque aliquid aut stomachus aut venter
efiudit, toties per haec vires restituere. Erasistratus
primo tribus vini guttis aut quinque aspergendam po-
tionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum.
Is, si et ab initio vinum dedit et metum cruditatis se-
cutus est, non sine causa fecit : si vehementem infir-
mitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erravit.
At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, in-
terponenda potio absinthii est. Si extremse partes cor-
porisfrigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae pau-
LIB. IV. SECT. XII. i65
hlffi sit adjectum , calidisque fomentis nutriendse. Si ne
slib his quidem quies facta est , extrinsecus contra ven-
triculum ipsum cucurbitula admovendaest, aut sinapi
superimponendum. Ubi is constitit, dbrmire oportet :
postero die utique a potione abstinere : die lerlio in
balneum ire : paulatim se cibo reficere; somno quis-
quis facilc acquiescit ; vitetque lassitudinem et frigora.
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum
duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum..
Sect. XII. Sed liic quidem morbus et acutus est, et
inter intestina stomachumque versatur sic^ut cujus po-
lissimum partis sit , non facile dici possit. In ipsius vero
ventrieuli porta consistit is qui et longus esse consue-
vit , et yx>ikia.x.h<; a Grseci nominatur. Sub hoc venter
indurescit, dolorque ejus est; alvus nihil reddit, ac ne
spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt,
difficulter spiritus redditur. Commodissimum est inter
initia calida cataplasmata toti ventri imponere , ut do-
lorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem
exiiianire : proximis deinde diebus cucurbitulas sine
ferro ventri et coxis admovere : ventrem ipsum liquare*
dato lacte et vino salso frigido ^ si tempus anni patitur ,
etiam viridibus ficis; sic tamen, ne quis aut cibus aut
humor universus detur, sed paulatim. Ergo per inter-
valla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et
cibum pro portione hujus ; commodeque facit cyatha
lactis cyathus aquse mixtus et sic datus : cibique inflan-
tes et acres utiliores sunt; adeo ut lacti quoque recte
contritum allium adjiciatur. Procedente vero tempore ^
opus est gestari , maximeque navigare ; perfricari ter
aut quater die sic ut nitrum oleo adjiciatur; perfundi
aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per
omnia membra, exceplo capite, donec arrodanlur et
rubeant; maximeque si corpus dmum et virile est. Pau-
166 A. GORNELII CELSI
latim deinde faciendus est transitus ad ea quse ventrem
comprimunt. Assa caro danda valens , et quae non facile
corrumpatur : potui vero pluvialis aqua decocta : sed
quae per binos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vi-
tium est , oportet laser quam optimum ad piperis ma-
gnitudiuem devorare : altero quoque die vinum vel
aquam bibere , interdum interposito cibo , singulos vini
cyathossorbere: ex inferiore parte infundere aquam plu-
vialem egelidam; maximeque si dolor in imis partibus
remanet.
Sect. XIII. Intra ipsa vero intestina consistunt duo
morbi; quorum unus in tenuiore, alter in pleniore est.
Prior acutus est, insequeus esse longus potest. Diocles
Carystius tenuioris intestini morbum ^dpc^a^ov , ple-
nioris sD.sov noininavit : a plerisque video nunc illum
priorem eiXsbv , hunc xwltxbv nomiuari. Sed prior modo
supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet.
Fit in alterutro loco inflammatio : nec alvus nec spiri-
tus infra trausmittitur. Si superior pars affecta est , ci-
bus ; si inferior , stercus per os redditur : si utrumlibet,
vetus est. Adjicitur periculo , si vomitus biliosus est ,
mali odoris, aut varius, aut niger est. Remedium est
sanguinem mittere, vel cucurbitulas pluribus locis ad-
movere , non ubique cute iucisa ; id enim duobus aut
tribus locis satis est : ex caeteris spiritum evocare abunde
est. Tiim animadvertere oportet quo loco malum sit :
solet euim contra id tumere : et si supra umbilicum
est, alvi ductio utilis non est : si infra alvum, ducere
inlerdum , ut Erasistrato placuit, optimum est, et ssepe*
id auxilii in his partibus magnum remedium est. Du-
citur autem , percolato ptisanae cremore cum oleo et
melle, sic ut prseterea nihil adjiciatur. Si nihil tumet,
duas manus imponere oportet supra summum ventrem,
paulatimque deducere : invenietur enim mali locus , qui
LIB. IV. SECT. XIV. 167
neccsse est renitatur : et ex eo demum deliberari pote-
rit, ducenda necne alvus sit. Illa communia sunt : ca-
lida cataplasmata admovere, eaque imponere a mam-
mis usque ad inguina et spinam , ac srepe mutare ; bra-
chia cruraque perfricare ; demittere totum hominem in
calidum oleum : si dolor non quiescit, etiam in alvum
ex parte inferiore tres aut quatuor cyathos calidi olei
dare.Ubi per haee conseculi sumus, ut ex inferiore parte
spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum ,
non multum : nam ante magna cura vitandum est ne
quid bibat ; si id commode cessit , adjicere sorbitionem.
Ubi dolor et febricula quierunt, tiim demum uti cibo
pleniore; sed neque inflante, neque duro, neque valido,
ne intestina adhuc imbecilla lredantur : potui vero nihil
praeterquam puram aquam offerre. Nam sive quid vi-
nolentum , sive acidum est, id huic morbo alienum est.
Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulatio-
nem , gestationem , cseterosque corporis motus : nam
facile id malum redire consuevit : et , sive quum frigus
subit, sive aliquajactatio, nisi bene jam confirmatis in-
testinis , revertitur.
Sect. XIV. Is autem morbus qui in intestino pleniore
est , in ea maxime parte est qua caecarn esse proposui.
Vehemens fit inflatio , vehementes dolores, dextra ma-
gis parte : intestinum quod verti videtur, prope spiri-
tum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque ori-
tur , deinde quiescil; et per setatem saepe repetens sic
cruciat, ut vitse spatio nihil demat. Ubi is dolor ccepit,
admovere sicca et calida fomenta oportet ; sed primo
lenia , deinde validiora ; simulque frictione ad extremas
partes, id est crura brachiaque, materiam evocare. Is
si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro
defigere. Est etiam medicamentum ejus rei causa com-
paratum , quod xwXtxibv nominatur : id se reperisse Cas-
£&8 A. CORNELU CELSI
sius gloriabatur. Magis prodest potui datum : sed im-
positum quoque extrinsecus , digerendo spiritum , dolo-
rem levat. Nisi finito vero tormento, recte neque cibus,
neque potio assumitur. Quo victu sit utendum iis qui
hoc genere tentautur , jam mihi dictum est. Confectio
medicamenti, quod xcoXtKov nominatur, ex his constat.
Costi , anisi , castorei , singulorum P.* iii. petroselini
P.* iii. piperis et longi, etrotundi, singulorum P.* n.
papaveris lacrymae, junci rotundi, myrrhse, nardi, sin-
gulorum P.* vi. quae melie excipiuutur. Id autem et
devorari potest , et ex aqua caiida sumi.
Sect. XV. Proxima his inter intestinorum mala tor-
mina esse consuevenmt : tSWevrspia Graece vocatur.
Inlus iiitestina exulcerantur : ex his cruor manat; isque
modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum
quibusdam quasi mucosis excernitur ; interdum simul
quafdam carnosa descendunt : frequens dejiciendi cupi-
dilas, dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum
aliquid emitlitur , alque eo quoque tormentum intendi-
tur; idque post tempus aliquod Ievatur, exiguaque re-
quies est : somnus interpeilatur, febricula oritur, lon-
goque tempore id malum quum inveteraverit , aut tollit
hominem, aut etiamsi finitur, excruciat. Oportet in pri-
mis conquiescere ; siquidem omnis agitatio exuleerat :
deindc jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita ra-
dix quiuquefolii sit adjecta : imponere cataplasmata su-
per ventrem qure repiimunt ; quod iu superioribus veu-
tris morbis non expedit: quotiesque desedit, subluere
aqua calida in qua decocta; verbena? sint : portulacam
vel coctam vel ex dura muria edisse; cibos potionesque
eas assumere qiue adstringunt alvum. Si vetustior mor-
bus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel
ptisanae cremorem , vel lac, vel adipem liquatam, vel
medullam cervinam, vel oleum, velcum rosa butyrum,
vel cum eadem album crudum ex ovis , vel aquam in
LIB. IV. SECT. XVI. 169
ffiia lini semen decoctnm sit; vel, sisomnns non acce-
dit , vitellos cnm aqua in qua rosa^ floris folia cocta sint:
levant-enim dolorem fuec, et mitiora nlcera efficiunt;
maximeque utilia sunt , si cibi quoque secutum fasti-
dium est. Themison muria dura quam asperrima hic
«tendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent qui
leniter ventrem adstringant : at ea quae urinam mo-
veant, si id consecuta sunt, in aliam partem humorem
avertendo prosunt : si non sunt consecuta , noxam au-
gent : itaque nisi in quibus promple id facere consuerunt,
non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura
calida, \e\ ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet :
si non est, vinum leve austerum. Sipluribus diebus ni-
hil remedia alia juverunt , vetusque jam vitium est ,
aquae bene frigidae potio assumpta ulcera adstringit, et
initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter sup-
pressus est, protinus ad calidam potionem revertendum
est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimi-
que odoris descendere : solet purus sanguis profluere. Si
superius vitium est, alvus aqua mulsa delui debet; tum
deinde eadem infundi , qiue supra comprehensa sunt.
Valensque est etiam adversus ulcera intestinorum , mi-
nii gleba cum salis hemina contrita , si mixta his aqua
in alvum datur. At , si sanguis profluit, cibi potiones-
que esse debent quse adstringant.
Sect.XVI. Interdiim intestinorum levitas oritur, qua
continere nihil possunt , et quicquid assumptum est, im-
perfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit,
interdum praecipitat. In hoc utique adhibere oportet
comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis
sit. Ergo et super pectus ponatur sinapi , exulcerataque
cute, malagma quod humorem evocet : et ex verbenis
decocta in aqua desidat : et cibos potionesque assumat
quaa alvum adstringunt; et frigidis utatur perfusionibus.
i5
i7o A, CORNELII CELSI
Oportet tamen prospicere ne , simul his omnibus admo-
tis, vitium eontrarium per immodicas inflationes oria-
tur : paulatim ergo firmari intestina debebunt, aliqui-
bus quotidie adjectis, Et quum in omni fluore ventris ,
tum in hoc praecipue, necessarium est, non quoties li-
bet desidere , sed quoties necesse est ; ut htec ipsa mora
in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alte-
rum quoque, quod aeque ad omnes similes affectus per-
tinet, in hoc maxime servandum est, ut, quum plera-
que utilia insuavia sint , qualis est plantago et rubi , et
quicquid malicorio mixtum est , ea potissimum ex his
dentur, quae maxime aeger volet. Deinde, si omnia ista
fastidiet, ad excitandam cibi cupiditatem , interponatur
aliquid minus utile , sed magis gratum. Exercitationes
et frictiones huic quoque morbo necessariae sunt ; et
cum his sol , ignis, balneum, vomitus , ut Hippocrati
visum est , etiam albo veratro, si csetera parum profU
cient , evocatus.
Sect. XVII. Nonnunquam autem lumbrici quoque
occupant alvum, idque modo ex inferioribus partibns,
modo foedius , ore redduntur : atque interdum latos
eos , qui pejores sunt , interdum teretes videmus. Si lati
sunt , aqua potui dari debet in qua lupinum aut cortex
mori decoctus sit , aut cui adjectum sit contritum vel
hyssopum , vel piperis acetabulum , scammonese pau-
lum : vel etiam pridie , quum multum allium ederit ,
vomat. Posteroque die mali punici tenues radiculas col-
ligat, quantum manu comprehendet ; eas contusas in
aquae tribus sextariis decoquat , donec tertia pars su-
persit ; huc adjiciat nitri paulum , et jejunus bibat. In-
terpositis deinde tribus horis , duas potiones sumat talis
aquae, vel muriae durae huic adjectae; x tum desidat ,
i Hlc aliquid certe desideratur , nam nusquam reperimus lec-
tionem rationi artique magis congxuentem.
LIB. IV. SECT. XIX. i7i
subjecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui
pueros maxime exercent , et eadem dari possunt , et
quredam leviora; ut contritum semen urticae aut bras-
sicre , aut cumini cum aqua, vel mentha cum eadem ,
vel absinthium decoctum , vel hyssopum ex aqua mulsa,
vel nasturtii semen cum aceto contritum. Edisse etiam
et lupinum et allium prodest , vel in alvum oleum sub-
ter dedisse.
Sect. XVHI. Est autem aliud levius omnibus proxi-
mis de quibus supra dictum est, quod Tetvscr^bv Graeci
vocant. Id neque acutis neque longis morbis annume-
rari debet, quum et facile tollatur, neque unquam per
se jugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens
desidendi cupiditas est ; seque dolor in ano , ubi aliquid
excernitur. Descendunt autem pituitae mucisque similia;
interdum etiam leviter subcruenta ; sed his interponun-
tur nonnunquam ex cibo quoque recte coacta. Desidere
oportet in aqua calida; saepiusque ipsum anum nutrire.
Cui rei plura medicamenta idonea sunt : butyrum cum
rosa , acacia ex aceto liquata ; emplastrum id quod
TSTpa<papu.a>cov Grseci vocant, rosa liquatum; alumen
lanae circumdatum et intus appositum : eadem quoque
ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt ,
eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur.
Alternis vero diebus aqua , alternis leve et austerum
vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae
propior : ratio victus talis qualem ad tormiiia supra
praecepimus.
Sect. XIX. Levior etiam , dum recens , dejectio est ,
ubi et liquida alvus et ssepius quam ex consuetudine ,
fertur : in qua inlerdiim tolerabilis dolor est , interdum
gravissimus ; idque pejus est. Sed uno die fluere alvum
s*pe pro valetudine est ; atque etiam pluribus , dum
febris absit et intra septimum diem id conquiescat :
i7 2 A. CORNELII CELSI
purgatur enim corpus , et quod intus lsesurum erat ,
utiliter effunditur. Veruni spatium periculosum est: in-
terdum enim tormina ac febriculas excitat , viresque
consumit. Primo die quiescere satis est, neque impelum
ventris prohibere. Si per se desiit , balneo uti , paulum
cibi capere; si mansit, abstiuere non solum a cibo, sed
etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida al-
vus est , seque conquiescere , paululum adstriugentis
cibi sumere. Tertio die in balneum ire ; vehementer
omnia praeter ventrem perfricare , ad ignem lumbos
scapulasque admovere ; cibis uti , sed ventrem contra-
hentibus ; vino multo meraco. Si postero quoque die
fluet, plus edisse, sed vomere : ex toto, donec conquies-
cat , contra siti , fame, vomitu niti : vix enim fieri po-
test , ut post hanc animadversionem alvus non contra-
hatur. Aliaviaesl, ubi velis supprimere; ccenare, deinde
vomere : postero die leeto conquiescere , vespere ungi ,
sed leniter : deinde panis circa selibram ex vino Ami-
naeo mero sumere, tuin assum aliquid , maximeque
avem; et postea vinum idem bibere aqua pluviali mix-
tum, idque usque quintum diem facere, iterinnque vo-
mere. Frigidam autem assidue potionem esse debere ,
contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et qui-
dem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque
in se credere debere existimo, calida potiiis, an frigida
litatur. Interdiun autem evenit, ut id pluribus diebus
neglectum curari difficiliiis possit. A vomitu oportet in-
cipere ; deinde postero die vespere tepido loco ungi , ci-
bum modicum assumere; vinum meracum quam asper-
rimum; impositam super ventrem habere cum cerato
rutam. In hoc autem affectu corporis, neque ambula-
tione neque frietione opus est ; vehiculo sedisse, vel
magis etiam equo prodest : neque enim ulla res magis
intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis uten-
LIB. IV. SECT. XIX. 17 3
dum est, aptissimum est id quod ex pomis fit. Vinde-
miae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque
mala silvestria : si ea non sunt , pira Tarentina viridia
vel Signina , mala Scandiana vel Amerina , myrapia :
hisque adjicienda sunt cotonea , et cum ipsis corticibus
suis punica, sorba, et, quibus magis utimur, etiam tor-
minalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant : lum
ea musto implenda est, coquendumque id donec, quae
mdita sunt , liquata in unitatem quamdam coeant. Id
gustui non insuave est: et, quandocunque opus est,
assumptum leniter, sine ulla stomachi noxa, ventrem
tenet. Duo aut tria cochlearia uno die sumpsisse satis est.
Alterum valentius genus : myrti baccas legere , ex his vi-
num exprimere , id decoquere ut decima pars remaneat,
ejusque cyathum sorbere. Tertium quod quandocum-
que fieri potest:malum punicum excavare, exemptisque
omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt,
iterum concidere : tum infundere cruda ova, rudicula-
que miscere : deinde malum ipsum super prunam im-
ponere , quod , dum humor intu» est , non aduritur :
ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque
cochleari , quod intus est , edisse. Aliquibus adjectis ,
majus momentum habet : itaque etiam in piperatum
conjicitur , misceturque cum sale et pipere , estque ex
his edendum. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo
vetere coctum sit et lenticula cum malicorio cocta , ru-
bique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto
assumpta, efficacia sunt : atque eaaqua, in qua vel pal-
mulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi
decocti suht , potala. Quod genus significo , quoties potio-
nem dandam esse dico quae adstringat. Tritici quoque
hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triti-
cum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum sorbe-
tur : quod jure valentissimis medicamentis annumerari
i5.
i74 A. CORNELII CELSI
potest. Atque eliam potui datur vinum Signinum, vel
resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contundi-
tur quoque cum cortieibus seminibusque suis punicum
malum , vinoque tali miscetur : idque vel merum sorbet
aliquis vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti, nisi in
vehementibus malis, supervacuum est.
Sect. XX. i. Ex vulva quoque feminis vehemens
malum nascitur; proximeque ab stomacho, vel affieitur
haec , vel corpus afficit. Interdum etiam sic exanimat,
ut tanquain comitiali morbo prosternat. Distat tamen
hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae
profluunt , nec nervi distenduntur : sopor tantiim est.
Id vitium quibusdam feminis crebro revertens perpe-
tuum est. Ubi incidit, si satis virium est, sanguis mis-
sus adjuvat : si parinn est, cucurbitula? tamen defigen-
dje sunt in inguinibus. Si diutiiis aut jacet aut alioqui
jacere eonsuevit, admovere oportet naribus extinctum
ex lucerna linamentum , vel aliud ex his qiue foedioris
esse odoris retuli , quod mulierem excitet. Idemque
aqiu-e quoque frigida; perfusio efficit. Adjuvat quoque
ruta contrita cum melle , vel ex cyprino ceratum , vel
quodlibet calidum et humidum cataplasma, naturalibus
pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas
et poplites oportet. Deinde, ubi ad se rediit, circumci-
dendum vinum ei estintotum annum, etiam si casusidem
non revertitur. Frictione quotidie utendum totius qui-
dem corporis, praecipue vero ventris et poplitum. Cibus
ex media materia dandus : sinapi super imum ventrem.
tertio quoque aut quarto die imponendum, donec cor-
pus rubeat. Si durities manet , mollire coinnaode vide-
tur solanum in lac demissum , deinde contritum, et cera
alba atque medulla cervina cum irino , aut sevum tau-
rinum vel caprinum cum rosa mistum. Danduin potui
etiam vel castoreum est, vel gith, vel anethum. Si pa-
LIB. IV. SECT. XX. i75
riim pura est , purgatur junco quadrato. Si vero vulva
exulcerata est, ceratum ex rosa fiat: etiam recens suilla
adeps et ex ovis album misceatur , idque apponatur ;
vel album ex ovo cum rosa mixtum , adjecto , quo faci-
lius consistat, contritse rosw pulvere. Dolens vero vulva
sulfure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri
nocet, remediosunt cucurbitulae, cuteincisa, inguinibus
vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est,
subjicienda sunt {desunl hlc plura) coercentia. Id faciunt
etiam albae olivae , nigrum papaver cum melle assum-
ptum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum
cyatho passi datum. Praeter haec, in omnibus vesicse do-
loribus, idoneae potiones sunt qnse ex odoribus fiunt,
idest, spica nardi, croco, ciimamomo-% casia , similibus-
que. Idem etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen in-
tolerabilis dolor est, et sanguis profluit, etiam sangui-
nis detractio apta est, aut certe coxis admota? cucur-
bitulae, cute incisa.
2. At quum urina super potionum modum, et jam
sine dolore profluens maciem et periculum facit ; si te-
nuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque
in sole vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque
longa in eo mora; cibus comprimens, vinum austerum
meracum , per aestatem frigidum, per hiemem egelidum
sed tantum, quantum minimum sit. Infima alvus quo-,
que, vel ducenda, vel iacte purganda est. Si crassa urina
est, vehementior esse debet et exercitatio, et frictio,
longior in balneo mora: cibis opus est teneris: vinum
idem. In utroque morbo vitanda omnia suut quseurinam
movere consuerunt.
Sect. XXI. Est etiam circa naturalia vitium, nimia
profusio seminis : quod sine venere , sine nocturnis ima -
ginibus sic fertur , ut, interposito spatio , tabe homi-
nem cousumat. In hoc affectu salutares sunt vehemenles
176 A. CORNELII CELSI
frictiones , perfusiones natationesque quam frigidissimse :
neque cibi , nec potio , nisi frigida assumpta. Vitare au-
tem oportet cruditates et omnia inflantia ; nihil ex his
assumere quae contrahere semen videntur; qualia suntt
siligo, simila , ova, alica, amylum, omnis caro gluti-
nosa , piper , eruca , bulbi , nuclei pinei. Neque alie-
num est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis
comprimentibus , ex iisdem aliqua cataplasmata imo
ventri inguinibusque circumdare , praecipue ex aceto
rutam : vitare etiam ne supinus obdormiat.
Sect. XXII. Superest ut ad extremas partes corporis
veniam , quae articulis inter se conseruntur : initium a
coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque
hominem saepe debilitat, et quosdam non dimittit : eo-
que id genus difficillime curatur, quodfere post longos
morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut alias par-
tes liberat, sic hanc ipsam quoque affectam prehendit.
Fovendum primum aliqua calida est : deinde utendum
caUdis cataplasmatis. Maxime prodesse videtur, aut cum
hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus
capparis cortex concisus; vel lolii farina ex vino diluto
cocta et mixta cum arida fasce : quae quia refrigescunt ,
imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quo-
que radix contusa, et postea ex vino austero cocta, et
late super coxam imposita , inter valentissima auxilia
est. Si ista non solverunt , sale calido et humido uten-
dum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor
ei accedit, incisa cute , admovendae sunt cucurbitulae :
movenda urina : alvus, si compressa est, ducenda. Ulti-
mum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum,
tribus aut quatuor Iocis super coxam , cutem candenti-
bus ferramentis exulcerare. Frictione quoque utendum
est maxime in sole et eodem die saepius : quo facilius
ea quae coeundo nocuerunt , digerantur : eaque, si nulla
LIB. IV SECT. XXIV. i77
exulceratio est, etiam ipsis coxis:si est, cseteris parti-
bus adhibenda est. Quum vero saepe aliquid exulcerau-
dum candenti ferramento sit, uti materia inutilis evo-
cetur , illud perpetuum est , non , ut primum fieri potest,
hujus generis ulcera sanare; sed ea trahere donec id
vitium cui per hsec opitulamur , conquiescat.
Sect. XXXIII. Coxis proxima geuua sunt : in quibus
ipsis nonnunquam dolor esse consuevit. In iisdem aulem
cataplasmatis cucurbitulisque prsesidium est , sicut etiam
quum in humeris aUisve commissuris doloraliquis exor-
tus est. Equitare ei cui genua dolent , inimicissimum est.
Omnes autem ejus modi dolores, ubi inveteraverunt ,
vix citra ustionem finiuntur.
Sect. XXIV. In manibns pedibusque articulorum
vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris
chiragrisve esse consuerent ; ea raro vel castratos vel
pueros ante feminffi coitum , vel mulieres, nisi quibi:s
meustrua supressa sunt , teutant. Ubi sentiri coeperunl ,
sanguis mittendus est : id enim inter initia statim fac-
tum, ssepe annuam, nonnunquam perpetuam valetudi-
nem bonam praestat. Quidam etiam , quum asinino lacte
epoto ex toto se eluissent,in perpetuum hoc malum
evaserunt: quidam, quum toto anno a vino, mulso,
venere sibi temperassent, securitatem totius vitse conse-
cuti sunt : idque utique post primum dolorem servan-
dum est, etiam si quievit. Quod si jam consuetudo ejus
facta est, potest quidem aliquis esse securior his tempo-
ribus quibus dolor se remisit ; majorem vero curam
adhibere debent hi quibus id revertitur : quod fere vere
autumnove fieri solet. Quum vero dolor non urget,
mane gestari debet, deinde ferri, aut inambulatione
levi se dimovere; et si podagra est, interpositis lempo-
ribus exiguis, in vicem modo sedere, uiodo iugredi; tum
antequam cibumcapiat, sine Ixilneo loco calido leyiter
i78 A. CORNELII CELSI
perfricari, sudare; perfundi aqua egelida : deinde ci-
bum sumere ex media materia , interpositis rebus uri-
nam moventibus: quotiesque plenior est, evomere. Ubi
dolor vehemeus urget, interest sine tumore is sit, an
tumor cum ealore , an tumor jam etiam obcalluerit.
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
Aquam marinam vel muriam duram fervefacere oportet,
deinde in pelvem conjicere , et , quum jam homo pati
potest, pedes eo demittere, superque pallam dare, et
vestimento tegere : paulatim deinde juxta labrum ipsum
ex eadem aqua leviter infundere,ne calor intus desti-
tuat ; ac deinde nocte cataplasmata calefacientia impo-
nere, maximeque hibisci radicem ex vino coctam. Si
vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia ,
recteque in aqua quam frigidissima arliculi continentur ;
sed neque quotidie, neque diu fit , ne nervi indurescant.
Imponendum vero est cataplasma quod refrigeret: neque
tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea trans-
eundum , quae sic reprimunt ut emolliant. Si major est
dolor , papaveris cortices in vino coquendi , miscendique
cum cerato sunt quod ex rosa factum sit : vel cerae et
adipis suillaB tantumdem una liquandum, deinde his
viniHD miscendum , atque ubi quod ex eo impositum
est incaluit , detrahendum et subindeimponendum aliud
est. Si vero tumores etiam obcaluerunt et dolent , levat
spongia imposita, dua? subinde ex oleo vel aceto vel
aqua frigida exprimitur ; aut pari portione inter se
mista, pix , cera, alumen. Sunt etiam plura idonea ma-
nibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superim-
poni dolor patitur , id quod sine tumore est, fovere
oportet spongia quse iu aquam calidam demittatur, in
qua vel papaveris cortices , vel cucumeris silvestris radix
decocta sit; tum inducere articulis crocum cum succo
papaveris et ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem
LIB. IV. SECT. XXV. 179
debet aqua egelida, in qua lentiscus, verbena, aliave
ex reprimentibus decocta sit : induci vero medicamen-
tum ex nucibus amaris cum aceto tritis; aut cerussa cui
contritee herbse muralis succus sit adjectus. Lapis etiam
qui carnem edit, quem gapjco(pay&v GtsBei vocant, exci-
sus sic ut pedes capiat , demissos eos , quum dolent ,
retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi
Asio gratia est. ITbi dolor et inflammatio se remiserunt,
quod intra dies quadraginta fit, nisi vitium hominis ac-
cessit, modicis exercitationibus , abstinentia, unctioni-
bus lenibus utendum est, sic ut etiam cum acopo, vel
liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare
podagris quoque atienum est. Quibus vero articulorum
dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso
victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori super-
sit, et crebriore vomitu; et si quis ex corpore metus
est, vel alvi ductione uti, vel lacte purgari. Quod Era-
sistratus in podagricis expulit ; ne in inferiores partes
factus cursus pedes repleret: quum evidens sit omni
purgatione non superiora tantummodo, sed etiam in-
feriora exinaniri.
Sect. XXV. Ex quocumque autem morbo quis in-
valescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet;
nihilominus in lecto conquiescere : circa tertiam horam
leviter unctis manibus corpus permulcere, Deinde de-
lectationis causa, quantum juvat, ambulare, circumcisa
omni negotiosa actione : tum gestari diu : multa aprica-
tione uti : loca, coelum, eibos saspe mutare. Ubi triduo
quatriduove vinum bibit , uno aut etiam altero die in-
terponere aquam. Per haec enim fiet , ne in vitia tabem
inferentia incidat, et ut mature vires suas recipiat.
Quum vero ex toto convaluerit , periculose vitas genus
subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debe-
bit, omissis legibus, eo transire, ut arbitrio suo vivat#
LIBER QUINTUS.
x_Jixi de his malis corporis, quibus victiis ratio ma-
xime subvenit : nunc transeundutn est ad eam Medi-
cinae partem , qua? magis medicamentis pugnat. His
multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus , et
hi qui se empiricos nominaverunt , praecipue tamert
Hcrophilus, deductique ab illo viri, adeo ut nullum
morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de fa-
cultatibus medicamentorum memorise prodiderunt ,
qualia sunt vei Zenonis, vel Andreae, vel Apoflonti , qui
Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna
parte Aselepiades uon sine causa sustulit : et quum
omnia fere medicamenta stomachum laedant, malique
succi siut, ad ipsius victiis rationem potius omnem cu-
ram suam traustulit. Verum ut illnd in plerisque mor-
bis utilius est , sic multa admodum corporibus nostris
incidere consuerunt , qua? siue medicamentis ad sanita-
tem pervenire non possunK Illud ante omnia scire con-
venit, quod omnes medicina? partes ita inuexae sunt,
ut ex toto separari non possint , sed ab eo nomen tra-
hant a quo plurimum petunt. Ergo et illa quae victu
eurat, aliquando medicamentum adhibet, et illa qua?
praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam ratio-
nem victiis debet, quae multiim admodum in omnibus
malis corporis proficit. Sed quum omnia medicamenta
proprias facultates habeant, ac saepe simplicia opitulen-
tur, ssepe mixta, nonalienum videtur ante proponere et
nomina, et vires, et mixturas eorum, quo minor ipsam
cuiationem exsequentibus mora sit.
LIB. V. SECT. V. i8r
Sect. I. Sanguinem supprimunt, atramentum suto-
vium , quod Graeci )(aX>cav6ov appellant, chalcitis, aca-
cia, et ex aqua lycium, thus, aloe, gummi, plumbum
combustum , porrum, herba sanguinalis, creta vel Ci-
molia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum ,
alumen, melinum, squama et ferri et seris; atque hujus
quoque duae species sunt , alia tantum aeris , alia rubri
aeris.
Sect. n. Glutinant vulnus, myrrha, thus, gummi,
praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, car-
damomon, bulbi,lini semen, nasturtium , ovi album,
gluten , ichthyocolla alba , contusae cum testis suis
cochleae , mel coctum , spongia vel ex aqua frigida vel
ex vino vel ex aceto expressa : ex iisdem lana succi-
da, si levis plaga est, etiam aranea. Reprimunt alu-
men et scissile (quod c^kjtov vocantur ) et liquidum,
meUnum, auripigmeutum , aerugo, chalcitis , atramen-
tum sutorium.
Sect. III. Concoquunt et movent pus , nardum ,
myrrha , costus , balsaneum , galbanum , propolis , sty-
rax, thuris 'et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulfur ,
resina, sevum, adeps, oleum.
Sect. IV. Aperiunt tanquam ora in corporibus, quod
q-oW Graece dicitur , cinnamomum , balsamum , panaces,
juncus quadratus, pulegium , flos albae violse, bdellium,
galbanum, resina terebinthina et pinea, propolis, oleum
vetus , piper , pyrethrum , chamsepitys , uva taminia,
sulfur, alumen, rutae semen.
Sect. V. Purgant , serugo , auripigmentum quod
aporevabv a Graecis nominantur (huic autetn et sanda-
rachae in omnia eadem vis, sed validior est ) squama
aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, thus, thuriscor-
tex, resina et pinea et terebinthina liquida, oenan-
the , lacerti stercus , sanguis columbae , et palurabi , et
16
i8i A. CORNELII CELSI
hirundinis , ammoniaoum, bdellium (quod in omnia
idem quod ammoniacum potest , sed valentius est ) ,
abrotonum, ficus arida, coccum Gnidium, scobis eboris,
omphacium, radicula, coagulum, sed maxime lepori-
num, ( cui eadem quae caeteris coagulis facultas, sed uti-
que validior est,) fel taurinum, vitellus crudus, cornu
cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chal-
citis, crocum, uva taminia , spuma argenti, galla, squa-
ma aeris,lapis haematiles, minium, costum, sulfur, pix
cruda, sevum, adeps, oleum, ruta,porrum,lenticula,
ervum.
Seet. YL Rodunt, alumen liquidum, sed magis ro-
tundum , aerugo , chalcitis , misy , squama aeris , sed magis
rubri , tes combustuin , sandaracha , minium Synopicum,
galla, balsamum, myrrha, thuris cortex, galbanum, re-
sina terebinthina hiinnda, piper utrumque, sed rotun-
dum magis, cardamomum, auripigmentum , calx , nitrum
et spuma ejus, apii semen: narcissi radix, omphacium,
alcyonium, oleum ex amaris nucibus; allium,mel cru-
dum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum,
scammonea , uva taminia , cinnamomum , styrax , cicutae
semen, resina , narcissi semen, sal, nucesamarae oleum-
que earum , atramentunm sutorium , chrysocolla , vera-
trum , cinis.
Sect. VII. Exedunt corpus , acaciae succus , ebenus ,
serugo, squama aeris, chrysocolla, cinis Cyprius, ni-
trum , cadmia , spuma argenti , hypocistis , diphryges ,
sal , auripigmentum , sulfur, cicuta, sandaracha , sala-
mandra , alcyonium , aeris flos , chalcitis , atramentum
sutorium , ochra , calx , galla , alumen , lac caprifici vel
lactucee marina^ qua3 Ti66[j!.aX>.oi; a Grsecis nominatur ,
fel , thuris fuligo , spodium , lenticula , mel , oleae folia ,
marrubium , lapis haematites et Phrygius , et Asius , et
scissilis , misy , vinum , acetum.
LIB. V. SECT. XIII. i83
Sect. VIII. Adurunt , auripigmentuui , atramentum
siitorium , chalcitis , misy , aerugo , calx , charta combus-
ta , sal , squama aeris , faex combusta , myrrha , stercus
et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper,
coccum Gnidium , allium , diphryges , lac utrumque
quodproximo capite supra comprehensum est, veratrum
et album et nigrum , cantharides, corallium, pyrethrum,
thus , salamandra , eruca , sandaracha , uva tamiuia ,
chrysocolla , ochra , alumen scissile , ovillum stercus ,
cenanthe.
Sect. IX. Eadem fere crustas ulceribus tanquam igne
adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta
est , flos aeris , aerugo , auripigmentum , misy , et id , quo
magis coctum.
Sect. X. Crustas vero has resolvit farina triticea cum
ruta vel porro , aut lenticula cui meliis aliquid adjectum
est.
Sect. XI. Ad discutienda vero ea quae in corporis
parte aliqua coierunt , maxime prosunt , abrotonum,
helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, sampsucus
Cyprius , lac , sertula campana , serpyllum , cupressus ,
cedrus, iris , viola purpurea , narcissus , rosa , crocum ,
passum , juncus quadratus , nardum , cinnamomum ,
casia , ammoniacum , cera , resina , uva taminia , spuma
argenti , styrax , ficus arida , tragoriganus , lini et nar-
cissi semen , bitumen , sordes ex gymnasio , pyrites la-
pis, aut molaris, crudus vitellus , amarae nuces , sulphur.
Sect. XII. Evocat et educit , ladanum , aiumen rotun-
dum , ebenus , lini semen , omphacium , fel , chalcitis ,
bdellium , resina terebinthina et pinea , propolis , ficus
arida decocta , stercus columbae , pumex , farina lolii ,
grossi in aqua cocti, elalerium, lauri baccae, nitrum ,
sal.
Sect. XIII. Laevatid quod exasperatum est, spodium,
ebenus , gummi , ovi album , lac, tragacanthum.
184 A. CORNELII CELSI
Sect. XIV. Carnein alit et ulcus implet , resina pinea,
ochra Attice, vel asterace, cera, butyrum.
Sect. XV. Molliunt, aes combustum, terraEretria ,
nitrum , papaveris lacryma , ammoniacum , bdellium ,
cera, sevum , adeps , oleum, ficus arida, sesamum , ser-
tula campana , narcissi et radix et semen , rosae folia ,
coagulum , vitellus crudus , amarae nuces , medulla om-
nis , stibi , pix, cochlea cocta, ciculae semen , plumbi re-
crementum , aKcoptav p,oXuS^cu Grseci vocant , panaces,
cardamomum , galbanum, resina , uva taminia, styrax ,
iris, balsamum , sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum,
ruta.
Sect. XVT. Cutem purgat mel , sed magis si est cum
galla vel ervo, vel lenticula vel marrubio , vel iride vel
ruta , vel nitro vel serugine.
Sect. XVII. i. Expositis simplicibus facultatibus, di-
cendum est quemadmodum misceantur quseque ex his
iiant. Miscentur autem varie , neque hujus rei ullus mo-
dus est, quum ex simplicibus alia demantur, alia adji-
ciantur , iisdemque servatis , ponderum ratio mutetur.
Itaque quum facultatum materia non ita multiplex sit ,
innumerabilia mixturarum genera sunt, quse compre-
hendi si possent , lamen esset supervacuum. Nani et
iidem effectus intra paucas compositiones sunt , et mu-
tare eas cuilibet , cognitis facultatibus , facile est. Itaque
contentus his ero , quas accepi velut nobilissimas. In hoc
autem volumine eas explicabo , quae vel desiderari in
prioribus potuerunt , vel ad eas curationes pertinent
quas protinus hic comprehendam , sic tamen ut quse ma-
gis communia sunt , simul jungam. Si qua singulis vel
etiam paucis accommodata sunt , in ipsarum locum dif-
feram. Sed et antea sciri volo , in uncia pondus denario-
rum septem esse ; unius deinde denarii pondus dividi a
me in sex partes , id est sextantes , ut idem in sextante
LIB. V. SECT. XVIII. i85
denarii habeam , quod Graeci habent in eo quem o£o).bv
app ellant. Id ad nostra pondera relatum , paulo plus di-
midio scrupulo facit.
2. Malagmata vero atque emplastra , pastillique quos
rpoyjcrjtous Graeci vocant, quuin plurima eadem ha-
beant , differunt eo quod malagmata maxime ex odori-
bus , eorumque etiam surculis , emplastra pastillique
magis ex quibusdam metallicis fiunt. Deinde malagmata
contusa abunde mollescunt : nam super integram cutem
injiciuntur : laboriose vero conteruntur ea ex quibus
emplastra pastillique fiunt , ne lsedant vulnera cum im-
posita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc
interest , quod emplastrum utique liquati aliquid acci-
pit ; in paslillo tantum arida medicamenta cum aliquo
humore junguntur. Tum emplastrum hoc modo fit : ari-
da medicamenta per se teruntur , deinde mixtis his in-
stillatur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor
accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea vero quaj
liquari possunt , ad ignem simul liquantur , et si quid
olei misceri debet, tum infunditur. Interdum etiam ari-
dum aliquod ex oleo prius coquitur : ubi facta sunt quae
separatim fieri debuerunt , in unum omnia miscentur.
At pastilli h@ec ratio est : arida medicamenta contrita
humore non pingui , ut vino vel aceto , coguntur , et
rursus coacta inarescunt : atque ubi utendum est , ejus-
dem generis humore diluuntur. Tum emplastrum im-
ponitur , pastillus illinitur , aut alicui molliori , ut cera-
to , miscetur.
Sect. XVIII. r. His cognitis, primum malagmata
subjiciam, quae fere nonsunt refrigerandi sed calefacien-
di causa reperta. Est autem quod refrigerare potest , ad
calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturas et al-
terius , coriandri seminis , cicutae, lacrymae aridse, gum-
mi , singulorum plenum acetabulum , cerati eloti , quod
16.
186 A. CORNELII GELSI
■jT£7rXu(i.s'vov Graeci vocant , selibram. Reliqua fere cale-
faciunt. Sed qusedam digerunt materiam , qnaedam ex-
trahunt, quae £7ua7ra<7Ti>ca voeantur, pleraque certis
magis partibus membrorum accommodata sunt.
2. Si materia extrahenda est , ut in hydropico , in la- '
teris dolore , in incipiente abscessu , in suppuratione
quoque mediocri, aplum estid quod habet resinae ari-
daa , nitri , ammoniaci , galbani , singulorum pondo , ce-
rae pondo. Aut in quo hrec sunt : aeruginis rasae , thuris ,
singulorum P. n.*. ammoniaci salis P. vi.*. squamse
aeris , cerae , singulorum P. vni.*. resinae aridae P. xn.*.
aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio
etmelle.
3. Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrymae P.xn *.
costi , cinnamomi , casiae corticis , myrrhae , croci , junci
rotundi, balsami, seminis iridis Illyricae, cardamomi,
amomi , nardi , singulorum P. xvi.*. Quibus adjicitur
nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit : et
hujus qmdem recentis usus est. Si vero servandum est ,
resinae terebinthinae P. xvi.*. cerae P. x.*. ex vino leni
contunduntur , tum eo miscentur.
4. At si lienis torquet, glandis, quam (BaXavcv f;.up-
stJ/txYiv Graeci vocant , cortex et nitrum paribus portio-
nibus contunduntur, respergunturque aceto quam acer-
rimo. Ubi cerati crassitudinem habet , linteo antea in
aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur , su-
praque farina hordeacea injicitur : sed manere ibi non
amplius sex horis debet , ne lienem absumat : satiusque
est id bis aut ter fieri.
5. Commune autem et jecinori , et lieni , et abscessi-
bus , et strumae , parotidibus, articulis , calcibus quoque
suppurantibus aut aliter dolentibus , etiam concoctioni
ventris , Lysias composuit ex hyssopi , panacis, styracis,
galbani , resinae , singulorum P. r 1/. ammoniaci , bdel-
LIB. V. SECT. XVIII. *87
lii , cerae, sevi taurini, iridis aridae P. iv.\ caehryos ace-
tabulo , piperis granis quadraginta : qiue contrita irino
unguento temperantur.
6. Ad laterum autem dolores compositio est Apollo-
phanis , in qua sunt resinoe terebinlhinae, thuris fuligi-
nis , singulorum P. iv.*. bdellii, ammoniaci , iridis, sevi
vitulini aut caprini a renibus, visci , singulorum P. iv.*.
Haec autem eadem omnem dolorem levant , dura emol-
liunt , mediocriter calefaciunt.
7. Ad idem Andreae quoque malagmaest, quod etiam
resolvit, educit humorem , pus maturat; ubi id matu-
rum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit, prodest
imposilum minutis majoribusque abscessibus , item arti-
culis , ideoque et coxis et pedibus dolentibus : item si
quid in corpore collisum est , reficit: prsecordia quoque
dura et inflata emollit , ossa extrahit , ad omnia denique
valet quse adjuvare calor potest. Id habet cerae P. xi.*.
visci, sycamini quam alias sycomorum vocant , lacrymae,
singulorum P. 1.*. piperis et rotundi et longi, ammo-
niaci, thymiamatis, bdellii, iridis Illyricae, cardamomi,
amomi , xylobalsami , thuris masculi , myrrhae , re-
sinae aridae , singulorum P. x.*. pyrethri , cocci Gnidii ,
spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae Creticae,
radicis ex cucumere agresti , resinae terebinthinae
liquidae , singulorum P. xx. *. Quibus adjicitur un-
guenti irini , quantum satis est ad ea mollienda alque
cogenda.
8. Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta
sunt , mollienda quae dura sunt , digerenda quae coeunt ,
id quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci
quadrati , cardamomi , thuris fuliginis , amomi , cerae ,
resinae liquidae, pares portiones.
9. Aliud ad eadem Nilei : crocomagmatis quod quasi
recrementum ejus est, P.-iv. *. ammoniaci, thymiama-
i8S A. CORNELH CELSI
tis, cerae, singulorum P. xx. *. ex quibus duo priora ex
aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tumomnia
junguntur.
10. Proprie etiam dura emollit id quod Moschi esse
dicitur. Habet galbani unciam , thuris fuliginis P. cerae ,
ammoniaci , thymiamatis trientes , picis aridaj P. n. aceti
heminas tres.
ii. Fertur etiam ad digerenda quae coeunt sub aue-
tore Medo, quod habet cerae P. panacis P. *. semis,
squamae aeris ,aluminis rotundi, item scissilis, singulo-
rum P. i.*. plumbi combusti P. i.*. et semis.
12. Adeadem Pantheuuis utebatur, calcis P. semis,
siuapis contriti , item feni Graeci , aluminis , singulorum
P. i. *. sevi bubuli P. 1 1. *. et semis.
i3. Ad strumam multa malagmata invenio. Credo
autem, quo pejus id malum est, minusque facile discu-
titur, eo plura esse tentata quae in personis variis varie
responderunt. Andreas auctor est ut haec misceantur ,
urticae seminis P. i.*. piperis rotundi , bdellii, galbani,
ammoniaci, thymiamatis, resinae aridae, singulorum P.
iv. *. resinae liquidae , cerae , pyrethri , piperis longi ,
lactucae marinae seminis, sulfuris ignem nonexperti,
quod dwrupov vocatur , pares portiones.
14. Hoc autem Miconis est. Faecis aridae, aceti, spu-
mae nitri, salis ammoniaci , sinapis, cardamomi, radicis
cucumeris silvestris , singulorum P. iv. *. quae ex leni
vino contunduntur.
i5. Expeditius ad idem fit quod habet visci seminis ,
stercoris, resinae, sulfuris ignem non experti parespor-
tiones ; et in quo est sulfuris P. 1. *. lapidis quem
TruptTYiv vocant, P. rv.*. cumini acetabulum. Item in
quo est lapidis ejusdem pars una , sulfuris duae partes ,
resinae terebinthinae partes tres.
16. Arabis autem cujusdam est ad strumam et orien-
LIB. V. SECT. XVIII. 189
tia tiibercula, quae^u^ara vocantur, quod haec digerit.
Habet myrrhaj, salis ammoniaci , thuris, resinae liquidee
et aridae, crocomagmatis , cerae, singulorum P. 1. *. lapi-
dis ejusquem TruptTYiv vocant, P. iv. *. quibus quidam
adjiciunt sulfuris P. 11. *.
17. Est etiam proficiens in struma, et in his tuberi-
bus qu33 difficiliter concoquuntur, et in his quae jcapju-
vto^yi vocantur, quod ex his constat : sulfuris P. 11. *.
nitri P. iv. *. myrrhae , P. vi. *. fuliginis thuris P. *. se-
mis, salis ammoniaci P. *. m. cerae P. 1. *.
18. Protarchus autem ad TrapwTt^a? , eaque tuber-
cula quae p,sXt>cY)pia, id est, favi, vel ^uaara nominan-
tur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae,
thuris fuliginis, spumaj nitri, iridis, singulorum P.
viii. *. cum cerae P. ix. *. miscebat , hisque olei cya-
thum et dimidium adjiciebat.
19. Atadversus panum, tum primum orientem, quod
<puys6Xov Graeci vocant, et omne tuberculum quod
<pu{/,a nominatur,miscetur ochra quae Attice nomina-
tur, cum duabus partibus similae, hisque dum contun-
duntur , subinde mel instillatur, donec malagmatis cras-
situdo sit.
20. Discutitetiamomnetuberculumquodffluaa voca-
tur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi,
singulor. P. 1. *. galbani P. 11. *. salis P. iv. *. quae ex-
cipiuntur cerato ex rosa facto.
21. Supprimitque omne quod abscedit, id in quo
est galbani, fabae fressae, singulorum P. 1. *. myrrhae ,
thuris, ex radice capparis corticis, singulorum P. iv. *.
Satis quoque omnia abscedentia digerit murex combus-
tus et bene contritus , aceto subinde adjecto.
22. At si satis sanguis subit, recte imponilur quod
adversus phymata quoque potest. Constax ex his, bdel-
lii, styracis, ammoniaci , galbani, resinaTet aridc? - et
i 9o A. CORNELII CELSI
liquidae pineae, item ex lentisco, thuris, iridis , singulo-
runi P. ii. *.
23. Kapscivto^Yi vero phymata commode hisleniuntur:
galbani , visci , ammoniaci , resinae terebinthinae in
singulis P. i. *. sevi taurini P. *. semis , faecis combustae
quam maxima portione, dum id sicciusnon faciat quam
esse malagma oportet.
24. Quod si, facie contusa, livor subcruentus est,
haec compositio nocte et die imposita tollit : aristolo-
chiae, thapsiae, singulorum P. 11.*. bdellii, styracis ,
ammoniaci, thymiamatis , galbani , resinae aridae, et ex
lentisco liquidae , thuris masculi , iridis Illyricae , cerae
singulorum P. iv. *. Idem faba quoque imposita proficit.
25. Sunt etiam quaedam malagmata quae ^o^toxtxa
Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent : quale
est quod ex his constat : piperis longi, spumae nitri,
singulorum P. 11. *. erysimi P. *. iv. quae cum melle mi-
scentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt : ejus
generis vehementiusque ex his est id quod habet calcis
P. iv. *. piperis grana sex , nitri , cerae , singulorum P. x.
*. mellis P. olei heminam.
26. Miconis quoque est quod resolvit, aperit, pur-
gat. Habet alcyonium , sulfur , nitrum , pumicem , pari-
bus portionibus , quibus tantum picis et cerae adjicitur,
ut fiat cerati crassitudo.
27. Ad ossa autem Aristogenis, fit ex his: sulfuris
P. 1. *. resinae terebinthinae , nitri spumae et ex scilla
partis interioris , plumbi eloti, singulorum P. 11. *. thu-
ris fuliginis P. viii. * , ficus aridae quam pinguissimae ,
sevi taurini , singulorum P. viii. *. cerae P. vn. *. iridis
Macedoniea? , P. vi. *. sesami fricti acetabulum.
28. Maximeque nervis et articulis malagma convenit.
Igitur Euthyclei est et ad articulos, et ad omnem dolorem,
et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos
LIB. V. SECT. XVIII. 191
quas ayxuXas Graeci nominant, conveniens : quod habet
fuliginis thuris acetabnlum, resinae tautumdem, galbani
sine surculis sescunciam , ammoniaci , bdellii , singulo-
rum P. *. cerae P. S. semis. Aliud item fit, quod habet
iridis, ammoniaci , galbani, nitri, singulorum P. xiv. *.
resinae liquidae P. vr. *. cerae P. xvi. *.
29. Ad dolores articulorum Sosagorae : Plumbi com-
busti, papaveris lacrymae, corticis hyoscyami, styracis,
peucedani , sevi , resinae , cerae pares portiones.
30. Chrysippi : resinae liquidae , sandarachae , piperis ,
singulorum P. xn. *. quibus cerae paulum adjicitur.
3i. Ctesiphontis : cerae Creticae, resinae terebinthi-
nae , nitri quam ruberrimi , singulorum P. *. semis , olei
cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata
aqua teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec
omnis humor consumatur. Prodest vero ea compositio
etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque
coitum humoris emolliendum.
3a. Ad articulos, fici quoque aridae, partem nepetae
mistam , vel uvam taminiam sine seminibus cum pule-
gio recte aliquis imponit.
33. Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit
Aristonis quoque, quod habet nardi, cinnamomi, ca-
siae , chamaeleontis , junci rotundi , singulorum P. vin. *.
sevi caprini ex irino liquati P. xx. *. iridis P. 1. *. quae
in aceto quam acerrimo jacere per xx. dies debet. Idem
autem etiam recentia phymata,doloresque omnes discutit.
34. At Theoxenus ad pedum dolores , sevi a renibus
partem tertiam , salis partes duas miscebat, hisque
membranulam illitam imponebat, tum superinjiciebat
ammoniacum thymiama in aceto liquatum.
35. At Numenius podagram caeterosque articulos in-
duratos hoc molliebat : abrotoni, rosae aridae, papaveris
lacrymae , singulorum P. 111. *. resinae terebinthinae P.
192 A. CORNELII CELSI
iv. *. thuris , spumae uitri , singulorum P. xn. *. cerae P.
iii. *. quibus adjicitur cedri cyathus unus, oleilaurini
cyathi tres , olei acerbi sextarius.
36. Si quando autem in articulis callus increvit ,
Dexius docuit imponere calcis P. iv. *. cerussaeP.vm*.
resinae pinae P. xx. *. piperis grana P. xx. cerae P. n. *.
quibusdum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
Sect. XIX. Ex emplastris autem nalla majorem
usum praestant , quam quae cruentis protinus vulneri-
bus injiciuutur, svaijxa Graeci vocant. Haec enim repri-
munt inflammationem , nisi magna vis eam cogit , atque
illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vul-
nera quae id patiuutur, cicatricem iisdem inducunt.
Constant autem ex medicamentis nou pinguibus , ideo-
que a/.iiraiva a Graecis nominantur.
i. Optimum ex his est quod Barbarum vocatur. Ha-
bet aeruginis rasae P. xn. *. spumae argenti P. xx. *. alu-
minis ; picis aridae , resinae pineae aridae , singulorum P.
i. *. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminae.
2. Alterum ad idem, quod Choacon vocant : habet
spumae argenti P. c. *. resinae aridae tantundem : sed
spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duo-
bus emplastris color niger est , qui fere tahs fit ex pice
atque resina. At ex bitumine nigerrimus , ex aerugine
aut aeris squama viridis , ex minio ruber , ex cerussa
albus.
3. Paucae admodum compositiones sunt, in quibus
aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum
est quod (3a<ji>.ixov nominatur. Habet panacis P. i. *,
galbani P. n. *. picis et resinae , singulorum P. x. *. olei
dimidium cyathum.
4. At quod perviride est , smaragdinum appellatur ,
in quo sunt resinae pineae P. m. *. cerae P. i. * asrugims
P. *. semis , thuris fuliginis P. n. *. olei tantundem et
aceti , quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
LIB. V. SEGT. XIX. i93
8. Est etiam coloris fcre riifi, quod celeriter ad ci-
catricem vulnera perducere videtur. Haliet thuris P.
i. *. resinae P. n. *. squamae aeris P. iii. *. spumse ar-
genti P. xx. *. cerse P. c. *. olei hemiuam.
6. Praeterea est quod irapaxoXXviTtxbv a glutinando
vocant. Constat ex his : bituminis, aluminis scissilis
P. iv. *. spumae argenti P. vi. *. et olei veteris hemina.
7. Prseterea sunt qusedam generis ejusdem, quae,
quia capitibus fractis maxime conveniunt , KsyaXtJca
a Grsecis nominantur. Philotse compositio habet terrae
Eretriae, chalcitidis, singulorum P. iv. *.myrrha3, aeris
combusti , singulor. P. x. *. ichthyocollee P. vi. *. seruginis
rasse, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae , sin-
gulorum P. viii. *. squamae aeris P. xx. *. thuris mas-
culi P. 11. *. cerse P. 1. *. rosae et olei acerbi ternos
cyathos, aceti quantum satis est, dum arida ex eo
conteruntur.
8. Aliud ad idem viride. ^ris combusti, squamae
aeris , myrrhae , ichthyocollae , singulorum P. vi. *. misyos
crudi , aeruginis rasae , aristolochiae , aluminis rotundi ,
singulorum P. viii. *. ceraeP. vi. *. olei hemina, aceti
quod saiis sit.
9. Puri autem movendo non aliud melius quam
quod expeditissimum est : TSTpayapaaJcov a Graecis
nomiuatur. Habet pares portiones cerae , picis , resinae,
sevi taurini, si id non est , vitulini.
10. Alterum ad idem svvsaipapp.axov nominatur
quod magis purgat. Constat ex novem rebus, cera ,
melle, sevo , resina, myrrha , rosa , medulla vel cervina ,
vel vitulina , vel bubula, hyssopo , butyro. Quorum ip-
sorum quoque pondera paria miscentur.
. 1.1. Sunt autem quaedam emplastra, quibus ulriusque
rei facultas est, quae sisingula habenda sunt, meliora
sunt; sed in copia rejtcienda sunt , his potius adhibilis ,
17
i94 A. CORNELII CELSI
quae proprie id quod eo lempore opus est, consequun-
tur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad vulnera
Attalum , quod habet squamae aeris P. vi. *. thuris fuligi-
nis P. xv.*, ammoniaci tantumdem , resinae terebinthinae
liquidaeP. xxv. *. sevi taurini tantundem, aceti heminas
tres, olei sextarium. At inter ea quae fracto capiti accom-
modantur , habent quidam id quod ad auctorem Ju-
daeum refertur. Constat ex his : salis P. iv. *. squamae eeris
rubri , aeris combusti, singulorum P. xn. *. ammoniaci ,
thymiamatis, thuris f uliginis , resinae aridae, singulorum
P. vi. *. resiuae colophoniacae, cerae , sevi vitulini curati,
singulorum P. xx.*. additur aceti sesquicyathus, olei mi-
nus cyatho. Tsftefairsu^eva Graeci appellant,quae curata
vocamus , quum ex sevo puta onmes membranulae dili-
genter exempta? sunt , aut ex alio medicamento.
12. Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extra-
hendum. Qiue ipsa quoque £7riG77a<ruca nominantur:
quale est quod, quia lauri baccas habet, ^ia ^a^vi^cov
appellatur. In eo est , resinae terebinthinae P. x. *. nitri ,
cerae, picis aridae, baccarum lauri , singulorum P. xx.
*. olei paulum. Quoties aut baccam , aut nucem , aut
simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam ex-
pendatur,ei summam pelliculam esse demendam.
1 3. Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo
est. Sevi vitulini , annnoniaci , thymiamatis , picis , cerae,
uitri , baccarum lauri , resina? aridae , aristolochiae , py-
rethri , pares portiones.
14. Prteter haec est Philocratis , quod habet salis am-
moniaci P. vn. *. aristolochiae P. viii. *. cerae, resinae
terebinthinae , fuliginis thuris, singulorum P. xv. *. spu-
mae argenti. P. xxxn. *. quibus, utpus quoque moveant,
iridis P. 111. *. et galbani P. vi. adjiciuntur.
i5. Optimum tamen ad extrahendum est id quod a
similitudinc sordium pu7rw^e? Graeci appellant. Habet
LIB. V. SECT. XIX. i95
myrrhae, croci, iridis, propolis, bdellii, capitulorum
Punici mali , aluminis et scissilis et rotundi, misy,chal-
citidis, atramenti sutorii cocti, pauacis, salis ammoniaci ,
visci, siugulorum P. iv. *. aristolochiae P. viii. *. squa-
mae aeris P. xvi. *• resinae terebinthinae P. lxxv. *. cerae,
et sevi vel taurini vel hircini singulorum P. c. *.
16. Hecataeo quocpie auctore, emplastrum generis
ejnsdem fit ex his : galbani P. n. *. fuliginis thuris P.
iv. *. picis P. vi. * cerae et resinae terebinthinae , sin-
gulorum P. viii. *. quibus paulum irini uugenti mis-
cetur.
17. Yalens quoque ad idem emplastrum viride
Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. viii. *.
salis ammoniaci P. *. vn. squarnae aeris P. xvi. *. myr-
rhae , thuris , singulorum P. xviii. *. cerae P. cl. *. re-
sinas colophoniacae aut pineae P. cc. *. olei hemiuam,
aceti sextarium.
18. Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae
GY)77Ta Grseci vocant : quale est id quod habet resinae
terebinthinae , fuliginis thuris , singulorum P. *. 11.
squamae aeris P. 1. *. ladani P. 11. *. aluminis tantum-
dem , spumae argenti P. iv. *.
19. Exest etiam vehementer oorpus , atque ossa quo-
que resolvit, et supercrescentem carnem coercet id
quod habet spumae argenti, squamae aeris, uncias sin-
gulas, nitri ignem non experti, lapidis Asii, aristolo-
chiae P. sextantes; cerae, resinae terebinthinae , thuris,
olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci P. semis,
aeruginis rasae P. bessem , aceti scillitici heminam , vini
Aminaei tantundem.
20. Sunt etiam adversus morsus quaedam accommo-
data , quale est Diogenis nigrum , quod habet bituminis,
cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. xx. *. spumae
argenti P. c. *. olei sextarium. Aut in quo sunt squamas
196 A CORNELII CELSI
aeris P. rv. *: cerussae et aeruginis rasae, singuloruin
P. vnr. *. ammoniaci P. xii. cerae, resinse pineae, sin-
gulorum P. xxv. *. spumae argenli P. c. * olei sexta-
rium. Aut in quo sunt squamae aeris P. xiv. *. galbani
P. vi. *. cerussae et aerughris , singulor. P. vni. *. am-
moniaci P. xn. cerae, resinae pineae, singulorum P.
xxxv. *. ex quibus spuma argenti concoquitur.
2i. Rubrum quoque emplastrum quod Ephesium
vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebinthiiice
P. ii. *. galbani P. iv. minii Sinopici P. vi. *. thuris fu-
liginis P. vi. *. cerae P. viii. *. spumae argeuti P. xxxvi. *.
olei veteris heminam.
22. Item id quod ex his constat : squamae aeris, thu-
ris fuliginis , singulorum P. iv. *. galbani P. iv. *. saiis
ammoniaci P. *. xn. cerae P. xxv. *. olei tribus heminis.
Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte
imponuntur.
23. Sunt etiam alba lenia (Xsukoc Graeci vocant) fere
non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque
senilibus. Quale est quod habet cerussae P. lii. *. sevi
vitulini curati , et cerae , singulorum P. t.viii. *. olei he-
minas tres, ex quibus cerussa coquitur.
24. Aliud quod habet cerussaeP. xx. *. cerae P. lv. *.
olei heminam , aquae sextarium. Quae quoties adjiciun-
tur cerussae vel spumae argeuti, scire licet illa ex his
coquenda esse. Est autem ea percandida compositio
quae supra posita est, ideoque elephantina nominatur.
25. Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas
Xwrapas fere Graeci nominant; ut id quod habet minii
P. iv. *. spuma? ai-genti P. xxv. *. cerae et adipis suillae ,
singulor. P. xxxvn.*. vitellos quatuor.
26. Alia compositio generis.ejusdem : cerae, resinae
terebinthinae, singulorum P. v. *. cerussae P. viii. * spu-
mae argenti , plumbi recrementi ( afxwptav [ao>.u€<5"gu.
LIB. V. SECT. XX. 197
Gneci vocaiit) singulorum P. x. cicini olei, et myrtei,
singulorum heminse.
27. Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur :
misy cocti,aeris combusti, siugulorum P. iv. *. cerussae
coctas P. viii. *. resinae terebinthinse P. x. *. spumae ar-
genti P. vi. *.
28. Etiam una generis ejusdem : spumae argenti, cerae,
adipis suillae, singulorum P. xxvn. *. vitelli cocti qua-
tuor, rosae hemina. Aut cerati ex oleo myrteo facti par-
tes tres , adipis suillaj pars quarta , paulum ex plumbi
recremento. Aut spumae argenti selibra , ex oleihemina,
et aquae marinae altera , cocta donec bullire desierit,
cui paulum cerre sit adjectum. Aut pares portiones cerse,
sevi, stibii, spumse argenti, cerussae.
Sect. XX. i.Pastilli quoque facultates diversas ha-
bent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanan-
daque apti : qualis est qui habet chalcitidis , misy , spu-
mae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice
cocti, singulorum P. 1. *. seris combusti, capitulorum
mali Punici, singulorum P. 111. *. Hunc oportet diluere
aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, illinere. At
si nervosus aut musculosus is locus est , commodius est
cerato miscere, sic ut illius octo partes, nona hujus
sit.
Alius ad idem constat ex his, bituminis, aluminis
scissilis , singulorum P. 1. *. a^ris combusti P. iv. spumae
argenti P. xi. *. olei sextario.
2. Sed longePolybi celeberrimus est: dppa-vii; autem
nominatur : qui habet aluminis scissilis P. iv. *. atra-
menti sutorii P. 11. *. myrrhae P. v. *. aloes tantumdem ,
capitulorum Punici mali, fellis laurini, singulorum
P. vi. * : quas contrita vino austero excipiuntur.
3. Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, nari-
bus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chry-
17.
198 A. CORNELII CELSI
socollae P. i. *. atramenti sutorii, aluminis scissilis, sin-
gulorum P. ii. *. halieacabi corticis P. iv. *. minii P. vi. *.
spumae argenti P. xn. *. cerussae P. xvi. *. quae ex aceto
et coguntur, et,ubi utendum est, diluuntur.
4. Andronis vero esl ad uvam inflammatam , ad na-
turalia sordida , etiam cancro laborantia. Gallae , atra-
menti sutorii, myrrhae, singulorum P. 1. *. aristolochiae,
aluminis scissilis, singulorum P. 11. *. capitulorum Pu-
nici mali P. xxv. *. ex passo coactorum, et, quum usus
exigit, aceto vel vino dilutorum, prout valentius aut
lenius vitium est id cui medendum est.
5. Proprie autem ad ani fissa,vel ora veuarum fun-
dentia sanguinem, vel cancrum : aeruginis P. 11.*. myr-
rhae P. iv. gummi P. vm. *. thuris , P. xn. stibis , lacry-
mae papaveris, acacia3 , singulorum P. xvi. Quae ex vino
et teruntur , et in ipso usu deliquantur.
6. Expellere autem ex vesica cum urina calculum
videtur nase compositio: cassiae, croci, myrrhse, costi,
nardi , cinnamomi ,"dulcis radicis , balsami , hyperici ,
pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instil-
latur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. 1. *. hique
singuli quotidie mane jejnno dantur.
Sect. XXI. i.Haectriacompositionumgeuera,idest,
quae in malagmatis , emplastris pastillisque sunt, maxi-
mum praecipueque varium usum praestant. Sed alia
quoque utilia sunt, ut ea quae feminis subjiciuntur :
tzegg cu? Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: me-
dicamenta composita molli lana excipiuntur , eaque lana
in naturalibus conditur.
Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus
adjicitur nitri P. 1. *. aut allii semen conteritur : adji-
citur myrrhae paululiim : et unguento susino miscetur :
aut cucumeris silvestris pars interior , ex lacte muliebri
diluitur.
LIB. V. SECT. XXII. icj9
2. Ad vulvam molliendaun , ovi vitellus,et lemuu
Grsecum, et rosa et crocum temperantur. Aut elaterii
P. ii. *. salis tantumdem , uvae taminia; P. vi. *. melle
excipiuntur.
3. Aul, Boetho auctore, croci , resinae terebinthinae,
singulorum P. iv. *. myrrhae P. n. *. rosae P. i. *. sevi
vitulini P. n. *. cerae P. n. *. miscentur.
4. Optima autem adversus inOammationes vulvae
Numenii compositio est, quae habet croci P. 111. *. ce-
rae P. 1. *. butyri P. vin. *. adipis anserini P. xn. *.
vitellos coctos duos , rosae minus cyatho.
5. Si veroinfans intus decessit, quo lacilius ejiciatur,
malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.
6. Si concidere vitio locorum mulier solet , cochleae
cum testis suis comburendae conterendaeque , deinde his
mel adjiciendum est.
7. Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mol-
lienda est.
Sect. XXII. 1. Quaedam autem mixturae medica-
mentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur,
sic ut inspergamus , aut cum aliquo liquido mixta illina-
mus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam ,
quod habet squamae aeris, fuliginis thuris, singulorum
P. 1.*. aeruginis P. 11.*. Haec autem eadem cum melle pur-
gant ulcera; cum cera implent. Misy quoque et galla,si
paribus portionibus misceantur, corpus consumunt, ea-
que vel arida inspergere licet , vel excepta cadmia illi-
nire.
2. Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere
patitur , et leniter exest mel vel cum leuticula , vel cum
marrubio, vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis. Item
sertula campana in mulso cocta , deinde contrita , aut
calx cum cerato , aut amarae nuces cum allio , sic ut hu-
jus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur. Aut
aoo A. CORNELII CELSI
quod habet spumae argenti P. vi.*. cornu bubuli com-
busti P. xii.*. olei myrtei et vini cyatlios ternos. Aut
quod ex iis constat : floris Punici mali, atramenti suto-
rii, aloes, singulorum P. n.*. aluminis scissilis, thuris,
singulorum P. iv.*. ga!ke P. viii.*. aristolochiae P. x.*.
Vehementius idem fecit etiam adurendo auripigmentum
cum chalcitide , et aut nitro , aut calce , aut charta com-
busta. Item sal cum aceto. Vel ea compositio qiue habet
chalcitidis , capitulorum Punici mali, aloes, singulorum
P. ii.*. aluminis scissilis , thuris, singulorum P. iv.*. gal-
lae P. viii.*. aristolochiaB P. x.*. mellis quantum satis sit
ad ea cogenda. Vel cantharidum, sulfuris, singulorum
P. i.*. lolii P. in.*. quibus adjicitur picis liquidae quan-
tum satis est ad jungendum. Vel chalcitis quoque cum
resina et ruta mixta ; aut cum eadem resina diphryges ;
aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt
faeces vini combustae, et calcis, et nitri pares portiones ,
vel aluminis scissilis P. iv.*. thuris, sandarachae, nitri,
singulorum P. i.*. galke P. viii.*. aristolochiae P. x.*.
mellis quantum satis est.
3. Est etiam Hierae compositio , quae habet myrrhaa ,
chalcitidis, singulorum P. n.*. aloes, thuris, aluminis
scissilis , singulorum P. iv.*. aristolochiae, gallae immatu-
rae, singulorum P. vin.*. malicorii coutriti P. x.*.
4. Est Judaei , in qua sunt calcis partesduae, nitriquam
ruberrimi pars tertia , quae urina impuberis pueri cogun-
tur , donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus,
cui id illinitur, madefaciendus est.
5. At Iollas, chartae combustae, sandarachae, singulo-
rum P. 1.*. calcis P. 11. auripigmenti tantumdem miscc-
bat.
6. Si vero ex membrana quae super cerebrum est ,
profiuit sanguis , vitellus combustus et contritus inspergi
debet. Si ex alio loco sanguinis profiuvium est , auri-
LL&. V. SECT. XXIII. ao*
pigmenti, squamae aeris, singulorum P. i.*. sandaraclnc
P. ii.*. marmoris cocti P. iv.*. inspergi debent. Eadem
cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem ,
squamae aeris , thuris fuliginis , singulorum P. ri.*. calcis
P. iv.*. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
7. Tinueus autem ad ignem sacrum vel ad cancrum
his ulebatur : myrrhai P. 11.*. thuris , atramenti sutorii ,
singulorum P. m.*.sandarachae, auripigmenti, squamaj
aeris , singulorum P. iv.* gallae P. vi.* cerussae combuslaj
P. viii. Eadem vel arida inspersa , vei melle excepta ,
idem praestant.
8. Sternutamenta vero vel alboveratro, vel struthio
conjecto in nares excitantur , vel his mistis, piperis, ve-
ratri albi, singulor. P. 11.*. castorei pondo 1.*. spuma;
nitri P. 1.*. struthii P. 11*.
g. Gargarizationes autem aut laevandi causa fiunt, aut
reprimendi , aut evocandi. Lffivant lac , cremor vel pti-
sanae vel furfurum. Reprimit aqua in qua vel lenticula ,
vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae
decGCtre sunt. Evocant , sinapi , piper.
Sect. XXIII. 1. Antidota raro, sed prracipue inter-
dum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulan-
tur. Ea recte quidem dantur coilisis eorporibus, vel per
ictus, vel ubi ex. alto deciderunt , vel iu viscerum , late-
rum , faucium , interiorumque partium doloribus. Ma-
xime autem desideranda sunt adversiis venena, vel per
morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus
inserta.
Unum est quod habet lacrymae papaveris P. iv.*. acori
malobathri P. v.*. iridis Illyricae, gummi , singulorum
P. 11.*. anisiP. m.*. nardi Gahici, foliorum rosae arido-
rum, cardamomi, singulorum P. iv.*. petroselini P. iv.*.
trifolii P. v.*. casiae nigrae , silis , bdellii , balsami , semi-
nis piperis albi, singulorum P. *.v. styracis P. *.v. myr-
'202 A. CORNELII CELSI
rhae, opopanacis , nardi Syri, thuris masculi, hypocisti-
ciis succi , singulorum P. vi.*. castorei P. vr.*. costi, pi-
peris albi , galbani, resinae terebinthinae , croci, floris
junci rotundi , singulorum P.*.vi. dulcis radicisP. viii.*.
quae vel melle vel passo excipiunlur.
2 . Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur com-
posuisse, atque Ambrosiam nominasse, ex his constat :
Costi , thuris masculi, siugulorum P. v.*. piperis albi
P. ii.*. floris junci rotundi P. n.*. cinnamomi P. ni.*.
casiae nigrae P. iv.*. croci Cilicii P.*.iv. myrrhae quam
stacten nominant P. v.*. nardi Indici P. *. v. Qiue sin-
gula contrita melle cocto excipiuntur : deinde ubi uten-
dum est , id quod iEgyptiae fabae magnitudinem impleat,
in potione vini diluitur.
3. Nobilissimum autem est Mithridatis quod quotidie
sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula
tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt, costi
P. *. z. acori P. v.*.hyperici, cumini, sagapeni, acaciae
succi, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. n.*.
anisi P, iii .*. nardi Gallici , gentianae radicis, aridorum
rosae foliorum , singulorum P. iv.*. papaveris lacrymae ,
petroselini, singulorum P. *. iv. casiae, silis, lolii, pipe-
ris longi , singulorum P. vi.* styracis P.*. v. castorei ,
thuris, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, sin-
gulorum P. vi.*. malobathri folii P. vi .*. floris junci
rotundi, resinae terebinthinae , galbaui, dauci Cretici
seminis , singulorum P.*. v. nardi , opobalsami , singu-
lorum P. vi. thlaspis P. *. vi. radicis Ponticae P. vn.*.
croci,zinziberis, cinnamomi, singulorum P.*. vni. Haec
contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod
magnitudinem nucis Graeeae impleat , ex vino datur. In
caHeris autem aflectibus corporis pro modo eorum , vel
quod ^Egypliae fabae , vel ervi quod magnitudinem im-
pleat, satisest.
LIB. V. SECT. XXV. s>.o3
Sect. XXIV. i. Acopaquoque utilianervis sunt. Qua-
le est c|iiod habet floris junci rotundi P.*. n. cosli , jiinci
quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cardamomi, sin-
gulorum P. *. iv. myrrhae , aeris combusti , singulorum
P.*. vii. iridis Illyricae, cerae, singulorum P. iv.*. Ale-
xandrini calami,junci rotundi , aspalathi , xylobalsami,
singulorum P. xvin.*. sevi P. i.*. unguenti irini cyathum.
2. Alterum quod euco^s? vocant, hoc modo fit. Cerae
P. *. ii. olei tantumdem , resmse terebinthinae ad nucis
juglandis magnitudinem , simul incoquuntur, deinde in
mortario teruntur , instillaturque subinde cpiam optimi
mellis acetabulum , tum irini ainguenti et rosae terni
cyathi.
3. E-wpira autem Graeci vocant liquida quae illinun-
tur. Quaie est quod fit ad ulcera purganda et implenda ,
maxime inter nervos , paribus portionibus inter se mix-
tis, butyri, medullae vitulinse, sevi vitulini, adipis anse-
rinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae , olei cicini.
Quae separatim Gmnia liquantur, deinde liquida miscen-
tur , et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat:
magis vero emollit , si pro rosa cyprus infunditur.
4. Ad sacrum ignem spumae argenti P. vi. *. cornu
bubuli combusti P. 11. *. conteruntur , adjiciturque invi-
cem vinum, et id quod specialiter sic vocatur, et myr-
teum , donec utriusque terni cyathi conficiantur.
Sect. XXV. 1. Catapotia quoque multa sunt, variis-
que de causis fiunt. Anodyna vocant quae somno dolo-
rem levant : quibus uti, nisi nimia necessitas urget,
alienum est : sunt enim ex vehementibus medicamentis
et stomacho alienis. Prodest tamen etiam ad concoquen-
dum , quod habet papaveris lacrymae , galbani , singulo-
rumP. 1. *. myrrhae, castorei, piperis, singulorumP. n. *.
Ex quibus quod ervi magnitudmem habet, satis est de-
vorasse.
2o4 A. CORNELII CELSI
2. Alterum stornacho pejus, actsomnum valentius,
ex his fit : mandragorse P. *. n. apii seminis, item hyos-
cyami seminis, singulorum P. iv. *quae ex vino teruntur.
Unum autem ejusdem magnitudinis qure supra posita
est , abunde est sumpsisse.
3. Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippi-
tudo , sive dentes , sive spiritus difficultas , sive intesti-
norum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa,
sivejecur aut lienis , aut latus torquet, sive vitioloco-
rum alioua prolabitur et obmutescit, occurrit dolori
per quietem ejusmodi catapotium. Silis , acori , rutse
silvestris seminis , singulorum P. n. *. castorei , cinnamo-
mi , singulorum P. ir. *. papaveris lacrymae, panacis,
radicis mandragorae, malorum aridorum, juncirotundi
floris, singulorum P. it. *. piperis granaivi. Haec per se
contrita , rursus instillato subinde passo , simul omnia
teruntur , donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum
aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
4. Quin etiam silvestris papaveris quum jam ad exci-
piendam lacrymam maturum est, manipulus qui manu
comprehendipotest,invas demittitur etsuperiniunditur
aqua qua? id contegat , atque ita coquitur. Ubi jam bene
manipulus is coctus est, ibidem expressus, projicitur;
et cum eo humore passum pari mensura miscetur, in-
fervetque donec crassitudinem sordium habeat. Quum
refiixit, catapotia ex eo fiunt ad uostrae fabae magnitu-
dinem , haheutque usum multiplicem. Nam et somnum
faciunt vel per se assumpta , vel ex aqua data, et aurium
dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succo ac passo.
Et tormina supprimuut ex vino liquata, et infiamma-
tionem vulvse coercent, mixta cerato ex rosa facto, quum
paulum his croci quoque accessit, et ex aqua fronti in-
ducta pituitam in oculos decurrentem tenent.
5. Item si vulva dolens somnumprohibet, croci P- n. *.
LIB. "V. SECT. XXV. 205
anisi , myrrhse , singulorum P. i. *. papaveris lacrymse
P. iv. *. cicutae seminis P. vxii. *• miscentur, excipiun-
turque vino vetere , et quod lupini magnitudinem habet
in tribus cyathis aquae diluitur, id tamen in febre peri-
culose datur.
6. Ad sanandum jecur nitri P. n. *■. croci, myrrhae,
nardi Gallici, singulorum P. i. *. melle exeipiuntur,
daturque quod iEgyptiae fabae magnitudinem habeat.
7. Adlateris dolores finiendos,piperis, aristolochiae ,
nardi , myrrhae , pares portiones.
8. Ad thoracis, nardi P. 1. *. thuris, casiae , singulo-
lorum P. iii. *. myrrhae, cinnamomi , singulorum P. vfc. *.
croci P. viii. *. resinae terebinthinae quadrans , mellis
heminae tres.
9. Ad tussim Athenionis; myrrhae, piperis , singulorum
P. 1. *. castorei, papaveris lacrymas, singulorum P. 1. *.
Quae separatim contusa postea junguntur, etadmagni-
tudinem fabse nostrse bina catapotia mane, bina noctu
dormituro dantur.
10. Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Hera-
clidis Tarentini : croci P. 1. *. cinnamomi, castorei, pa-
paveris lacrynise , singulorum P. 1. *. myrrhse , piperis
longi , costi, galbani, singulorum P. 11. *.
11. Quod si purganda sunt ulcera in faucibus tus-
sientibus : panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, sin-
gulorum P. v. *. galbani P. 11. *. hyssopi P. 11. *. conte-
renda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod
digito excipi potest, devorandum est.
12. Colice vero Casii ex his constat : costi, anisi, cas-
torei, singulor. P. 111. *. petroselini P. iv.*. piperiset longi
et rotundi, singulorum P. v. *. papaveris lacrymae, junci
rotundi, myrrhae , nardi , singulorum P. vi. *. quae melle
excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua
calida sumi.
18
206 A. CORNELII CELSI
i3. Infantem vero mortuum aut secundas expellit
aquae potio , cui salis ammoniaci P. i. *. aut cui dictami
Cretici P. i. *, adjectum est.
1 4. Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jej unae
dari debet.
1 5. Vocem adjuvat thuris P. 1. *. in duobus cyathis vini
datum.
16. Adversus urinae difficultatem, piperis longi,cas-
torei , myrrhae , galbani, papaveris lacryniae , croci , costi,
unciae singulae , styracis , resinae terebinlhinae pondo sex-
tantes, mellis, absinthii cyathi singuli. Ex quibus ad
magnitudinem fabae iEgyptiae, et mane et coenato dari
debet.
17. Arteriace vero hoc modo fit. Casiae, iridis , cinna-
momi , nardi , myrrhae , thuris, singulorum P. 1. *.
croci P. 1. *. piperis grana xxx. ex passi tribus sextariis
decoquuntur, donecmellis crassitudo his fiat. Aut croci,
myrrhae, thuris , singulorum P. 1. *. conjiciuntur in passi
eumdem modum, eodemque modo decoquuntur. Aut
ejusdem passi fieminae tres usque eo coquuntur , donec
extracta inde gutta indurescat, et adjicitur tritae ca-
siae P. 1. *.
Sect. XXVI. 1". Quum facultates medicamentorum
proposuerim, genera in quibus noxa corpori est , propo-
nam.Ea quiuque sunt: quum quid extrinsecus laesit, ut
in vulneribus : quum quid intra seipsum* corruptum est,
ut in cancro : quum quid iunalum est, ut in vesica
calcidus : quum quid increvit , ut vena quae intumescens
in varicem convertitur : quum quid deest, ut quum curta
pars ahqua est. Ex his alia sunt in quibus plus medi-
camenta, alia in quibus plus manus proficit. Ego dilatis
iis quae praecipue scalpellum et manum postulant, nuuc
de iis dicam quae maxime medicamentis egent. Dividam
autem hanc quoque curandi partem sicut priorem : et
LIB. V. SECT. XXVI. 207
ante dicam de iis qure in quamlibet partem corporis
incidunt; tum de iis quaj certas partes infestaut. Incipiam
a vulneribus.
In bis autem ante omnia scire medicus debet, quae
insanabilia sint, quae difficilem curationem babeant,
quae promptiorem. Est enim prudentishominis, primum
eum qui servari nonpotest, non attingere, nec subire
speciem ejus , ut occisi , quem sors ipsius peremit : deinde
ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, in-
dicare necessariis periclitantis in difficili rem esse, ne,
si victa ars raalo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse vi-
deatur. Sed ut haec prudenti viro conveniunt , sic rursus
histrionis est parvam rem attollere , quo plus prsestitisse
videatur. ObUgari quoqueaequum estconfessione promp-
lae rei , quo curiosius etiam circumspiciat ne , quod
per se exiguum est malum , majus curantis negligentia
fiat.
2. Servari non potest : cui basis cerebri , cui cor , cui
stomachus , cui jecinoris portae , cui in spina medulla
percussa est ; cuique aut pulmo medius , aut jejunum ,
aut tenuius intestinum , aut ventriculus , aut renes vul-
nerati sunt ; cuive circa fauces grandes venae vel arteria;
praecisae sunt.
3. Tix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla
parte pulmo, autjecinoris crassum , aut membrana quae
continet cerebrum , aut lienis, aut vulva, aut vesica,
aut ullum intestinum , aut septum transversum vulne-
ratum est. Hi quoque in praecipiti sunt , in quibus us-
que ad grandes intusque conditas venas in alis vel po-
plitibus , mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt
ubicumque venae majores sunt, quoniam exhaurireho-
minem profusione sanguinis possunt. Idque evenit non
in alis tantixm atque poplitibus , sed etiam in his venis
quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec-,
208 A. CORNELII CELSI
malum vulnus est quodcunque in alis vel feminibus ,
vel inanibus locis , vel in articulis , vel inter digitos est :
item quodcunque musculum, aut nervum, aut arle-
riam , aut membranam , aut os , aut cartilagineni Isesit.
Tutissimum omnium quod in carne est.
4. Et hrec quidem loco vel meliora vel pejora sunt.
Modo vero periculum facit quodcunque magnum est.
5. Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est.
Nam pejus est quod etiam collisum , quam quod tantum
discissum est, adeo ut acuto quoque, quam retuso telo
vulnerari commodius sit. Pejus etiam vulnus est, ex
quo aliquid excisum est , ex quove caro alia parte ab-
scissa est , alia dependet. Pessima , quae plaga in orbem
est ; tutissima quae lineae modo recta est : quo deinde
propius huic illive iigurse vulnus est , eo vel deterius ,
vel tolerabilius est.
6. Quin etiam confert aliquid et setas , et corpus , et
vitaj propositum , et anni tempus : quia facilius sanescit
puer vel adolescens , quam senior , valens quam infir-
mus : neque nimis teuuis , neque nimis plenus , quam
si alterum ex his est : integri habitus quam corrupti ,
exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino
venerique deditus. Opportuuissimum quidem curationi
tempus vernum est , aut eerte neque fervens neque fri-
gidum : siquidem vulnera et nimius calor et nimium
frigus infestant ; maxime tamen horum \arietas , ideo-
que perniciosissimus autumnus est.
7. Sed pleraqueex vulneribus oculis subjecta sunt,
quorumdam ipsre sedes indices sunt , quas alio loco
demonstravimus , quiim positus interiorum partium
ostendimus. Yerumtamen quia qusedam vicina sunt,
interestque vulnus in summa parte sit , an penitius pe-
netraverit , necessaiium est notas subjicere per quas
quid intiis ictum sit , scire possimus , et ex quibus vel
es vel desperatio oriatur.
LIB. V. SECT. XXVI. 209
8. Igitur, corde percusso, sanguis multus effertur,
venae languescunt, color pallidissimus, sudores tanquam
irrorato corpore frigidi malique odoris , oriuntur; ex-
tremisque parlibus frigidis , matura mors sequitur.
9. Pulmone vero icto , spirandi difficultas est , sanguis
ex ore spumans , ex plaga rubens , simulque etiam spi-
ritus cum sono fertur : in vulnus inclinari juvat, quidam
sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum vulnus in-
clinati sunt , loquuntur ; si in aliam partem , obmutes-
cunt.
10. Jecinoris autem vulnerati notse sunt, multus sub
dextra parte prsecordiorum profusus sanguis, adspinam
reducta prsecordia, in ventrem cubandi dulcedo , punc-
tiones doloresque usque ad jugulum j unctumque ei latum
scapularum os intenti : quibus nonnunquam etiam bi-
liosus vomitus accedit.
11. Renibus vero percussis, dolor ad inguina testicu-
losque descendit, difficulter urina redditur, eaque aut
est cruenta, aut cruor fertur.
12. At liene icto, sanguis niger a sinistra parte pro-
rumpit, prsecordia cum ventriculo ab eadem parte in-
durescunt, sitis ingens oritur, dolor ad jugulum, sicut
jecinore vulnerato , venit.
i3. At quum vulva percussa est, dolor inguinibus et
coxis et femoribus est : sanguinis pars per vulnus , pars
per naturale descendit , vomitus bilis insequitur. Quae-
dam obmutescunt, qusedani mente labuntur, quaedam
sui compotes , nervorum oculorumque dolore urgeri se
confitentur, morientesque tandem eadem, quae corde
vulnerato, patiuntur.
14. Sin cerebrum membranave ejus vulnus accepit,
sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit, fe-
reque bilis vomitus insequitur : quorumdam sensus ob-
tunduntur , appellatique ignorant ; quorumdam trux
18.
2io A. CORNELII CELSI
vultus est, quorumdam oculi quasi resoluti huc atque
illuc moventur : fereque tertio vel quinto die delirium
accedit : multorum etiam nervi distenduntur. Ante
mortem autem plerique fascias, quibus caput deliga-
tum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.
i5. Ubi stomachus autem percussus est, siugultus et
bilis vomitus insequitur : si quidcibi vel potionis assump-
tum est, id redditur cito. Venarum motus elanguescunt ,
sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes fri-
gescunt.
16. Communes vero jejuni intestini et ventriculi vul-
nerati notas sunt. Nam cibus et potio per vulnus exeunt ,
praecordia indurescunt , nonnunquam bilis per os red-
ditur : intestino tantum sedes inferior est. Caetera intes-
tina icta vel stercus vel odorem ejus exhibent.
17. Medulla vero, qure in spina est, discissa, nervi
resolvuntur, aut distenduntur, sensus intercidit, inter-
posito tempore aliquo, sine voluntate inferiores partes
vel semen, vel urinam, vel etiam stercus excernunt.
18. At si septum transversum percussum est, pra;-
cordia sursum contrahuntur, spina dolet, spiritus rarus
est, sanguis spumans fertur.
19. Yesica vero vulnerata, dolent inguina : quod su-
per pubem est, intenditur : pro urina sanguis, aut ex
ipso vulnere urina descendit, stomachus afficitur. Itaque
aut bilem vomunt, aut singultiunt : frigus, et ex eo mors
sequitur.
20. His cognitis , etiam nunc qusedam alia noscenda
sunt, ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi su-
mus, pertinentia. Ex hisautem exitsanguis, sanies, pus.
Sanguis omnibus notus est : sanies est tenuior hoc, va-
rie crassa , et glutinosa et colorata. Pus crassissimum ,
albidissimumque ; glutinosius et sanguine et sanie. Exit
autem sanguis ex vulnere recenti aut jam sanescente :
LIB. V. SECT. XXVI. 211
saiiies est inter utrumque tempus : pus ex uiecre jam
ad sauitatem spectaute. Rursus et sauies, et pus quasdam
species Grsecis uomiuibus distiuctas habent. Est euim
quaedam sauies, quae vel fywp, vel [AsXwcvipia nomiuatur :
est pus quod iXaiw^s? appellatur. jfywp teuuis, suba--
bidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi , nervo la?sc ,
inflammatio secuta est. MsXwvipia crassior est , glutino-
sior , subalbida , mellique albo subsimilis. Fertur ha;c
quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos lcesi
sunt, et inter haec loca, maxime ex genibus. EXatSxhs
tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pingui-
tudine, oleo albo non dissimile, apparet in magnis ul-
ceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium
aut tenuis aut crassus, colore vel Uvidus vel niger, aut
pituita mixtus aut varius : optimus calidus , rubens , mo-
dice crassus, non glutinosus. Itaque protinus ejus vul-
neris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus
fluxit. Itemque postea spes in his major est , ex quihus
melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur aiaia
est, multa, nimis tenuis, livida, aut pailida, aut uigra,
aut glutinosa, aut mah odoris, aut quae et ipsum ulcus ,
et junctam ei cutem erodit. Meiior est non multa, mo-
dice crassa, subrubicuuda aut subalbida. Ichor autem
pejor est, multus, crassus, sublividus aut subpailidus ,
glutinosus, ater, cahdus, mali odoris : tolerabhior est
subalbidus, quicastera omuia contraria prioribus habet
Mehceria autem mala est, multa et percrassa : meiior
quee et tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec op-
timum est : sed id quoque pejus est, multum, tenue
dilutum, magisque si ab initio tale est : itemque si co
lore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum
est: praster hsec, si male olet; nisi lamen locus hunc
odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo cras-
sius, quo albidius : itemque si lasve est, si nihil olet, si
214 A. CORNELII CELSI
sequale est , modo tamen convenire et magnitudini vul-
neris et tempori debet. Nam plus ex majore , plus non-
dum solutis inflammationibus naturaiiter fertur.Ebsodes
quoque pejus est, multum, et parum pingue : quo minus
autem , quoque id ipsum pinguius , eo melius est.
21. Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui ser-
vari potest, protinus prospicienda duo sunt, ne sangui-
nis profusio , neve inflammatio interimat. Si profusiouem
timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine ejus ,
et ex impetu ruentis sanguinis intelligi potest , siccis li-
namentis vulnus implendum est, supraque imponenda
spongia, ex aqua frigida expressa, ac manu super com-
primenda. Si parum sic sanguis conquiescit, ssepiusli-
namenta mutanda sunt : et si sicca parum valent , aceto
madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem suppri-
mendum est : ideoque quidam id vulneri infundunt. Sed
alius rursus metus subest, ne, nimis valenter ibi retenta
materia magnam inflammationem postea moveat. Quae
res efficit, ut neque rodentibusmedicamentis, neque adu-
rentibus, et ob id ipsum inducentibus crustam, quamvis
pleraque ex his sanguinem supprimunt , sit utendum :
sed, si semel ad ea decurritur, iis potius quae mitius idem
efficiunt. Quod si illa quoque profluvio vincuntur , vense
quse sanguinem fundunt apprehendendse , circaque id
quodictum est, duobus iocis deligandae , intercidendseque
sunt, ut et in se ipsse coeant, et nihilominus ora prae-
clusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur , possunt
ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine ef-
fuso ex eo loco , quo neque nervus neque musculus est ,
ut puta in fronte , vel superiore capitis parte , commo-
dissimum est cucurbitulam admovere a diversa parte ,
ut illuc sanguinis cursus revocetur.
22. Et adversus profusionem quidem in his auxilium
est ; adversus infiammationem autem in ipso sanguinis
LIB. V. SEGT. XX YI. 2I3
cursu. Ea timeri potest , ubilaesum est vel os, vel uer-
vus, vel cartilago, vel musculus : aut ubi parum san-
guinis pro modo vulneris iluxit. Ergo quoties quid tale
erit, sanguinem mature supprimere non oportebit, sed
pati fluere, diimtutum erit, adeo ut, si parum fluxisse
videbitur, mitti quoque ex brachio debeat, utique si
corpus juvenile et robuslum et exercitatum est , multo-
que magis si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si mus-
culus laesus videbitur, praecidendus erit : nam percussus
mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.
23. Sanguine autem vel suppresso, si nimius erum-
pit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe opti-
mum est, vulnus glutinari. Potest autem id quod vel in
cute vel etiam in carue est, si nihil ei praeterea mali
accedit. Potest caro , alia parte dependens , alia inhae-
rens, si tamen etiamnum integra est, et conjunctione
corporis fovetur. Iii his vero quae glutiuantur , duplex
curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet ;
maximeque si discissa auris ima est , vel imus nasus ,
vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum , vefcirca
guttur cutis , vel venter. Si vero in carne vulnus est ,
hiatque, neque in unum orae facile attrahuntur, sutura
quidem aliena est : imponendae vero fibulae sunt (ay-
XT^pac Graeci nominant) quae oras, paulum tamen ,
contrahant , quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his
autem colligi potest , id quoque quod alia parte depen-
dens , alia inhaerebit , si alienatum adhuc non est , su-
turam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet
imponi, quam intiis vulnus purgatum est, ne quid ibi
concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus verti-
tur, et inflammatiouem movet, et glutinari vulnus pro-
hibet. Ne linamentum quidem, quod supprimendi san-
guinis causa inditum est, iuibi rehnquendum est : nam
id quoque inflammat. Comprehendi vero sutura vel fi-
2i4 A. COBNELII CELSI
bula non cutein tantum , sed aliquid etiam ex carne ,
ubi suberit heec, oportebit , quo valentius haereat, ne-
que cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli
non uimis torta , quo mitius corpori insidat , utraque
neque nimis rara , neque nimis crebra injicienda est. Si
nimis rara est, continet : si nimis crebra est, vehemen-
ter afficit; quia quo ssepius acus corpus transuit, quo-
que plura Ioca injectum vinculum mordet , eo majores
inflammationes oriuntur, magisque sestate. Neutra etiam
vim ullam desiderat ; sed eatenus utilis est , quatenus
cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur: fere ta-
men fibuloe latius vulnus esse patiuntur. Sutura oras
jungit, quse ne ipsse quidem iuter se contingere ex toto
debeut, ut si quid iutus humoris concreveril, sit qua
emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit , id ta-
men purgari debet. Deinde omni vulneri primo impo-
nenda est spongia ex aceto expressa : si sustinere aliquis
aceti vini non potest, vino utendum est. Levis plaga
juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia im-
ponitur. Sed ea quocunque modo imposita est , dum
madet, prodest : itaque ut inarescat , non est commit-
tendum. Licet itaque sine peregrinis et conquisitis et
compositis medicamentis vulnus curare : sed si quis
huic parum confidit, imponere medicamentum debet
quod sine sevo compositum sit, ex his quse cruentisvul-
neribus apta esse proposui : maximeque si caro est,
Barbarum; si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex emi-
nentibus, quales aures vel labra sunt, Polybi sphragi-
dem. Alexandrinum quoque viride nervis idoneum est ;
eminentibusque partibus ea quam Graeci pa-Trroujav
vocant. Solet etiam, colliso corpore, exigua parte findi
cutis. Quod ubi incidit , non alienum est scalpello la-
tius aperire, nisi musculi nervique juxta sint, quos in-
cidi non expedit. Ubi satis diductum est, medicamen-
LIB. V. SECT. XXYI. 2i5
tum imponendum est. At si id quod collisum est, quamvis
parum diductum est, latius tamen aperiri propter ner-
vos aut musculos non licet , adhibenda sunt ea quae hu-
morem leniter extrahant, praecipueque ex his id quod
puirw^e? vocari proposui.
Non alienum est etiam, ubicunque vulnus grave est,
imposito, quo id juvetur, insuper circumdare lanam
succidam ex aceto et oleo : vel cataplasma , si mollis is
locus est, quod leniter reprimat; si nervosus aut mus-
culosus , quod emolliat.
24. Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptis-
sima est; eaque lata esse debet, ut semel injecta non
vulnus tantum , sed paulum utrinque etiam oras ejus
comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit ,
ab ea melius attrahitur : si aeque ab utraque , transversa
comprehendere oras debet ; aut si id vulneris ratio non
patitur , media primum injicienda est, ut tum in utram-
que partem ducatur. Sic autem deliganda est , ut et
contineat neque adstringat. Quod non continetur, ela-
bitur : quod nimis adstrictum est , cancro periclitatur.
Hieme saepius fascia circuire debet, aestate quoties ne-
cesse est : tum extrema pars ejus inferioribus acu as-
suenda est : nam nodus ulcus lsedit , nisi tamen longe
est. Illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum
curationem requirat ab iis de quibus supra posui. Nam
plaga ipsa curanda extrinsecus, vel sutura, vel alio me-
dicinae genere est. In visceribus nihil movendum est ,
nisi, si quid ex jecinore, aut liene , aut pulmone dum-
taxat extremo dependeat, praecidatur. Alioquin vulnus
interius ea victus ratio eaque medicamenta sanabunt ,
quae cuique visceri convenire superiore libro proposui.
25. His ita primo die ordinatis, homo in lecto collo-
candus, isque , si grave vulnus est, abstinere, quan-
tum vires patiuntur, ante inflammationem a cibo de-
21S A. CORNELII CELSI
bet; bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel,
si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam fri-
gidam. Adeo tamen nibil perpetuum est, sed semper
pro viribus corporis sestimandum, ut imbecillitas etiam
cibum protinus facere necessarium possit, tenuem sci-
licet et exiguum, qui tantum sustineat: multique etiam
ex profluvio sanguinis intermorientes , ante ullam cu-
rationem vino reficiendi sunt ; quod alioquin inimicis-
simum vulneri est.
26. Nimis vero intumescere vulnus , periculosum :
nibil intumescere periculosissimum est : illud indicium
est magnae infiammationis , hoc emortui corporis : pro-
tinusque , si mens homini consistit, si nulla febris ac-
cessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris
quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum in-
flammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quse vel
levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis
durat , vel delirium movet , si nervorurn rigorem aut
distensionem quae ex vulnere orta est, eam non finit.
Vomitus quoque biliosus non voluntarius , vel protinus,
ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet,
malum signum est in his dumtaxat quorum , vel nervi,
vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vo-
inere non alienum est , praecipue his quibus in consue-
tudine fuit : sed neque protinus post cibum , neque
jam inflammatione orta , neque quum in superioribus
partibus plaga est.
27. Biduo sic vulnere habito, tertio die aperiendum,
detergendaque sanies spongia ex aqua frigida est , ea-
demque rursus injicienda sunt. Quinto tandem die
quanta inflammatio futura sit, se ostendit. Quo die rur-
sus detecto vulnere , considerandus color est. Quod si
lividus, aut pallidus, aut varius, aut niger est, scire
!icet malum vulnus esse : idque quandocunque animad-
LIR. V. SECT. XXVI. 217
versum est , terrere nos potest. Album aut rubicundum
esse ulcus, commodissimum est : item cutis dura, crassa,
dolens , periculum ostendit. Eona signa sunt , ubi hsec
sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur vul-
nus, autleviter intumuit , eadem sunt imponenda quae
primo fuerunt. Si gravis inflammatio est, necpie gluti-
nandi spes est, ea quse pus moveant. Aquae quoque ca-
lidae necessarius usus est, ut et materiam digerat, et
duritiam emolliat , et pus citet. Ea sic temperanda est ,
ut manu contingenti jucunda sit, et usque eo adhibenda
donec aliquid ex tumore minuisse, coloremque ulceri
magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum,
si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum
debet : maximeque si grande vulnus est, tetrapharma-
cum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, puirSx^e?,
et si latius hiat idem , illud emplastrum liquari ex irino
unguento oportet : eoque illita linamenta disponi per
plagam , deinde emplastrum supra dari , et super id
succidam lanam , minusque etiam, quam primo, fasciae
adstringendae sunt.
28. Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in qui-
bus, si prsecisi nervi sunt qui continebant, debilitas
ejus partis sequitur. Si id dubium est , et ex acuto telo
plaga est , ea transversa commodior est : si ex retuso et
gravi est, nullum in figura discrimen est. Sedvisendum
est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo
nascitur, albumque et crassum dum fertur, nervum
praecisum esse credibile est : magisque , quo majores
dolores inflammationesque , et quo maturius excitatse
sunt. Quamvis autem non abscissus nervus est , tamen
si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diutur-
num ulcusesse, et, sano quoque eo, tumorem permanere :
futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur,
vel contrahatur. Major tamen in extendendo mora est,
T9
2I8 A. CORNELIICELSI
ubi recurvato articnlo curatio adhibita est, quam in
recurvando eo quod rectum continuerimus. Collocari
quoque membrum quod ictum est ratione certa debet.
Si glutinandum est , ut superius sit : si in eo inflamma-
tio est , ut in neutram partem inclinatum sit : si jam
pus profluit , ut devexum sit. Optimum etiam medica-
mentum quies est : moveri et ambulare , nisi sanis ,
alienum esL Miuus tamen his est periculosum qui in
capite vel brachiis, quam qui in inferioribus partibus
vulnerati sunt : minimeque ambulatio convenit , femine ,
autcrure, aut pede laborante. Locus in quo cubabit,
tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum
vulnus purum est, inter res infestissimas est : nam id et
humidum et sordidum reddil, ex quibus ad cancrum
transitus esse consuevit. Levis frictio recte adhibetur,
sed his partibus, quae longius absuut a vulnere.
■?9. Inflammatione finita, vulnus purgandum est. Id
optiine faciunt tincta in melle linamenta, supraque id,
emplastrum vel enneapharmacum dandum est. Tum de-
muiri vero purum ulcus est, quum rubet, ac nimium
neque siccum neque humidum est. At quodcunque
sensu caret , quod non naturaliter sentit ; quod nimium
aut aridum aut humidum est; quod aut pallidum, aut
albidum , aut lividum aut nigrum est; id purum non est.
3o. Purgato vulnere, sequitur ut impleatur; jamque
calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removea-
tur. Lans: succidfe supervacuus usus est : lota melius
circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt
quidem etiam medicamenta aliqua : itaque ea adhiberi
non alienum est, ut butyrum cum rosa et exigua mellis
parte; aut cum eadem rosa, tetrapharmacum, aut ex
rosa linamenta : plus tamen proficit balneum rarum :
cibi boni succi, vitatis omnibus acribus, sed jam ple-
niores : nam et avis, et venatio , et suilla elixa dari po-
test : vinum omnibus, dum febris, dum inflammatio
LIB. V. SECT. XXVI. 219
est , alienum est : itemque usque ad cicatricem , si uervi
musculive vulnerali sUnt, etiam si alte caro : at si plaga
in summa cute generis tutioris est , potest non pervetus ,
modice tamen datum , ad implendum quoque proficere.
Si quid molliendum est, quod in nervosis locis musculo-
sisque necessarium est, cerato quoque super vulnus
utendum est. At si caro supercrevit , modice reprimit
siccum linamentum , vehementius squama aeris. Si plus
est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum ve-
hementiora, quae corpus exedant. Cicatricem post om-
nia haec commode inducit lycium ex passo et lacte di-
lutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum.
3i. Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam ta-
men pericula incidere consuerunt : interdum enim
vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum
orae crassae livent; post quae quicquid medicamentorum
ingeritur, parum proficit, quod fere negligenter curato
ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflamma-
tione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora,
vel quia nimis vuluus adstrictum est, vel quia corpus
aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id ge-
nus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis
non est.
Omnis autem cancer non solum id corrumpit quod
occupavit , sed etiam serpit , deinde aliis aliisque signis
discernitur. Nam rmodo super infiammationem rubor
ulcus ambit, isque cum dolore procedit : spuaiirsXai;
Graeci nominant : modo ulcus nigrum est , quia caro
ejus corrupta est; idque vehementius etiam putresceudo
intenditur. Ubi vulnus humidum est, et ex nigro ukere
humor pallidus fertur , malique odoris est , carunculaeque
corruptae , interdum etiam nervi ac membranae resol-
vuntur, specillumque demissum descendit aut in la-
tus , aut deorsum : eoque vilio nonnunquam os quo -
32o A. CORNELII CELSI
que afficitur. Modo oritur ea quam Graeci yayypatvav
appellant. Priores in qualibet parte corporis fiunt: haec
in prominentibus membris , id est , inter ungues et alas ,
vel inguina, fereque in senibus, vel his quorum corpus
mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra vel livida est;
sedsiccaetarida: proximaque cutis plerumque subnigris
pustulis impletur; deinde ei proxima vel pallida, vel livida,
fereque rugosa sine sensu est: ulterior ininflammatione
est, omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustu-
losum, pustulae in eum qui pallet aut livet, pallor aut
livor in id quod inflammatum est, inflammatio inid quod
integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta
oritur, iugensque sitis; quibusdam etiam delirium acce-
dit : aiii, quamvis mentis suse compotes sunt, balbu-
tiendo tamen vix sensus suos ore explicant : incipit
affici stomachus : fit fcedi spiritus ipse odoris. Atque
initium ejus quidem mali recipit curationem : ubi vero
penitiis insedit, insanabile est, plurimique sub frigido
sudore moriuntur.
32. Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Yetus
autem ulcus scalpello incidendum est, excidendaeque
ejus orae, et quicquid super eas livet, aeque incidendum.
Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quo-
que excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus novatumque
vulnus est, eadem curatio adhibenda quae in recentibus
vulneribus exposita est. Siscalpello aliquis uti nolit, po-
testsanare id emplastrum quod ex ladanofit, et, quum
ulcus sub eo exesum est , id quo cicatrix inducitur.
33. Id autem quod Erysipelas vocari dixi, non solum
vulneri supervenire, sed sine hoc quoque oriri consue-
vit, atque interdum periculum majus affert, utique si
circa cervices aut caput constitit. Oportet, si vires pa-
tiuntur, sanguinem mittere, deinde imponere simul re-
primentia et refrigerantia , maximeque cerussam solam
LIB. V. SECT. XXVI. 221
succo, aut Cimoliam cretam aqua pluviali exceptam,
aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecla;
aut si tenerius corpus est, lenticula. Quicquid iniposi-
tum est, betse folio contegendum est, et super linteo-
lum frigida aqua madens imponendum. Si per se refri-
gerantia parum proderunt, miscenda erunt boc modo ,
sulfuris P. 1.. * eerussse et croci singul. P. nr. *. eaque
cum vino conterenda sunt, etid his illinendum: aut si
durior locus est, solani folia contrita suillae adipi rmV
cenda sunt, et#llita linteolo supcrinjicienda.
At si nigrities est , nequedum serpit , imponenda sunt
quse carnem putrem lenius exedant, repurgatumque
ulcus sic ut caetera nutriendum est. Si magis putre est,
jamque procedit ac serpit, opus est veheinentius ero-
dentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus de-
bet , donec ex eo nullus humor feratur : nam quod sa
num est, siccum est, quum aduritur. Post ustionem
putris ulceris superponenda sunt quse crustas a vivo
resolvant : eas gc^apac Grseci vocant. Ubi hsec excide-
runt, purgandum ulcus maxime melle et resina est :
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta cu-
rantur, eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
34. Gangrsenam vero, si nondum plane tenet, sed
adhuc incipit , curare non difficillimum est , utique in
corpore juvenili ; et magis etiam si musculi integri sunt ,
si nervi vel laesi non sunt, vel leviter affecti sunt, ne-
que ullus magnus articulus nudatus est , aut carnis in
eo loco paulum est, ideoque non multum quod putres-
ceret, fuit; consistitque eo loeo vitium: quod maxime
fieri in digito potest. In ejusmodi casu primum est, si
vires patiuntur , sanguinem mittere : deinde quidquid
aridum est, et intentione quadam proximum quemque
locum male habet, usque ad sanum corpus concidere.
Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla
19.
nii A. CORNELII CELSI
sunt , quae pus movere consuerunt ; ideoque ne aqua
quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia,
aliena sunt : sed his quam levissimis opus est , superque
ea quse inflammata sunt , utendum est refrigerantibus.
Si nihilomagis malum constitit, uri id quod est inter
integrum ac vitiatum locum, debet : praeeipueque in
hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed
etiam a victus ratione praesidium est : neque enim id
malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo ,
nisi imbeciilitas probibet, abstinentia u^ndum : deinde
danda quae per cibum potionemque alvum, ideoque
etiam corpus, adstringant; sed ea levia. Postea si vi-
tium constitit, imponi super vulnus eadem debent quae in
putri ulcere prascripta sunt. Ac tum quoque plenioribus
cibis uti licebit ex media materia, sed tamen non nisi
alvum corpusquesiccantibus; aqua vero pluviali frigida.
Balneum, nisi jam certa fiducia redditae sanitatis est,
alienum est; siquidem emollitum in eo ulcus cito rur-
sus eodem malo afficitur. Solent vero nonnunquam nihil
omnia auxilia proficere , ac nihilomnius serpere sub his
cancer. Inter quse miserum, sed unicum, auxilium esty
ut ca^tera pars corpori tuta sit , membrum quod paula-
tim emoritur , abscindere.
35. Hae gravissimorum ulcerum curationes sunt : sed
ne illa quidem negligenda , ubi integra cute interior pars
collisa est, aut ubi derasum attritumve aliquid est, aut
ubi surculus corpori infixus est, aut ubi tenue sed altum
vulnus insedit. In primo casu commodissimum est mali-
corium ex vinocoquere, interioremque ejus partem con-
terere , et cerato miscere ex rosa facto y idque superpo-
nere : deinde ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene
medicamentum qualis lipara est. Deraso vero detritoque
imponendum est emplastrum tetrapharmacum,minuen-
dusque cibus , et vinum subtrahendum. Neque id quia
LIB. V. SECT. XSCVt. 22 3
non habebit altiores ictus , contemnendum erit : siqui-
dem ex ejusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si le-
vius id erit , et in parte exigua , conlenti esse poterimus
eodem leni medicamento. Surculum vero, si fieri potest,
oportet vel manu vel etiam ferramento ejicere. Si vel
prasfractus est , vel allius descendit quam ut ita velli
possit, medicamento evocandus est. Optime autem edu-
cit superimposita arundinis radix, si tenera est, proti-
nus contrita; si jam durior, ante in mulso decocta : cui
semper mel adjiciendum est, aut aristolochia cum eodem
melle. Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est :
eademque offensa etiam in filice est . Sed usu coguitum
est, utramque adversus alteram medicamentum esse,
si contrita ac superimposita est. Facit autem idem in
omnibus surculis, quodcunque medicamentum extra-
hendi vim habet : idem altis tenuibusque vulneribus ap-
tissimum est. Priori rei Philocratis , huic Hecatsei em-
plastrum maxime convenit.
36. Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducen-
dam cicatricem est , quod perpurgatis jam repletisque
ulceribus necessarium est ; primum ex aqua frigida li-
namentum, dum caro alilur, deinde quum jam conti-
nenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix in-
ducatur. Tum deligari super album plumbum oportet ,
quo»et reprimitur cicatrix, et colorem maxime sano
corpori similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris
prsestat. Idem compositio, quae habet elaterii P. 1. *.
spumae argenti P. ti. *. unguenti pondo iv. *. Quse
excipiuntur resina terebinthina , donec emplastri cras-
situdo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices le-
niter purgant paribus portionibus mixta , serugo, plum-
bum elotum, eademque resina cocta; sive eo ungitur
cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplas-
trum imponitur, quod in ahis partibus commodius est,
224 A. CORNELII CELSI
At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est
decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
Alioquin res utrique succurri patitur : siquidem utraque
cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum
aliquis mavult, idem efficiunt compositiones hse qiue
corpus exedunt. Cute exulcerata , super emiuentem car-
nem exedentia medicamenta conjicienda sunt, super
concavam implentia , donec utrumque ulcus sanae cuii
aequetur, et tum cicatrix inducatur.
Sect. XXVII. i. Dixi de his vulneribus quffimaxime
per tela inferuntur. Sequitur ut de his dicam quse morsu
fiunt , interdum hominis, interdum simiae , saepe canis,
nonnunqam ferorum animalium , aut serpentium. Om-
nis autem feraa morsus habet quoddam virus : itaque si
vehemens vulnus est , cucurbitula admovenda est : si
levius, protinus emplastrum injiciendum, praecipueque
Diogenis. Si id non est, quolibet ex his quae adversus
morsus proposui : si ea non sunt, viride Alexandrinum :
si ne id quidem est , quodlibet non pingue ex his qua?
recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his ,
praecipueque ei quod eanisfecit, medicamentum est ,
si manus vulneri imponitur, superque id duobus digi-
tis verberatur; exsaniat enim : ac salsamentum quoque
recte super id vulnus dehgatur.
2. Utique autem si rabiosus canisfuit, cucurMtula
virus ejus extrahendum est : deinde si locus neque ner-
vosus, neque musculosus est , vulnus id adurendum est:
si uri non potest , sanguinem homini mitti non alienum
est. Tum usto quidem vulneri superimponenda , quao
cseteris ustis , sunt : ei vero quod expertum ignem non
est , ea medicamenta quae vehementer exedunt. Post-
que nullo novo remedio , sed jam supraposito , ulcus
erit implendum , et ad sanitatem perducendum. Qui-
dam post rabiosi canis morsum protinus in balneum
LIB. V. SECT. XXVII. 22 5
mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corpo-
ris sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque
virus distillet ; deinde multo meracoque vino excipiunt,
quod omnibus fere veneuis contrarium est. Idque quum
ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo
videtur. Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occur-
sum est, aquse timor nasci: u^poyoSiav Grseci appel-
lant : miserrimum genus morbi , in quo simul seger et siti
et aquae metu cruciatur : quo oppressis in angusto spes est.
Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in
piscinam non ante ei provisam projicere. Et si natandi
scientiam non habet , modo mersum bibere pati , modo
attollere : si habet , interdum deprimere , ut invitus
quoque aqua satietur : sic enim simul et sitis et aqua?
metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infir-
mum corpus in aqua frigida vexatum nervorum disten-
tio absumat. Id ne incidat , a piscina protinus in oleum
calidum demittendus est. Antidotum autem praecipuum
id quod primo loco posui: ubi id non est, aliud, si
nondum aeger aquam horret , potui ex aqua dandum
est; et si amaritudine offenditur, mel adjiciendum est:
at si jam is morbus occupavit , per catapotia sumi po-
test.
3. Serpentium quoque morsus non nimium distantem
curationem desiderant , quamvis in ea muitum antiqui
variarunt , ut in singula genera anguium singula me-
dendi genera prseciperent , aliique alia : sed in omni-
bus eadem proficiunt. Igitur in primis supra vulnus id
membrum deligandum est , non tamen nimium vehe-
menter, ne torpeat : deiu venenum extrahendum est,
Id cucurbitula optime facit. Neque alienum est, ante
scalpello circa vulnus incidere , quo plus vitiati jam san-
guinis extrahatur. Si cucurbitula non est , quod tamen,
vix incidere potest, tum quodlihet simile vas, quod
226 A. CORNELII CELSI
ideni possit : si ne id quidem est , homo adhibendas est,
quivulnus exsugat. Neque hercules scientiam praecipuani
habent hi qui PsylU nominantur, sed audaciam usu ipso
confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam
venatoria venena quibus Gaili preecipue utuntur, non
gustu , sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto
estur, ictus ejus occidit; et si, stupenti ei, quod per
qu«dam medicamenta circulatores faciunt , in os digi-
tum quis indidit, neque percussus est, nulla in ejus sa-
liva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus, id
vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem
praestabit. Illud interea, ante debebit attendere, ne
quod in gingivis palatove, aliave parte oris, ulcus ha-
beat. Post haec is homo loco calido collocandus est , sic
ut id quod percussum erit,ininferiorem partemincline-
tur. Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere
oportet jus anserinum, ve) ovillum, vel vitulinum, et vome-
re. Vivum autem gallinaceum pullum per medium divide-
re, etprotinus calidum super vulnus imponere,sicutpars
interior corpori jungatur. Facit id etiam haedus agnusve
discissus, et cahda ejus caro statim super vulnus impo-
sita : emplastra quoque quaB supra comprehensa sunt :
aptissimumque est vel Ephesium, vel id quod ei subjec-
tum est. Praesens quoque in aliquo antidoto prsesidium
est, sin id non est, necessarium est exsorbere potionem
meri vini cum pipere , vel quidlibet aliud , quod calori
movendo est : ne humorem intus coire patiatur : nam
maxima parsvenenorum frigore interimit. Omnia etiam
urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia
sunt.
4. Hsec adversus omnes ictus communia sunt. Usus
tamen ipse docuit eum quem aspis percussit, acetum
potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus
cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim
LIR. V. SECT. XX VII. 227
ob ipsum vulnus , partim ob immodicos restus sili pre-
meretur,ac locis siccis alium humorem non reperiret,
acetum quod forte secum babebat , ebibit , et liberatus
est : credo , quoniam id , quamvis refrigerandi vim ha-
bet , tamen habet etiam dissipandi : quo fit ut terra res-
persa eo spumet. Eadem ergo vi veri simile est, spisses-
centem quoque intus humorem hominis ab eo discuti ,
et sic dari sanitatem.
5. In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam
auxiUa satis nota sunt : nam scorpio sibi ipse pulcherri-
mum medicamentum est. Quidam contritum cum vino
bibunt : quidam eodem modo contritum super vulnus
imponunt ; quidam , super prunam eo imposito , vulnus
suffumigant , undique veste circumdata , ne is fumus di-
labatur ; tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bi-
bere etiam oportet herbse solaris quam rfkioTpomov
Graeci vocant , semen , vel certe folia ex vino. Super vul-
nus vero etiam furfures ex aceto , vel ruta silvatica recte
imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen
medicos , qui ab scorpione ictis nihil aliud quam ex bra-
chio sanguinem miserunt.
6. Hsec ad scorpionis : ad aranei autem ictum , allium
cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum super
imponitur.
7. At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit,
asphodeli, quod jEgyptire fabse magnitudinem aequet,
arefactum in duas potiones dividendum est , sic ut ei
rut?e paulum adjiciatur. Trifolium quoque , et mentas-
trum , et cum aceto panaces seque proficiunt. Costum
quoque et casia et cinnamomum recte per potionem as-
sumuntur.
8. Adversus chersydri vero ictum panaces , aut laser
quod sit scrupulorum P. n. *. vel porri succus cum he-
mina vini sumendus est ,et edenda multa satureia. Im-
228 A. CORNELII CELSI
ponendum autem super vulnus stercus caprinum ex
aceto coctum, aut ex eodem hordeacea farina , aut ruta
vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo
quoque vulnere quod cerastes fecit, aeque valet.
9. Ubi vero phalangium nocuit , praeter eam curatio-
nem quae manu redditur, ssepe homo demittendus in
solium est , dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par
modus ex passi hemina , vel radiculae semen aut lolii
radix ex vino, et super vulnus furfures ex aceto cocti,
imperandumque ut is conquiescat.
10. Verum haec genera serpentium et peregrina , et
aliquanto magis peslifera sunt, maxime quae aestuosis
locis gignuntur : Italia frigidioresque regiones hac quo-
que parte salubritatem habent , quod minus terribiles
angues edunt. Adversus quos satis proficit herba betoni-
ca, velCantabrica,velcentaurion, agrimonia, vel trixago,
velpersonata, vel marinae paslinaeas; singuke biuaeve tri-
tae et cumvino potui datae, etsuper vulnusimpositae.Illud
ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et jejuni et
jejuno magis nocere : ideoque perniciosissimi sunt cum
incubant ; utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est,
non ante progredi quam quis aliquid assumpsit.
ii. Non tam facile his opitulari est, qui venenum vel
in cibo , vel in potione sumpserunt. Primum , quia non
protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita nec succurrere
quidem statim sibi possunt : deinde , quia noxa non a
cute,sed ab interioribus partibus incipit. Commodissi-
mum est tameu , ubi primum sensit aliquis, protinus oleo
multo epoto vomere : deinde, ubi praecordia exhausit,
bibere antidotum ; si id non est , vel merum vinum.
12. Sunt tamen quaedam remedia propria adversus
quaedam venena, maximeque leviora. Nam si canthari-
das afiquis ebibit, panaces cum lacte contusa , vel galba-
rmm , vino adjecto, daii, vel lac per se debet.
LIB. V. SECT. XXVII. 229
i3 Si cicutam; viuum merum calidum cum ruta
quam plurimum ingerendum est : deinde is vomere co-
gendus : posteaque laser ex vino dandum : isque, si febre
vacat , in calidum balneum mittendus ; si non vacat, uu-
gendus ex calefacientibus est.
14. Si hyoscyamum; fervens mulsum bibendum est,
aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.
i5. Si cerussam; jus malvse, vel juglandes ex vino
contritae maxime prosunt.
16. Si sanguisuga epota est , acetum cum sale biben-
dum est : si lac intus coiit, aut passum aut coagulum ,
aut cum aceto laser.
17. Si fungos inutiles quis assumpsit, radicula aut e
posca aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et
specie quidem discerni possunt ab utilibus , et cocturae
genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive
piri surculus cum Uis inferbuit , omni noxa vacant.
18. Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur : ita-
que sequi videtur ut de his dicam. Hsec autem optime
curantur foliis aut lilii , aut linguse caninse , aut betae in
vetere vino oleoque decoctis : cpiorum quodlibet proti-
nus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque
curatio potest in ea qu» mediocriter exedentia repri-
mentiaque, primo et pustulas prohibeant , et summam
pelliculam exasperent : deinde in ea quse lenia ad sa-
nitatem perducant. Ex prioribus est lenticulse cum melle
farina, vel myrrha cum vino, vel creta Cimolia cum
thuris cortice contrita, et aqua coacta, atque ubi usus
necessitas incidit , aceto diluta. Ex insequentibus quaeli-
bet lipara: sed idonea maxime est, qua vel plumbi recre-
mentum , vel vitellos Uabet. Est etiam illa adustorum cu-
ratio , dum infiammatio est, impositam babere cum
meile ienticulam : ubi ea declinavit, Uordei farinam cum
ruta vel porro , vel marrubio, donec crustre cadant: tum
23o A. CORNELII CELSI
ervum cum melle, aut irim, aut resiuam terebinthi-
nam , donec ulcus purum sit : novissime siccum lina-
mentum.
Sect. XXVIII. i. Ab his quse extrinseciisincidunt,
ad ea veniendum est quae interius , corrupta aliqua
corporum parte , nascuntur. Ex quibus non aliud car-
bunculo pejus : ejus hae notae sunt. Rubor est, superque
eum non nimiiim pustulae eminent, maxime nigra?, in-
lerdiirn sublividae aut pallida?. In his sanies esse videtur,
infra color niger est : ipsum corpus aridum et durius
quam naturaliter oportet: circaque quasi crustaest, ea-
que inflammatione cingitur : neque in eo loco levari
culis potest, sed inferiori carni quasi affixa est. Somnus
urget, nonnunquam horror aut febris oritur , aut utrum-
que. Idquoque vitium subteractis quasi quibusdam radi-
cibus serpit, interdum celeriiis , interdum tardius : supra
quoque procedens inalbescit , dein lividum fit , circiim-
que exiguae pustulae oriuntur : et si circa stomachum
faucesve incidit , subito spiritum saepe ehdit. Nihil me-
lius est quam protiniis adurere : neque id grave est;
iiam non sentit, quoniam ea caro mortua est: finisque
adurendi est , diim ex omni parte sensus doloris est.
Tiim deinde vulnus, sicutcaetera adusta, curandum est :
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta un-
dique a viva carne diducta , quae trahit secum quicquid
coiTuplum erat; purusque jam sinus curari potest im-
plentibus. At si in summa cute vitium est, possunt suc-
currere quaedam vel exedentia tantiim , vel etiam adu-
rentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque
vero medicamenlum impositum est, si satis proficiet,
protiniis a viva corruptam partem resolvet : certaque
esse fiducia potest, fore , ut undique vitiosa caro excidat,
qua hujusce rei medicamen exest. Si id non fit, medica-
mentumque malo vincitur, utique ad ustionem proPe-
LIB. V. SECT. XXVIII. 23r
randum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a ciboac
vino est : aquam liberaliter bibere expedit. Magisque
ea servanda sunt,si febricula quoque accessit.
2. Non idem periculum >tap>tivcofAa affert, nisi impru-
dentia curantis exagitatum est. Id vitium fit maxime in
superioribus partibus, circa faciem , nares , aures , labra,
mammas feminarum : et in jecore aut splene hoc nas-
citur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque
immobilis, insequalis tumet, interdum etiam torpet. Cir-
ca eum inflatae venae quasi recurvanturjhaeque pallent
autlivent; nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt:
tactusque is locus aliis dolorem affert,in aliis eum non
habet. Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior
est quam esse naturaliter debet : nonnunquam iisdem
omnibus ulcus accedit. Interdum nullam habet pro-
prietatem , interdum simile his est quse vocant Graeci
5tov^uXw{/.aTa , aspredine quadam et magnitudine sua :
color ejus ruber est , aut lenticulae similis. Neque tuto
feritur ; nam protinus aut resolutio nervorum , aut dis-
tentio insequitur. SaBpe homo ictus obmutescit, atque
ejus anima deficit : quibusdam etiam si id ipsum pres-
sum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt.
Namque pessimum id genus est, fereque primum id
fitquod Kaxovjdes ^ Grsecis nominatur : deinde ex eoid
>cac>iiv(op.a quod sine ulcere est : deinde ulcus, ex eo
thymium. Tolli nihil nisi >ca>corj6£c potest : reliqua cu-
rationibus irritanlur : et quo major vis adhibita est, eo
magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus , qui-
dam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt :
neque ulli unquam medicina profuit ; sed adusta proti-
nus concitata sunt, et increverunt donec occiderent.
Excisa, etiampost inductam cicatricem , tamen reverte-
runt , et causam mortis attulerunt : dum interim pleri-
que nullam vim adhibendo, qua lollere id malum ten-
2^2 A. CORNELII CELSI
tent , sed imponendo tantum lenia medicamenta , quae
quasi blandiantur , quominus ad ultimam senectutem
perveniaot , non prohibentur. Discernere autem cacoe-
thes quod curationem recipit , a carcinomate quod non
recipit , nemo scire potest, nisi tempore et experimento.
Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent
medicamenta adurentia. Si levatur malum , minuuntur-
que ejus indicia, procedere curatio potest et ad scalpel-
lum, et ad ustionem. Si protinus irritatum est, scire
licet jam carcinoma esse; removendaque sunt omnia
acria, omnia vehementia. Sedsi sine ulcere is locus du-
rus est, imponi ficum quam pinguissimam , aut rhypodes
emplastruin satis est. Si ulcus aaquale est, ceratum ex
rosa injiciendum est , adjiciendusque ei pulvis ex con-
trita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens fer-
rum solitus est. Sed si id nimium supercrevit, tentanda
squama aeris est, quae lenissima ex adureutibus est, ea-
tenus, ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exa-
cerbavit : sin minus , eodem cerato contenti esse de-
bebimus.
3. Est etiam ulcus quod 6/ipitojxa Graeci vocant. Id et
per se nascitur , et interdum ulceri ex alia causa facto
supervenit. Color est vel lividus vel niger ; odor foedus ;
multus et muco similis humor. Id ipsum ulcus neque
tactum neque medicamentum sentit : prurigine tantum
movetur. At circa dolor est et iufiammatio : interdum
etiam febris oritur , nonnunquam ex ulcere sanguis erum-
pit : atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe
iutenduntur; fitque ex his ulcus quod (payt^atvav Graeci
vocant , quia celeriter serpendo penetrandoque usque
ossa, corpus vorat. Id ulcus inaequale est, coeno simile,
inestque multus humor glutinosus , odor intolerabiiis ;
majorque quam pro modo ulceris infiammatio. Utrum-
que , sicut omnis cancer , fit maxime in senibus, vel his
LIB. V. SECT. XXVIII. -x3i
quorum corpora mali habitus sunt. Curatio utriusque
cadem est ; sed in majore malo major vis necessaria. Ac
primum a victus ratione ordiendum est, ut quiescat in
lectulo , ut primis diebus a cibo abstineat , aquam quam
plurimain assumat: alvus quoque ei ducatur : dein post
inflammationem cibum boni succi capiat , vitatis omni-
bus acribus ; potionis quantum volet , sic ut interdiu
quidem aqua contentus sit , in coena etiam vini austeri
aliquid bibat. Non seque tamen famein his quos <pays-
^atva urgebit, atque in his qui therioma adhuc habe-
bunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius
est. Super ulcus vero inspergenda est arida aloe, oenanthe;
et si parum proficiet, chalcitis : ac si quis nervus exesa.
carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub
eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum re-
mediis opus est , ad eas compositiones veniendum est ,
qure vehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur,
averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle
sunt vel linamenta , vel oleee folia ex vino decocta , vel
marrubium ; eaque linteolo contegenda in aqua frigida
madefacto , dein bene expresso : circaque , qua tumor ex
inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplas-
mata. Si sub his nihil proticitur , ferro locus aduri debet ,'
diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adus-
tum vel medicamentis vel ferro corpus , primum pur-
gandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex
prioribus potest.
4. Sacer quoque ignis malis ulceribus annumerari
debet. Ejus duae species sunt : alterum genus est subru-
bicundum, aut mixtum rubore atque pallore , exaspera-
tumque per pustulas continuas, quarum nulla altera
major est , sed plurimse perexiguse. In his semper fere
pus , et sa^pe rubor cum calore est , serpitque id non-
nunquam sanescente eo quod primum vitiatum est ,
20.
a34 A. CORNELII CELSI
uonnunquam etiam exulcerato , ubi ruptis pustulis ulcus
continuatur , humorque exit qui esse inter saniem et pus
videri potest. Fit maxime in pectore , aut lateribus aut
eminentibus partibus , prsecipueque in plantis. Alterum
autem est in summae cutis exulceratione , sed sine alti-
tudine , latum , sublividum , iria-quriliter tamen , medium-
que sanescit, extremis procedcntibus , ac saepe id quod
jam sanum videbatur, iterum exulceratur. At circa pro-
xima cutis quae vitium receptura est, tumidior et durior
est, coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc
quoque malo fere corpora seniora tentantur , aut quae
mali habitus sunt , sed in cruribus maxime. Omnis au-
tem sacer ignis , ut minimum periculum habet ex his
quaeserpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamen-
tum ejus fortuitum est febris quae uno die humorem
noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo
periculi minus est. Prodest etiam infra os ulcerum eaedi,
quo plus puris exeat, et id, quo ibi corruptum corpus
est, extrahat. Sed tamen si febricula accessit , abstinen-
tia , lectulo , alvi ductione opus est. In oinni vero sacro
igni , neque lenibus et glutinosis cibis , neque salsis et
acribus utendum cst, sed his qua? inter utrumque sunt,
qualis est panis sine fermento, piscis, haadus, aves ,
exceptoque apro , omnis fere venatio. Si nou est febri-
cula , et gestatio utilis est , et ambulatio , et vinum , et
balueum. Atque in hoc quoque genere potio magis libe-
ralis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si medio-
criter serpunt , aqua calida ; si vehementius , vino calido
fovenda sunt : deinde acu pustulae , quaecumque sunt ,
aperienda? : tum imponenda ea quse putrem carnem
exedant. Ubi inflammatio sublata , ulcusque purgatum
est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem
genere possunt proficere mala cotonea in vino cocta at-
que contrita : potest emplastrum vel Hierae, vel tetra-
LIB. V. SECT. XXVIII. i35
pharmacum , cui quinta pars thuris adjecta sit : pctest
nigra edera ex vino austero cocta : ac , si celeriter ma-
lum serpit , non aliud magis proficit. Purgato ulcere quod
insumma cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem
lenia medicamenta proficient.
5. Chironium autem ulcus appellatur , quod et mag-
num est, et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit
sanies non multa, sed tenuis. Odor malus neque inul-
cere, neque in ejus humore est : nulla inflammatio , dolor
modicus est : nihil serpit , ideoque nullum periculum
aflert : sed non facile sanescit. Interduin tenuis cicatrix
inducitur , deinde iterum rumpitnr , ulcusque renovatur.
Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi
debet , quod et lene aliquid , et vehemens , et reprimens
habeat. Quale ejus rei causa fit ex his : squamae aeris ,
plumbi eloti combusti , singulorum P. vi.*. cadmiae ,
cerae , singulorum P. viii.*. rosse quantum satis est ad
ceram simul cum eis inolliendam.
6. Fiunt etiam ex frigore hiberno ulcera, maxime in
pueris , et prcecipue pedibus digitisque eorum , nonnun-
quam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione
mediocri est : interdum pustulae oriuntur, deinde exul-
ceratio : dolor autem modicus. Prurigo major est : non-
nunquam humor exit,sed non multus,qui referrevel pus
vel saniem videtur. In primis multa calida aqua foven-
dum est, in qua rapa decocta , aut si ea non sunt, aliquse
verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus,
as, quam maxime calidum quis pati potest , admoven-
dum est. Si jam exulceratio est, imponi debet alumen ,
aequa portione cum thure contritum, cum vino adjecto,
aut malicorium in aqua coctum, deinde contritum. Si
summa detracta pellicula est , hic quoque melius lenia
medicamenta reficiunt.
7. Struma quoque est tumor, in quo subter concretae
a36 A. CORNELn CELSI
qusedam ex pure et sanguiue quasi glaiidulae oriunlur :
quae vel przecipue fatigare medicos sclent ; quoniam et
febres movent, nec unquam facile maturescunt; et sive
ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum
juxta cicatrices ipsas resurgunt , multoque post medica-
mento est opus : quibus id quoque accedit, quod longo
spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam
in alis et inguinibus, et in lateribus: in mammis quoque
feminarum se reperisse Meges auctor est. Propter haec
et album veratrum recte datur, atque etiam sa3pius,do-
nec ea digerantur : et medicamenta ea imponuntur quse
humorem vel educant vel dissipent, quorum supra men-
tio facla est. Adurentibus quoque quidam utuntur quaj
exedunt, crustaque eum locum.adstringunt ; tunc vero
ut ulcus curant. Qua?cumque autem ralio curandi est,
corpus, puro ulcere, exercendum atque alendum est ,
douec ad cicatricem perveniat. Quae quum medici do-
ceant, quorumdam rusticorum experimento cognitum ,
quem slruma male habet, eum, si anguem edit, li-
berari.
8. Furunculus vero est tuberculum acutum cum in-
flammatione et dolore, maximeque ubi jam in pus ver-
titur. Qui ubi adapertus est et exit, subter apparet pars
carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra,
quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo
nullum periculum est, etiam si nulia curatio adhibeatur;
maturescit enim per se , atque erumpit : sed dolor efficit,
ut potior medicina sit , quae maturius liberet. Proprium
ejus medicamentum galbanum est : sed et alia quoque
quae supra comprehensa sunt. Si cEetera desunt , imponi
debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
deinde si non repressit, quodlibet puri movendo accom-
modalum : si ne id quidem est, vel resina, vel fermen-
tuni. Expresso pure , nulla ultra curatio necessaria est.
LIB. V. SECT. XXVIII. 237
9.<J>u[xa vero nominatur tuberculuin furunculo simile,
sed rotundius et planins , saepe etiam majus.Nam furun-
culusovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam
excedit; phyma autem latius patere consuevit : sed in-
flammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum
est , pus eodem momento apparet , ventriculus , qui in
furunculo, non invenitur ; verum omnis corrupta caro in
pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur, et
facilius tollitur : in juvenibus rarius oritur, et difficilius
curatur. Ubi setas induravit, ne nascitur quidem. Quibus
vero medicamentis discuteretur , supra propositum est.
10. (fu-fsO^ov autem est tumor non altus , sed latus ,
in quo quiddam pustulae simile est. Dolor distentioque
vehemens est, et major quam pro magnitudine tumoris;
interdum etiam febricula : idque tarde maturescit , ne-
que magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in
vertice, aut in alis, aut in inguinibus : Panem, ad simi-
litudinem figura , nostri vocant : id ipsum quo medica-
mento tolleretur , supra demonstravi.
ix. Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint,
generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem
spectans : idque fere fit aut post febres aut post dolores
partis alicujus , maximeque eos qui ventrem infestarunt;
saepiusque oculis expositum est : siquidem latius aliquid
intumescit ad similitudinem ejus quod phyma vocari
proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum
duritia; magisque nocenter adolescit , et sitim vigiliam-
que exprimit. Interdum tamen nihil horum in cute de-
prehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur ;
sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus alitptse punctio-
nes : et quod de subito durius non est , melius est : et
quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Qua?
signa , jam pure oriente , nascuntur : tumor ruborque
multo ante incipiunt. Sed si locus is mollis est , aver-
238 A. COJRJNELII CELSI .
tendus materiae aditus est per cataplasmata , quse simul
et reprimunt , et refrigerant : qualia et alias et paulo
ante in erysipelate proposui. Si jam durior est, ad ea
veniendum est quae digerant «t resolvant ; qualis est
ficus arida contusa : aut laex mixta cum cerato quod ex
adipe suilla coactum sit , aut cucumeris radix cui ex fa-
rina duae partes adjectae sint , ante ex mulso decoctae.
Licet etiam misceve aequis portionibus ammoniacum ,
galbanum, propolim, viscum, pondusque adjicere niyr-
rhae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. At-
que emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quiae
supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse
est maturescat : idque quo celerius fiat, imponenda est fa-
rinahordeacea, ex aqua cocta, cui et olerum aliquidrecte
miscetur. Eadem autem haecin minoribus quoqueabs-
cessibus, quorum nominaproprietatesque supra reddidi ,
recte fiunt : eademque omnium curatio, tantum modo dis-
tat. Crudum est autem , in quo major quasi venarum mo-
tus est, et gravitas , et ardor , et distentio , et dolor, et ru-
bor, et durities: et si major abscessus est, horror aut etiam
febricula permanet, penitiusque condita suppuratio est.
Si pro his quae alibi cutis ostendit , punctiones sunt, ubi
ista se remiserunt, jamque is locus prurit, et aut subli-
vidusaut subalbidus est , matura suppuratio est; eaque
ubi vel per ipsa medicamenta , vel etiam ferro aperla
est, pus debet emitti. Tum si qua in alis vel inguinibus
sunt, sine linamento nutrienda sunt. In caeteris quoque
partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppura-
tio fuit , si non alte penetravit, si febris non est , si valet
corpus , aeque linamenta supervacua sunt. In reliquis ,
parce tamen, nec nisi magna plaga est, imponi debent.
Commode vero vel super linamenta , vel sine his im-
ponitur lenticula ex melle, aut malicorium ex vino coc-
tum : quae et per se et mixta idonea sunt.
LIB. V. SECT. XXVIII. a3§
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda, vel malva
contrila , vel faeni graeci linive semen ex passo coctum
superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non
adstringi , sed modice deligari debet. Illo neminem de-
cipi decet , ut in hoc genere cerato utatur. Csetera quae
pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cica-
tricem inducendam, conveniuntque vulneribus, expo-
sita sunt.
12. Nonnunquam autem ex ejusmodi abscessibus , et
ex aliis ulcerum generibus fistulaj oriuntur. Id nomen
est ulceri alto , angusto , calloso. Fit in omni fere parte
corporis , habetque quaedam in singulis locis propria.
Prius de communibus dicam. Genera igitur fistularum
plura sunt : siquidem aliae breves sunt, alise altius
penetrant, aliae rectae intus feruntur , aliae multoque
plures transversae : aliae simplices sunt, aliae duplices
tripliccsve, ab uno ore intus orsae,quae tres, aut etiam
in plures sinus dividuntur; aliae rectse, aliae flexae et
tortuosae sunt. Aliae intra carnem , desinunt , aliae ad
ossa aut cartilaginem penetrant , aut ubi neutrum
horum subest, ad interiora perveniunt : alise deinde
facile , aliae cum difficultate curantur ; atque etiam
quaedam insanabiles reperiuntur. Expedita curatio est
in fistula simplici recenti intra carnem adjuvatque
ipsum corpus , si juvenile, si firmum est : inimica contra-
ria his sunt; itemque si fistula os, vel cartilaginem,
vel nervum , vel musculos laesit ; si articulum occupavit ,
si vel ad vesicam , vel ad pulmonem , vel ad vulvam , vel
ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur,
stomachum, thoracem, penetravit. Ad intestina quo-
que eam tendere semper periculosum , saepe pestife-
rum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel
aegrnrn, vel senile, vel mali habitus est. Ante omnia de-
niitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat et
9.4 o A. COB.NELII CELSI
quam alte perveniat , scire possimus ; simul etiam pro-
tinus humida, an siccior sit, quod extracto specillo
patet : si vero os in vicino est , id quod disci potest ,
sijam necne eo fistula penetrarit : et quatenus nocuerit.
!Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur,
intra carnem adhuc vitium est : si magis id renititur, ad
os ventum est. Ibideinde si elabitur specillum, nondum
caries est : si non elabitur , sed aequali innititur , caries
quidem, verum adhuc levis est. Si ingequale quoque et
asperum subest, vehementius os exesum est : at carti-
lago ubisubluesit, ipsasedes docet;perventumqueesse
ad eam ex renisu patet. Sed ex his quidem colliguntur
fistularum sedes , spatia , noxae : simpiices vero hae sint,
an in plures partes diducantur , cognosci potest ex modo
puris; cujus si plus fertur quam quod simplici spatio
convenit, plures sinus esse manifestum est : quumque
fere juxta sint caro, et nervus, et aUqua nervosa, qua-
les fere tunicae membraiueque sunt ; genus quoque puris
docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera
perroserint. Siquidem ex carne, pus laeve , albuin , co-
piosius fertur : at ex nervoso loco, coloris quidemejus-
dem , sed tenuius et minus : ex nervo pingue et oleo
non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet
num iu plures partes fistulae penetrarint; quia saepe
quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collo-
cavit, pus ferri quod jam desierat, incipit; testaturque
non solum alium sinum esse ex quo desceudat, sedetiam
in aliam corporis partem eum tendere. Sed si in carne,
et recens , et simplex est, ac neque rugosa neque cava
sede , neque in articulo , sed in eo membro quod per se
immobile, non nisi cum toto corpore movetur, satis
proficiet emplastrum quod recentibus vuhieribusimpo-
nitur, dum habeatvel salem , vel alumen, velsquamam
seris, vel aeruginem, vel ex metallicis aliquid : exque
LIB. V. SECT. XXVIII. 241
00 collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera
paulo plenius : idque ea parte qua tenuius est , antece-
dente demitti oportet in fistulam, douec sanguis purus
se ostendat. Qua? in omnibus fistularum collyriis perpe-
tua sunt. Idem deinde emplastrum in linteolo superim-
ponendum,supraque injicienda spougia,in acetum an-
te demissa : solvique quinto die satis est; genusque victus
adhibendum est, quo carnem ali docui. At si longius a
praecordiis fistula est, ex intervallo jejunum radiculas
edisse , deinde vomere , necessarium est. Vetustate cal-
losa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus
est, et aut albus, aut pallidus. Sed tum validioribus me-
dicamentis opus est : quale est , quod habet papaveris
lacrymae P.*i. *. gummi P. 111. *. Cadmise P. iv. *. atra-
menti sutorii P. vm. *. ex quibus aqua coactis colly-
rium fit. Aut in quo sunt gallse P. 1. *. geruginis , sanda-
rachse, aluminis iEgyptii, singulorum P. 1. *. atramenti
sutorii combusti P. 11. *. Aut quod constat ex chalcitide
et saxo calcis, quibus auripigmenti dinidio minus quam
in singulis prioribus est, adjicitur, eaque melle cocto
excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto
Megetis, seruginis rasae P. 11. *. conterere, deinde am-
moniaci, thymiamatis P. 11. *. aceto liquare, eoque in-
fuso aeruginem cogere : idque ex primis medicamentis
est. Sed ut hsec maximi effectus sunt, sic ubi ista non
adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus
medicamentis erodere : satisque est vel papyrum intor-
tum , vel aliquid ex penicillo in modum collyrii adstric-
tum eo illinere. Scilla quoque cocta et mixta cum calce
callum exest. Si quando vero longior, sed transversa fis-
tula est , demisso specillo contra principium hujus , in-
cidi commodissimum est ; et collyrium utrinque quod
volueris, demitti. At si duplicem esse fistulam, aut mul-
tiplicem existimamus, sic tamen ut brevis, intraque
21
242 A. CORNELH CELSI
carnem sit , collyrio uti nou debemus , quod miam cu-
ret, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in
calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae
aptandus, inspirandumque ut ea medicamenta intus
compellantur : aut eadem ex vino liquanda , vel, si sor-
didior fistula est , ex mulso , si callosior , ex aceto , sunt :
atque intus infuudendum, quicquid inditum est. Su-
perponenda sunt quae refrigerent et reprimant : nam
fere quae circa fistulam sunt , habent aliquid inflamma-
tionis. Nequealienum est ubi quis resolverit, antequam
rursus alia medicamenta conjiciat , per oricularium
clysterem fistulam eluere : si plus puris fertur , vino; si
callus durior est, aceto : si jam purgatur, mulso vel
aqua in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis
paulum adjiciatur. Fere vero fit , ut ea tunica quse in-
ter foramen et integram carnem est, victa medicamentis
tota exeat, infraque ulcus purum sit : quod ubi conti-;
git, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia
melle cocto illita. Neque ignoro multis placuisse , lina-
mentum , in modum collyrii compositum , tinctum melle
implendi causa demitti : sed celerius id glutinatur quam
impletur : neque verendum est, ne purum corpus puro
corpori junctum non coeat, adjectis quoque medica-
mentis ad id efficacibus ; quum soepe exulceratio digi-
torum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in
unum eosjungat.
i3. Est etiam ulceris genus , quod a favi similitudine
xnpiov a Graecis nominatur, idque duas species habet.
Alterum genus est subalbidum furunculo simile, sed
majus et cum dolore majore. Quod ubi maturescit, ha-
bet foramina per quae fertur humor glutinosus et puru-
lentus; nec tamen adjustam maturitatem pervenit. Si
divisum est , multo plus intus corrupti quam in furun-
culo apparet, altiusque descendit. Raro fit nisi in ca-
LIB. V. SECT. XXVIII. 24
pillis. Alterum est minus, super corpus eminens, du-
rum, latum, subviride , subpallidum , magis exulcera-
tum : siquidem ad singulorum pilorum radices foramina
sunt , per quae fertur humor glutinosus , subpallidus ,
crassitudinem mellis aut visci referens : interdum olei.
Si inciditur, viridis intra caro apparet. Dolor autem et
inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem
movere consuerit. Super id quod minus crebris forami-
nibus exasperatum est, recle imponitur et ficus arida ,
et lini semen in mulso coctum , et emplastra ac malag-
mata materiam educentia , aut t[itse proprie huc perti-
nentia supra posui. Super alterum , et ea medicamenta ,
et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae te-
rebinthiuae misceatur, et ficus in mulso decocta, cui pau-
lum hyssopi contriti sit adjectum , et uvae taminiae pars
quarta fico adjecta. Quod si parum in utrolibet genere
medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam
carnem excidi oportet, et, ulcere ablato , super plagam
medicamenta danda sunt , primum quae pus citent ,
deinde quae purgent, tum quae lmpleant.
14. Suilt quaedam vero verrucis similia, quorum di-
versa nomina ut vitia sunt. Ajtpo^op^ova Graeci vocant ,
ubi sub cute coit aliquid durius , et interdum paulo as-
perius , coloris ejusdem , infra tenue , ad cutem latius :
idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem ex-
cedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur , sed
fere plura , maximeque in pueris ; eaque nonnunquam
subito desimmt , nonnunquam mediocrem iuflammatio-
nem excitant : sunt quae etiam in pus convertuntur. At
6u|j.lov nominatur, quod super corpus quasi verrucula
eminet, ad cutem tenue, supra lalius, subdurum, et in
summo perasperum. Id qua summum, colorem floris
thymi repraesenlat, unde ei nomen est ; ibique facilefin-
ditur, et cruentatur : nonnunquam aliquantum sangui-
244 A. CORNELII CELSI
nis fundit ; fereque citra maguitudinem fabae iEgyplia:
est , raro majus , interdum perexiguum : modo autem
unum, modo plura nascuntur , vel in talis, vel in palmis ,
vel iu inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in
obscenis sunt, maximeque ubi sanguinem fundunt.
Mupp/fi>ua autem vocantur humiliora thymio durio-
raque, quaeradices altius exigunt, majoremque dolorem
movent : infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis
mittunt : magnitudine vix unquam lupiui modum exce-
dunt Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in infe-
rioribus partibus pedum. Clavus autem nonnunquam
quidem etiam alibi , sed in pedibus tamen maxime nas-
citur ; praecipue tamen ex contuso , quamvis interdum
aliter : doloremque etiam , si non alias , tamen ingre-
dienti movet. Ex his Acrochordon sive thymium saepe
etiam per se finiuntur ; et quo minora sunt , eo magis.
Myrmecia et clavi sine curatione vix unquam desinunt.
Acrochordon si excisa est, nullam radiculam relinquit;
ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excisis,
sub rotunda radicula nascitur , qua? penitus descendit ad
carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia la-
tissimis radicibus inhaarent, ideoque ne excidi quidem
sine exulceratione magna possunt. Clavum subiude ra-
dere commodissimum est : nam sine ulla vi sic emolles-
cit ; ac , si sanguinis quoque aliquid emissum est , saepe
emoritur. Tollitur etiam , si quis eum circumpungal ,
deinde imponat resinam , cui miscuerit pulveris paulum
quem ex lapide molari contrito fecit. Caetera vero ge-
nera medicamentis adurenda sunt : aliisque id quod ex
faece vini , myrmeciis id quod ex alumine et sandaracha
fit , aptissimum. Sed ea quae circa sunt, foliis contegi d<3-
bent , ne ipsa quoque exulcerentur ; deinde postea len-
ticula imponi solet. Tollit thymium etiam ficus in aqua
cocta.
LIB. V. SECT. XXYIII. 245
i5. At pustulse maxime vernis temporibus oriuntur.
Earum plura genera sunt : nam modo cirea totum corpus
partemve asperitudo quaedam fit , similis his pustulis quae
ex urtica vel ex sudore nascuntur : e<;av6r;j.aTa Grseci
vocant ; eaque modo rubent , modo colorem cutis non
excedunt. Nonnunquam plures similes varis oriuntur ,
nonnunquam majores pustulae lividee, aut pallidae , aut
nigrae , aut aliter naturali colore mutato , subestque his
humor. Ubi ese ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro
apparet, «pXux/ratvat Graece nominantur. Fiunt vel ex
frigore, vel ex igni, vel ex medicamentis. <t>Xu£a>ctov
autem paulo durior pustula est , subalbida , acuta , ex
qua ipsa quod exprimitur, humidum est. Ex pustulis
vero nonnunquam etiam ulcuscula sunt aut aridiora , aut
humidiora : et modo tantum cum prurigine, modo etiam
cum inflammatione aut dolore ; exitque aut pus , aut sa-
nies , aut utrumque : maximeque id evenit in aetate pue-
rili , raro in medio corpore , saepe in eminentibus parti-
bus. Pessima pustula est , quae eirtvuxTi? vocatur : ea
colore vel sublivida , vel subnigra , vel alba esse consue-
vit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; et cum
adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa , colore
humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem
ejus est ; neque enim ea faba major est. Atque haec quo-
que oritur in eminentibus partibus , et fere noctu : unde
nomen quoque a Grsecis ei impositum est. In omni vero
pustularum curatione primum est muitiim ambulare ,
atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum
est cibum minuere , abstinere ab omnibus acribus , et
extenuantibus : eadem quoque nutrices facere oportet,
si lactens puer ita affectus est. Praeter haec is qui jam ro-
bustus est , si pustulae minutae sunt , desudare in balneo
debet , simulque super eas nitrum inspergere , oleoque
vinum miscere , et sic ungi ; tum descendere in solium.
21.
246 A. CORNELII CELSI
Si nihil sic proficitur , aut si majus pustularum genus
occupavit , imponenda lentiCula est , detractaque summa
pellicula, ad medicamenta lenia transeundum. Epinyctis
post lenticulam recte herbaquoque sanguinali vel viridi
coriandro curatur. Ulcera ex pustulis facta tollit spuma
argenti cum semine foeni Graeci mixta , sic ut his in vi-
cem rosa atque intubi succus adjiciatur, donec mellis
crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pustulas quae infantes
male habent, lapidis quem pyritenGraecivocantP.viii.*.
cum quinquaginta amaris nucibus miscetur; adjiciuntur-
que olei cyathi tres : sed prius ungi ex cerussa pustula?
debent , tum hoc illini.
16. Scabies vero est asperitudo rubicundior, ex qua
pustulae oriuntur , quaedam humidiores , quaedam sic-
ciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his conti-
nuata exulceratio pruriens, serpitque inquibusdam cito.
Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo
tempore anni revertitur. Quo asperior est, quoque pru-
rit magis, eo difficilius tollitur : itaque eam quee talis est,
aypiav , id est feram, Graeci appellant. In hac quoque
victus ratio eadem quae supra , necessaria est : medica-
mentum autem ad incipientem hanc idoneum est , quod
fit ex spodii, croci, a^ruginis, singulorum P. i. *. piperis
albi, omphacii, singulorum P. i. *. Cadmise P. viii. *.
At ubi jam exulceratio est , id quod fit ex sulfuris P. i. *.
cerae P. iv. *. picis liquidse hemina , olei sextariis duo-
bus : qua3 simul incoquuntur, dum crassitudo mellis
fiat. Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur.
Habet hoc farinaa lupinorum sextarium , nitri cyathos
quatuor, picis liquidse heminam, resinae humidse seli-
bram , aceti cyathos tres. Crocum quoque, lycium , aeru-
go , myrrha , cinis , sequis portionibus recte miscentur ,
et ex passo coquuntur : idque omnem pituitam ubique
sustinet. Ad si nihil aliud est , amurca ad tertiam par-
LIB. V. SECT. XXVIII. 247
tem decocta , vel sulfur pici liquidae mixtum , sicut in
pecoribus proposui , hominibus quoque scabie laboran-
tibus opitulantur.
17. Impetiginis vero species sunt quatuor. Minime
mala est quae similitudine scabiem repraesenlat : nam et
rubet , et durior est , et exulcerata est , et rodit. Distat
autem ab ea , quia magis exulcerata est, et varis similes
pustulas habet ; videnturque esse in ea quasi bullulae
quaedam, ex quibus interposito tempore quasi squamu-
lae resolvuntur : certioribusque licEC temporibus reverti-
tur. Alterum genus pejus est , simile papulae fere , sed
asperius rubicundiusque. Figuras varias habet : squamu-
lae ex summa cute decidunt; rosio major est: celerius et
latiusprocedit, certioribusque etiam nonnunquam quam
prior temporibus et fit, et desinit: rubra eognominatur.
Tertia etiamnum deterior est ; nam et crassior est et du-
rior, et magis tumet; in summa cute finditur, et vehe-
mentius rodit. Ipsa quoque squamosa , sed nigra : pro-
cedit et late et tarde; nec minus serpit in temporihus
quibus aut oritur aut desinit ; neque ex toto tollitur :
nigrae cognomen est. Quartum genus est quod curatio-
nem omnino uon recipit, distans colore : nam subalbi-
-dum est, et recenti cicatrici simile : squamulas quasdam
habet pallidas, quasdam subalbidas , quasdam lenticulae
similes, quibus demptis, nonnuncjuam profluit sanguis.
Alioqui vero humor ejus albidus est , cutis dura atque
fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera
maxime oriuntur in pedibus etmanibus; atque ungues
quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius
est quam quod ad scabiem quoquepertinere sub auc-
tore Protarcho retuli. Serapion autem nitri P. 11. *. sul-
furis P. iv. excipiebat resina copiosa , eoque utebatur.
1 8. Papularum quoque duo genera suut. Alterum est
in quo per minimas pustulas cutis exasperatur et rubet»
248 A. CORNELII CELSI
leviterque roditur : medium habel pauxiho lsevius ; tarde
serpit : idque vitium maxime rotuudum incipit, eadem-
que ratione in orbem procedit. Altera autem est quam
ayptav , id est feram , Grseci appellant: in qua similiter
quidem , sed magis cutis exasperatur exulceraturque , ac
vehementius etroditur et rubet; et interdum etiam pilos
remittit. Quae minus rotunda est , difficilius sanescit :
nisi sublata est, in impetiginem vertitur: sed levis pa-
pula etiam si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit.
Major commodissime murali herba tollitur , si sub ea
detrita est. Ut vero ad composita medicamenta venia-
mus, idem illud Protarchi tanto valentius in his est,
quanto minus in his vitii est : alterum ad idem Myronis ,
nitri rubri, thuris, singulorum P. i. *. cantharidum pur-
gatarum P. n. *. sulfuris ignem non experti tantumdem ,
resinse terebinthinae liquidae P. xx. *. farinse lolii sexta-
rio tres, gith cyathi tres, picis crudae sextarius.
19. Vitiligo quoque quamvis per se nullum pericu-
lum affert , tamen et foeda est , et ex malo corporis ha-
bitu fit. Ejus tres species simt. AX90; vocatur, ubi color
albus est , fere sub asper , et non coutinuus , ut qusedam
quasi guttae dispersae esse videantur. Interdum etiam
latius , et ciun quibusdam intermissionibus serpit. MsXa?
colore ab hoc differt, quia niger est, et umbrae simiUs:
caetera eadem sunt. Asojoi habet quiddam simile alpho ,
sed magis albida est , et altius descendit , in eaque albi
pili sunt , et lanugini similes. Omnia haec serpunt , sed
in aliis celeriiis, in aliis tardius. Alphos et Melas, in
quibusdam , variis temporibus et oriuntur et desinunt :
Leuce quem occupavit , non facile dimittit. Priora cu-
rationem non difficillimam recipiunt ; ultimum vix un-
quani sanescit : ac si quid ei vitio demptum est , tamen
non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod
horum sanabile sit , an non sit , experimento facile co!-
LIB. V. SECT. XXVIII. 249
ligitur : incidi enim cutis debet , aut acu pungi. Si san-
guis exit , quod fere fit in duobus prioribus , remedio
locus est : si humor albidus , sanari non potest : itaque
ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero quod
curationem recipit, imponenda lenticula mixta cum sul-
fure et thure , sic ut ea contrita ex aceto sit. Aliud ad
idem, quod ad Irenseum auctorem refertur. Alcyonium,
nitrum , cuminum , fici folia arida paribus portionibus
contunduntur , adjecto aceto. His in sole vitiligo perun-
gitur ; deinde non ita multo post , ne nimis erodatur ,
eluitur. Proprie quidam , Myrone auctore, eos quos Al-
phos vocari dixi , hoc medicamento perungunt : sulfuris
P. 11. * nitri P. iv. *. myrti aridse contritse acetabulum
miscent ; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt
farinam ex faba ; tum hsec inducunt. Hi vero quos Me-
lanas vocari dixi, curantur, quum simul contrita sunt
alcyonium , thus , hordeum , faba ; eaque sine oleo in
balneo ante sudorem iusperguntur , lum genus id viti-
liginis defricatur.
LIBER SEXTUS.
Sect. i. Dixi de his vitiis, qiue per totum corpus
orientia, medicamentorum auxilia desiderant : nunc ad
ea veniam quae non nisi in singulis partibus incidere
consuerunt , orsus a capite. In hoc igitur capillis fluen-
tibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adjicit
autem vim quamdam ad continendum ladanum cum
oleo mLxtum. Nunc de his capillis loquor , qui post mor-
bum fere fluunt : nam quominus caput quibusdam setate
nudetur , succurri nullo modo potest.
Sect. II. Porrigo autem est, ubi inter pilos qusedam
quasi squamulae surgunt , ejeque a cute resolvuntur , et
interdum madent; multo ssepius siccse sunt: idque eve-
nit modo sine ulcere, modo exulcerato loco; huicquo-
que , modo malo odore , modo nullo accedente : fereque
id in capitis pilo fit; rarius in barba, aliquando etiam
in supercilio. Ac neque sine aliquo corporis vitio nasci-
tur, neque ex toto inutile est : nam , bene integro ca-
pite, non exit. Ubi aliquod in eo vitium est, non in-
commodum est , summam cutem potius subinde cor-
rumpi , quam id quod'nocet , in aliam partem magis
necessariam verti. Commodius est ergo subinde pec-
tendo repurgare , quam id ex toto prohibere. Si tamen
ea res nimium offendit , quod, humore sequente, fieri
potest ; magisque si is etiam mali odoris est, caput ssepe
radendumest; deinde id super adjuvandum aliquibus
ex leviter reprimentibus , quale est nitrum cum aceto ,
vel ladanum cum myrteo et vino, vel myrobalanum
LIB. VI. SECT. IV. 25 1
cum vino. Si parum per haec proficitur , vehementiori-
bus uti licet, cum eo, ut sciamus , utique in recenti
vitio id inutile esse.
Sect. III. Est etiam ulcus , quod a fici similitudine
ouxcdcti? a Gra?cis nominatur : caro excrescit; et id qui-
dem generale est. Sub eo vero duae species sunt : alte-
rum ulcus durum et rotundum est, alterum humidum
et insequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum
exit; ex humido plus, et mali odoris. Fit vero utrum-
que in his partibus quae pilis conteguntur : sed id qui-
dem quod callosum et rotundum est, maxime in barba;
id vero quod humidiun , praecipue est in capillo. Super
utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen
contritum aut aqua coctum , aut ficum in aqua decoc-
tam , aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subac-
tum : terra quoque Eretria ex aceto liquata recte illi-
nitur.
Sect. IV. Arearum quoque duo genera sunt. Com-
mune utrique est , quod , emortua summa pellicula , pili
primum extenuantur, deinde excidunt : ac si ictus is
locus est , sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscit
utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde : pejus est
quod densam cutem et subpinguem ex toto giabram fa-
cit : sed ea quee aXco7rsjcia nominatur, sub qualibet fi-
gura dilatatur. Fit et in capillo , et in barba. Id vero
quod a serpentis similitudine ocptaci? appellatur, inci-
pit ab occipitio : duorum digitorum latitudinem non
excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusclam
etiam ad frontem , donec se duo capita in priorem par-
tem committant. Illud vitium in qualibet aelate est ,
hoc fere in infantibus. Illud vix unquam sine curatione ,
hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum
scalpeilo exasperant : quidam iiiinunt adurentia ex oieo,
maximeque chartam combustam : quidam resinam te-
2.I2 A. COPtXFXII CELSI
rebinthinam cum thapsia induount. Sed nihil melius
est quam novacula quotidie radere, qua, quum paula-
tim siunma pcllicula excisa est , adaperiuntur pilorum
radiculae : neque ante oportet desistere , quam frequen-
tem pilum nasci apparueril. Id autem quod subiode
raditur , illini atramento scriptorio satis est.
Sect. V. Pene ineptiae sunt , curare varos et lenticu-
las et ephelidas : sed eripi tamen feminis cura cultus sui
non potest. Ex his autem quae supra proposui, vari len-
ticulaeque vulgo notae sunt : quamvis rarior ea speeies
est quam <-e'v.ov Graeci vocant, quum sit ea lenticula
rubicundior et inaequalior. EipvjXt? vero a plerisque igno-
ratur, qu?e nihil est nisi asperitas qusedam et durities
mali coloris. Castera non nisi in facie , lenticula etiam
in alia parte nonnunquam nasci solet : de qua per se
scribere alio loeo, visum operre pretium non est. Sed
vari commodissime tolluntur imposita resina, cui mi-
nus quam ipsa est, aluminis scissilis, et paulum melhs
adjectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitmm ,
quum pares portiones habent , contritaque ex aceto
sunt, donec ad mellis crassitudinem venerint. His cor-
pus illinendum , et, interpositis pluribus horis, mane
eluendum est, oleoque leviter ungendum. Ephelidem
tollit resina , cui tertia pars salis fossilis , et paulum
mellis adjectum est. Ad omnia vero ista, atque etiam ad
colorandas cicatrices prodest ea compositio, qua; ad
Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares por-
tiones sunt myrobalani, magmatis, creta? Cimoliae sub-
caBrulea?, nucum amararum , farinae hordei atque ervi ,
struthii albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia
contrita melle quam amarissimo coquuntur, illitumque
a vespere usque mane eluitur.
Sect. TI. Sed haec quidem mediocria sunt : ingenti-
}>:is vero et variis casibus oculi nostri patent; qui qtium
LIB. VI. SECT. VI. 9.53
magnam partem ad vilae simul et usum et dulcedinem
couferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autcm,
orta lippitudine, quaedam notae sunt ex quibus quid
eventurum sit, colligere possumus. Nam si siraul et la-
cryma , et tumor, et crassa pituita coeperint, si ea pituita
lacrymae mixta est, neque lacryma calida est, pituita
vero alba et mollis, tumor non durus; longae valetudi-
nis metus non est. At si lacryma multa et calida , pituitae
paulum , tumor modicus , idque in uno oculo est , longum
id, sed sine periculo, futurum est: idque lippitudinis
genus miniine cum dolore est, sed vix ante vicesimum
diem tollitur; nomiumquam per duos menses durat.
Quando finitur, pituita alba et mollis esse incipit, la-
crymaeque miscetur. At si simul eae utrumque oculiun
invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum
est. Pituita autem sicca et arida dolorein quidem mo-
vet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit. Tumor
magnus si sine dolore est et siccus, sine uilo pericuio
est : si siccus quidem , sed cum dolore est , fere exulcerat,
et nonnuuquam ex eo casu fit , ut palpebra cum oculo
glutinetur. Ejusdem exulcerationis timor in palpebris
pupillisve est , ubi super magnum dolorem lacrymae salsse
calidaeque eunt; aut etiam si, tumore jam finito, diu la-
cryma cum pituita profluit. Pejus etiamnum est, u3n
pituita pallida aut livida est, lacryma caiida et multa
profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor
pervenit, nocturna vigilia urget: siquidem sub his ocu-
lus plerumque rumpitur , votumque est, ut tantum
exulceretur. Intiis ruptum oculum febricula juvat. Si
foras jam ruptus procidit, sine auxilio est. Si de nigro
aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum
et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod
relinquit. Curari vero oculos sanguinis detractione , me-
dicamento , balneo , vino vetustissimus auctor Hippo-
254 A- CORNELII CELSI
crates memoriae prodidit : sed eorum tempora et causas
parum explicuit, iu quibus medicinae summaest. Neque
minus in abstinentia et alvi ductione saepe auxilii est. Hos
igitur interdum iuflammalio occupat, ubi cum tumore
in bis dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnunquam
copiosior vel acrior, nonnuuquam utraque parte mode-
ratior : in ejusmodi casu prima omnium sunt quies et
abstinentia. Ergo primo die , loco obscuro cubare debet,
sic utasermone quoque abstineat: nullum cibum assu-
mere , si fieri potest , ne aquam quidem ; sin minus , cerle
quam minimum ejus. Quod si graves dolores sunt, com-
modius secundo die, si tamen res urget, eliam primo,
sanguis mittendus est; ulique si in fronte venae tument ,
si firmo corpori materia superest. Si vero minor impe-
tus, minus acrem curationem requirit; alvum, sed non
nisi secundo tertiove die , duci oportet. At modica inflam-
matio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti
quiete et abstigjentia. Neque tamen in lippientibus lon-
gum jcjunium necessariuin est, ne pituita tenuior atque
acrior fiat : sed secundo die dari debet id quod levissimum
videri potest ex his, qua? pitu i lam faciunt crassiorem , qua-
lia sunt ova sorbiiia : si minor vis urget, pulticula quo-
que, aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus , quan-
tum inflammationi detrahetur, tantum adjici cibispote-
rit, sed generis ejusdem: ulique ut nihil salsum , nihil
acre, nihil ex his quae extenuant, sumatur; niliil potui
praeter aquam. Et victtis quidem i'atio talis maxime ne-
cessaria est. Protiuus autem primo die croci P. i.*. et fa-
rinae candidae quam tenuissimae P. 11.*. excipere oportet
ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat; idque in
linteolum illinere; et fronti agglutinare, ut compressis
venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est , thus
idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
Superinuugi vero oculi debent, sic ut croci quantum
LIB. VI. SECT. VI. *55
tribus digitis comprehendi potest, sumatur; myrrhae ad
fabae,°papavcris lacrymae ad lenticuke magnitudinem ;
eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum
inducantur. Aliud ad idem : myrrhae P. i.*. mandragorae
succi P. r.*. papaveris lacrymae P. n.*. foliorum rosae,
cicutae seminis, singulor. P. in.*. acacise P. iv.*. gnmmi
P. viii.*. Et haec qnidem interdiu : noctu vero, quo coin-
modior quies veniat, non alienum est superimponere
candidi panis inleriorem partem ex vino subactam :
nam et pituitam reprimit, et si quid lacrymae processit,
absorbet , el oculum glutinari non patitur. Si grave id et
durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi
et album et vitellus in vas defunden.dum est , adjicien-
dumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene
carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi. Ea
res et levis est, et refrigerando pituitam coercet, et non
exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quo-
que hordeacea cocta , et cum malo cotoneo cocto mixta
commode imponitur : neque ab ratione abhorret etiam
penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus
est, ex aqua; si major, ex posca. Piiora fascia cleliganda
sunt, ne per somnum cadant; at hoc superimponi sa-
tis est, quia et reponi ab ipso commode potest; et
quum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum
mali est , ut somnum diu prohibeat , eorum aliquid
dandum est quae «vw^uva Graeci vocant : satisque est
puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem im-
pleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica
inflammatio est , nihil recte conjicitur : soepe enim po-
tius cohcitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die
gravi quoque lippi tudini per iudita medicamenta recJe
succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus
ducta est; aut neutrum necessarium esse manifeb-
tum est.
*56 A. CORNELII CELSI
2. Multa autem multorumque auctorum collvria ad
id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari
possunt, quum lenia medicamenta et modice repri-
mentia facile et varie misceantur. Ego nobilissima
exsequar.
3. Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae,
spodii , gummi , singulorum P. i.*. papaveris lacryinae
combusta?.P. ir.*. Illud scire oportet, hic quoque omnia
medicamenta , singula primum per se teri , deinde
mixta, iierum adjecta paulatim vel aqua vel alio hu-
more. Gummi quum quasdam alias facultates habeat,
hoc maxime praestat , ut ubi collyria diu facta inarue-
runt , gluUnaia sint, neque frientur.
4. Dionysii vero collyrium est. Papaveris lacrymae
combustse, donec tenerescat, P. i.*. thuris combusti,
gummi, singulorum P. n.*. spodii P. iv.*.
5. Cieonis nobile admodum, Papaveris lacrymas
fricta? P. i.*. croci P. i.*. gummi P. v.*. quibus, quum
teruutur, adjicitur rosaj succus. Aliud ejusdem valen-
tius : squamae seris quod ^op.wp.a appellant , P. i.*.
croci P ir.*. spodii P. iv.*. plumbi et eloti et combusti
P. vi.*. gummi tantumdem. Attalium quoque ad idem
est , maxime ubi multa pituita profluit. Castorei P.*. i.
aloes P. i.*. croci P. i.*. mjTrhas P. n.*. lycii P. m.*.
Cadmia3 curatoe P. viii.*. stibis tantumdem , acaciae succi
P. xii.*. quod non habet liquidum gummi in pyxidi-
cula servatur. Theodotus vero huic compositioni adjecit
papaveris lacrymaj combustaj P. i.*. a^ris combusti et
eloti P. ii.*. nucleos palmarum combustos numero xx.*,
gummi P. xn.
6. At ipsius Theodoti, quod a quibusdam axapt<r&v
nominatur, ejusmodi est. Castorei, nardi Indici, singu-
lorum P. i.*. lycii P. n.*. papaveris lacryma^ tantum-
dem , myrrhaB P. n.*. croci , cerussa? elota?, aloes , singu-
LIB. VI. SECT. VI. 257
lorum P. n£.*. Cadmiae, botrytidis elotie, aeris combusti ,
singulorum P. viii.*. gummi P. xvin.*. acaciae succi
P. xx.*. stibis tantumdem ; quibus aqua pluviatilis ad-
jicitur.
7. Pra?ter haec ex frequentissimis collyriis est id quod
quidam k68i.gv, quidam a cinereo colore Ts^pptov appel-
lant. Habet aniyli, tragacanthae, acacise succi, gummi,
singulorum P. 1.*. papaveris lacrymae P. 11.*. cerussse
elotae P. rv.*. spumae argenti elotae P. viii. quae aeque ex
aqua pluviatili conteruntur.
8. Euelpides autem qui a;tate nostra maximus fuit
ocularius medicus , utebatur eo quod ipse composuerat :
rpuyw^s? nominabat. Castorei P. n.*. lycii, nardi, pa-
paveris lacrymae, singulorum P. 1*. croci, myrrhaB,
aloes, singulor. P. iv.*. aeris combusti P. viii.*. Cadmiaj
et stibis, singulor. P. xn.*. acacise succi P. xxvi.*. gum-
mi tantumdem.
Quo gravior vero quseque inflammatio est, eo magis
leniri medicamento debet, adjecto vel albo ovi, vel mu-
liebri lacte. Al si neque medicus , neque medicamentum
praesto est, ssepius utrumlibet horum in oculos penicillo
ad id ipsum facto infusum, id malum lenit. Ubi vero
aliquis relevatus est , jamque cursus pituitae constitit,
reliquias, fortasse leviores futuras, discutiunt balneum
et vinum. Igitur lavari debet leviter , ante ex oleo per-
fricatus, diutiusque in cruribus et feminibus ; multaque
calida aqua fovere oculos , deinde per caput prius calida,
tum egelida perfundi : a balneo cavere, ne quo frigore
afflatuve laedatur : posthsec cibo paulo pleniore , quam
ex eorum dierum consuetudine, uti : vitatis tamen om-
nibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere leve, sub-
austerum, modice vetus, neque effuse neque timide; ut
neque cruditas ex eo, et tamen somnus fiat, leniantur-
que intus latentia acria. Sed si quis in balneo sensit ma-
22.
a58 A. CORNELII CELSI
jorem oculorum perturbationem quam attulerat , quod
incidere his solet qui , manente adhuc pituitae cursu , fes-
tinarimt ; quam primum discedere debet , nihil eo die
vini assumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde
quum primurn satis pituita substitit, iterum ad usum
balnei redire. Solet tamen evenire nonnunquam, sive
tempestatum vitio sive corporis, ut pluribus diebus, ne-
que dolor, neque iuflammatio, et minime pituitae cursus
finiatur. Quod ubi incidit, jamque ipsa vetustate res ma-
tura est, ab eisdem auxilium petendum est, id est bal-
neo acvino. Haec enim, ut'in recentibus malis aliena
sunt, quia concitare ea possunt et accendere ; sic in ve-
teribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum effi-
cacia esse consuerunt : videlicet hic quoque ut alibi,
quum secunda vana fuerint , contrariis adjuvantibus. Sed
ante tonderi ad cutem convenit; deinde in balneo aqua
calida quam plurima caput atque oculos fovere; tum
utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino un-
guento : continereque in lectulo se, donec omnis calor
qui conceptus est, finiatur, desinalque sudor qui neces-
sario in capite collectus est. Tum ad idem cibi vinique
genus veniendum est, sic uti potiones meracae sint, ob-
tegendumque caput, et quiescendum. Soepe enim post
haec gravis somnus: sa?pe sudor, saepe alvi dejectio pi-
tuitae cursum finit. Si levatum malum est , quodaliquando
saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex
toto sanitas restituatur. Si diebus iisdem alvus nihil red-
dit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur.
Nonnunquam autem ingens inflammatio tanto impetu
erumpit, ut oculos sua sede propellat : 7rpo7TTOictv id,
quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His uti-
que, si vires patiuntur , sanguinem mitti ; si id fieri uon
potest, alvum duci , longioremque inediam indici ne-
cessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis esl :
LIB. VI. SECT. VI. 2%
ideoque Cleonis collyriq quidani quod ex duobus ante
posilum est, utuntur : sed optimum est Nilei : neque de
ullo magis ihter omnes auctores convenit.
9. Id liabet nardi Indici, papaveris lacrymae, singu-
lorum P. 1. *. gummi P. 1. *. croci P. 11. *. foliorum
rosae recentium P. iv. *. quae vel aqua pkiviatili, vel
vino levi, subaustero coguntur. Neque aiienum est ma-
licorium, vel sertulam Campanam ex vino coquere,
deinde conterere , aut myrrham nigram cum rosee foliis
miscere , aut byoscyami folia cum ovi cocti vitello , aut
farinam cum aeacise succo , vei passo , atit mulso : qui-
bus si folia quoque papaveris adjiciuntur , aliqnanto
valentiora sunt. Horum aliquo praeparato , penicillo fo-
vere oculos oportet ex aqua calida expresso ; iu qua
ante vel myrti vel rosae folia decocta sint : deinde ex
illis aliquid imponi. Prceter haec ab occipitio incisa cute ,
cucurbitula admovenda est. Quod si per hsec restitutus
oculus in sedem suam non est , eodemque modo prolap-
sus permanet, scire oportet lumen esse amissum ; deiude
futurum ut aut indurescat is , aut in pus vertatur. Si sup-
puratio se ostendit ab eo angulo qui propior tempori
est,incidi oculus debet , ut , eifuso pure, infiammatio
ac dolor finiatur , et intus tunicce residant , quo miniis
fceda postea facies sit. Utendum deinde vel iisdem col-
lyriis est ex lacte aut ovo , vel croco cui album. ovi mis-
ceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus
verteretur, quatenus foede prominebit, exscindendus
erit, sic ut hamo summa tunica apprehendatur : infra
id deinde scalpellus incidat ; tiim eadem medicamenta
erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem
medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui pri-
mum procidit , deinde per plura loca fissus est.
10. Solent etiam carbunculi ex infiammatione nasci,
nonnunquam in ipsis oculis, nonnunquam inpalpebris :
26o A. CORNELU CELSI
et in his ipsis, modo ab interiore parte, modo ab
exteriore. In hoc casu alvus ducenda est, cibus mi-
nuendus, lac potui dandum , ut acria quae laeserunt, le-
niantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta perti-
net,his utendum quae adversus inflammationesproposita
sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est :
si tamen earbuneulus in exteriore palpebrae parte est ,
ad cataplasmata aptissimum est lini semenex mulso coc-
tum : aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
ii. Pustulae quoque ex inflammatione interdiim
oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis
etiam servanda sunt, quae de sauguine et quietesupra
proposui : sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus
tamen ducenda est : si id quoque aliqua res inhibet,
utique victiis ratio servanda est : medicamentis autem
hic quoque lenibus opus est , quale Nilei , quale Cleo-
nis est.
12. Id quoque quod Plulaletn.es vocatur, huic aptum
est. Myrrhae, papaveris lacrimae, singulorum P. i. *.
plumbi eloti, terrae Samise quae ag-vip vocatur , tragacan-
thae , singiilorum P. iy. *. stibis cocli, amyli , singulorum
P. vr. *. spodii eloli, cerussae elotae, singulorum P. viii.*.
Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex
ovo vel ex lacte est.
i3. Ex pustulis ulcera interdum fiunt : eaque recentia
aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem
fere quae supra in pustulis posui. Fit quoque proprie ad
haec quod <^ta Xt^avou vocatur. Habet aeris combusti et
eloti, papaveris lacrymae frictae , singulorum P. i. *. spo-
dii eloti, thuris, stibis combusti et eloti, myrrhae, gum-
mi, singulorum P. ir. *.
14. Evenit etiam ut oculi vel ambo, vel singuli , mi-
nores fiant quam esse naturaliter debeant : idque et acer
pituitae cursus in lippitudiiie efficit , et continuati fletus ,
LIB. VI. SECT. VI. 261
etietus parum bene curati. In his quoque iisdem lenibus
medicainentis ex muliebri lacte utendum est; cibis vero
his qui maxime corpus alere et implere consuerunt : vi-
tandaque oinni modo causa quae lacrymas excitet, cura-
que domesticorum ; quorum etiam si quid taleincidit,
ejus notitiae subtrahendum : atque acria quoque medi-
camenta et acres cibi non alio magis nomine his no-
cent, quam quod lacrymas movent.
i5. Genus quoque vitii est, quum inter pilos pal-
pebrarum pediculi nascuntur : ^stpiaciv Graeci no-
minant. Quod qiium ex malo corporis habitu fiat , raro
uon ultra procedit.Sed fere tempore interposito, pituitae
cursus acerrimus s,equitur , exulceratisque vehementer
oculis aciem quoque ipsam corrumpit. His alvus du-
cenda est, caput ad cutem tondendum , diuque quotidie
jejunis perfricandum. His, ambulatiouibus aliisque exer-
citationibus diligenter utendum, gargarizandum ex
mulso in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit : saepe
in balneo multa caiida aqua fovendum caput : vitandi
acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendum-
que liberalius quam edendum est. Medicamenta vero
intus quidem lenia danda sunt , ne quid acrioris pituita?
concitent. Snper ipsos vero pediculos aiia, quee necare
eos, et prohibere ne similes nascantur possint. Ad id
ipsum spumae nitri P. 1. *. sandarachae P. 1. *. uvae ta-
miniae P. 1. *. sitnul teruntur, adjiciturque vetus oleum
pari porlione, atque acetum, donec ei mellis crassi-
tudo sit.
16. Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis
nutriuntur: genera deinde aiia sunt, quae diversam cu-
rationem desiderant , fereque ex inflammationibusnata;
sed , finitis quoque his , manentia. Atque in primis in
quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus; quibus al-
vus ab inferiore parte evoeanda est, demendum aii-
262 A. CORNELH CELSI
quid ex cibo. Neque alienum est illini frontem compo-
sitione Andreae, quae habet gummi P. i. *. cerussae, sti-
bis, singulorum P. n. *. spumee argenti et coctae et
elotae P. iv. *. Sed et ea spuma ex aqua pluviatili co-
quitur , et arida haec medicamenla ex succo myrti con-
teruntur. His illita fronte, cataplasma quoque super-
injiciendum ex farina quae frigida aqua coacta sit, cui-
que aut acacire succus , aut cupressus adjecta sit. Cu-
curbitula quoque inciso vertici recteaccommodatur, aut
ex temporibus sanguis emittitur. Inungi vero eo debet
quod habet squamae seris, papaveris lacrymaj, singulo-
rum P. i. *. cervini cornu combusti et eloti , plumbi
eloti , gummi , singulorum P. iv. *. thuris P. xn. *. Hoc
collyrium, quia cornu habet, ^ta xsparc? norninatur.
Quotiescunque non adjicio quod genus humoris adji-
ciendum sit, aquam intelligi volo.
17. Ad idem Euelpidis, quod is y.sy.tyy.s'vov nomi-
nabat. In eo papaveris lacrymae et albi piperis singulae
unciae sunt , gummi libra , aeris combusti P. 1. *. Inter
has autem curationes , post intermissionem aliquam
prosunt balneum et vinum. Quumque omnibus lip-
pientibus vitandi cibi sint quiextenuant, tum prsecipue
his quibus tenuis humor diu fertur. Quod si jam fasti-
dium est eorum qua? pituitam crassiorem reddunt (sicut
in hoc genere materiae maxime promptum est) confu-
giendum estad ea quae , quia ventrem, corpusquoque
adstringunt.
18. At ulcera, si cum inflammatione finita non sunt,
aut supercrescentia, aut sordida, aut cava, aut certe vetera
esse consuerunt. Ex his supercrescentia, collyrio quod
asy.tyu.sv bv vocatur, optime reprimunlur : sordida pur-
gantur et eodem , et eo quod <>y.t).tov nominatur.
19. Habet seruginis P. iv. *. gummi tanlumdem,
ammoniaci , minii Sinopici, singulorum P. xvi. *.Qua.' .
LIB. IV. SECT. VI. 263
quidam cx aqua, quidam, qUo vehemeutiora sint, ex
aceto terunt.
10. Id quoque Euelpidis, quod Phynona appellabat,
huic ulile est. Croci P. 1. *. papaveris lacryma?, gummi,
singulorum P. 11. *. aeris combusti et eloti, myrrhae, sin-
gulorum P. iv. piperis albi P. vi. *. Sed ante lenitum
hoc inungendum est.
21. Id quoque ejusdem, quod Sphaerion nominabat ,
in eodem valet. Lapidis hamiatitis eloti P. 11. *. piperis
grana sex , Cadmiae elotae , myrrhae , papaveris lacrymae,
singulorum P. 111. *. croci P. iv. *. gummi P. viii. *.
Qu<e cum vino Aminaeo conteruntur.
22. Liquidum quoque medicamentum ad idem com-
ponebat , in quo erant haec. iEruginis P. *. misy com-
busti, atramenti sutorii, cinnamomi, singulorumP. 111.*.
croci, narui, papaveris lacrymae , singulorum P. r. *.
myrrhae P. 11. *. aeris combusti P. 111. *. cineris ex odo-
ribus P. iv. *. piperis grana xv. Haec ex vino austero
teruntur : deinde cum passi tribus heminis decoquuntur,
donec corpus unum sit : idque medicamentum vetustate
efficacius fit.
a3. Cava vero ulcera commodissime implent ex his
quae supra posita sunt , Sphaerion , et id quod Philaletes
vocatnr. Idem Sphaerion vetustis ulceribus, et vix ad
cieatricem venientibus, optime succurrit.
24. Est etiam collyrium quod, quiim ad plura valeat,
plurimum tamen proficere in his ulceribus videtur ; re-
fertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi
P. 1. z. albi P. v. *. cinnamomi , costi , singulorum P. 1. *.
atramenti sutorii, nardi, casiae ,' castorei , singulorum
P. 11. *. gallae P. v, *. myrrhae, croci, thuris, lycii, ce-
russae, singulorum P. viii. *papaveris lacrymae P. xn. *.
aloes , aeris combusti , Cadmiae , singiilorum P, xvi. aca-
ciae,stibis, gummi, singulorum P. xxv. *.
?.64 A. COENELII CEL&I '
i5. Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitii
periclitantur , ne aut cavae aut crassae sint. Si cavae sunt,
potest eas implere id quod Sphaerion vocari dixi , vel id
quod Asclepias nominatur. Habet papaveris lacrymae
P. ii. *. sagapeni , opopanacis, singulorum P.iii. *. aeru-
ginis P. iv. *. gummi P. vin. * piperis P. xn. *. cad-
miae elotae, cerussae, singulorum P. xvi.*. At si cras-
sae cicatrices sunt, extenuat vel Smilion, vel Canopite
collyrium, quod habet cinnamomi, acaciae, singulorum
P. i. *. cadmia? elotoe, croci ,. myrrhae, papaveris lacry-
mas, gummi, singulorum P. n. *. piperis albi, thuris,
singulorum P. in. *. aeris comhusti P. ix. *. Yel Euel-
pidis Pyxinum , quod ex his constat. Salis fossilis P. iv.
*. ammoniaci , thymiamatis P. vin. *.papaveris lacrymae
P. xii. *. cerussae P. xv. *. piperis albi, croci Siculi,
singulorum P. tn. *. gummi P. xiii.*. Cadmiae elotae
P. xi. *. iVIaxime tamen toilere cicatricem videtur id
quod habel gummi P. iii. *. aeruginis P. i. *. crocomag-
matis P. iv. *.
26. Est etiam genus inflammationis in qua, si cui
tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem
ex fronte emitti necessarium fest , multaque aqua calida
caput atque oculos foveri , gargarizari ex lenticula vel
ex fici cremore , inungi acribus medicamentis quae su-
pra comprehensa sunt , maximeque eo quod Sphairion
nominatur , quod lapidem haematiten habet. Atque
alia quoque utilia sunt , quae ad extenuandam aspritu-
dinem fiunt, de qua protinus dicam.
27. Haec autem inflammatiouem oculorum fere se-
quitur, interdum major , interdum levior. Nonnunquam
etiam ex aspritudine lippitudo fit , deinde aspritudinem
ipsam auget, fitque ea iu aliis brevis, in aliis longa, ct
quae vix unquam finiatur. In hoc genere valetudinis qui-
dam crassas durasque palpebras et ficulneo folio , et aspe-
- LIB. VI. SECT. VI. 265'
rato spccillo, et interdum scalpello eradunt, versasque
quolidie medicanientis suffricant : quae neqiie nisi in
magna vetustaque aspritudine, neque ssepe facienda
sunt : nam meliiis eodem ratione victiis et idoneis me-
dicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur et
balneo frequenliore, multaque oeulorum palpebras aqua
calida fovebimus, cibos autem sumemus acres et exte-
nuantes. At medicamentum id quod Caesarianum voea-
tur, habet atramenti sutorii P. i. *. misy P. *. piperis
albi P. v. *. papaveris lacrymre , gummi , singulorum
P. n. *. cadmia? elota? P. in. *. stibis P. vi. *. satisque
consiat boc collyrium adversiis omne genus oculorum
vafetudinis idoneum esse, exceptis his quoe lenibus cu-
rantur.
28. Id quoque quod Hieracis nominatur, ad aspritu-
dinem prodest. Habet myrrhae P. 1. *. ammoniaci, thy-
miamatis P 11. *. seruginis rasae P. iv. *. cum aqua plu-
viatili. Ad idem idoneum est etiam id quod Canopite
est, et id quod.Smilion vocatur, et quodpyxinum, et
idquod Sphaerion. Si compositamedicamentanonadsunt,
felle caprinoyvel quam optimo melle satis commode
aspritudo curatur.
29. Est etiam genus aridae lippitudinis : £y]pop8aXf/.tav
Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi , sed
rubent tantiim, et cum dolore quodam graves sunt, et
noctu praegravi pituita inhaerescunt : quantoque minor
generi huic impetus, tanlo fmis miniis expeditus est.
In hoc vitio multiim ambulare , multiim exerceri , la-
vari saepe , ibique desudare , multaque frictione uti ne-
cessarium est. Cibi neque qui iniplent, neque nimium
acres apti sunt , sed inter hos medii. Mane, ubi conco-
xisse manifestum est , non alienum est ex sinapi gar-
garizafe, tiim deinde caput atque os diutiiis defricare.
30. Collyrium vero aptissimum est , quod Rhinion
23
?.<>6 A. CORNELII CELSI
vocatur. Habet myrrhae P. i. *. papaveris lacrymse , aca-
cia? succi/piperis, gummi, singulorum P. i. *. iapidis
haematitis, lapidis Phrygii, lycii, lapidis scissilis,singu-
lorum P. ir. *. aeris combusti P. rv. *. Ac pyxinum quo-
que eodem accommodatum est.
3r. Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in an-
gulis esse consuevit, potest prodesse Rhinion id quod su-
pra positum est : potest similiter prodesse id quod
habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrymae,
singulorum P. n. *. piperis albi , gummi , singulorum
P. iv. *. cadmias elotae , cerussae, singulorum P. vi. *.
Nullum' tamen melius est quam Euelpidis , quod
BaciXijwv nominabat. Habet papaveris lacrymae, cerus-
S83, lapidis Asii, singuiorum P. n. *. gummi P. in. *.
piperis allji P. iv. *. croci P. vi. *. psorici P. xiii. *.
Wulla autem per se materia est quce Psoricum nomine-
tur ; sed chalcitidisaliqnid, et Cadmise dimidio plus ex
aceto simul conteruntur, idque in vas fiotile additum et
contectum ficulneis foliis sub terra repcnli-ur, subla-
tumque post dies viginti rursus teritur , et sic appeliatur.
Verum in basilico quoque collyrio convenit, ad omnes
affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus
medicamentis curantur. Ubi autem non sunt medica-
menta composita, scabros angulos Isevant et mel et vi-
num : succurritque et his, et aridae lippitudini, si quis
panem ex vino subactum super oculum imponit. Nam
quum fere sit humor aliquis, quimodo ipsum oculum,
modo angulos aut palpebras exasperet, sic, et si quid
prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repel-
litur.
32. Caligarevero oculi nonnunquamex hppitudine,
nonnunquam etiam sine hac propter senectutem im-
becillitatemve aliam, consuerunt. Si ex reliquiis lip-
pitudinis id vitium est, adjuvat collyrium quod A.s-
LIB. VI. SECT. VI. 267
elepias nominatur : adjuvat et iJ quod ex crocomag-
mate fit.
33. Proprie etiam acl id componitur , quod ^ia
xpoV.ou vocant. Habet piperis P. 1. *. croci Cilicii, papa-
veris lacrymse, cerussa?., singulorum P. 11. *. psoriei,
gummi , singulorum P. iv. *.
34. Atsi ex senectute aliave imbecillitate id est, recte
inungi potest, et melle quam optimo, etcyprino, et oleo
vetere. Commodissimum tamen est balsami partem
unam, et olei veteris aut cyprini partes duas, mellis quam
acerrimi partes tres miscere. Ulilia huic quoque medi-
camenta sunt quae ad caliginem proxime, quajque adex-
tenuandas cicatrices supra comprebensa sunt. Cuicun-
cpie vero oculi caligabunt, huic opus eritmulta ambu-
latione atque exercitatione, frequenti balneo , ubi to-
tum quidem corpus perfricandum est; prsecipue tamen
caput, et quidem irino, donec insudet; veiandumque
postea, nec delegendum antequam sudoret calor domi
conquierint. Ti\m cibis utendum acribus et extenuan-
tibus, interpositisque aliquibus diebus, ex sinapi gar-
garizandum.
35. Suffusio quoque , quam Grseci bitoyuaw nomi-
nant, interdum oculi potentire qua cernit, se opponit.
Quod si inveteraverit, manu curandum est. Inter initia
nonnunquametiamcertisobservationibusdiscutitur.San-
guinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus
venas adurere, gargarizando pituitam evocare, suffumi-
gare , oculos acribus medicamentis innngere, expedit.
Victus optimus est qui pituitam extenuat.
36. Ac ne resolutio quidem oculorum quam irapa-
Xugiv Grseci nominant, alio victus modo vel aliis medi-
camentis curanda est. Exposuisse tantiim genus vitii sa-
tis est. Igitur interdiim evenit, modo in altero oculo,
modo in utroque, aut ex ictu alicpio, aut ex morho
268 A. CGRNELII CELSI
comitiali , aut ex distentione nervorum qua vehementer
oculus ipse concussus est, ut is neque quoquam intendi
possit, nec omnino consistat; sed huc illucve sine ra-
tione moveatur, ideoque ne conspectum quidem rerum
praestet.
37. Non multum ab hoc malo distat id quod |j.u<5"pia<7iv
Grseci vocant. Pupilla effundilur et dilatatur, aciesque ejus
hebetescit, ac pene ealigat. Difficillime genus id imbecil-
litatis eliditur. In utraque vero, id est et paralysi et my-
driasi, pugnandum est per eadem omnia quae in caligine
oculorum pra?cepta sunt, paucis tantiim mutatis : siqui-
demadcaput irino interdum acetum, interdum nitrum
adjiciendum est, oculos vero melle inungi satis est.
Quidam in posteriore vitio caiidis aquis usi relevatique:
quidamsine ulla manifesta causa subito obcsecati sunt.
Exquibus nonnulh cum aliquandiu nihil vidissent, re-
pentina profusiune alvi lumen receperunt : quo minus
aUenum videtur,et recenti re, et interposito tempore,
medicamentis quoque moliri dejectiones, quae omnem
noxiam materiam in inferiora depeilant.
38. Praeter haec imbecillitas ocuiorum est, ex qua
quidam interdiu satis, noctii nihil cernunt, quod in fe-
minam, bene respondentibus menstruis, non cadit. Sed
sic laborantes iuungi oportet sanie jecinoris (maxime,
hircini; si miniis, caprinl), ubi id assum coquitur, ex-
cepta: atque edi quoque ipsum jecur debet. Licet ta-
men etiam iisdem medicamentis non inutiliter uli, quae
vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant : quidam con-
trito semini portulaca? mel adjieiunt, eateniis ne id ex
specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus,
balneo, frictionibus, gargarizationibus iisdem, his quo-
que utendum est.
39. Et ha?c quidem in ipsis corporibus oriuntur;
extrinseciis vero interdiim sic ictus oculum laedit, ut
LIB. VI. SECT. VII. 269
sanguis in eo sufundalur. Huic nihil commotlius est
quam sanguine vel columhse, vel palumbi vel birun-
dinis immgere. Neque id sine causa fit, quum barum
acies extriusecus laesa, interposito teinpore, in anti-
quum slatiaii redeat, celerrimeque birundinis. Unde
etiam locus fabulae factus est, per parentes, herba.
id restitui, quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis
nostros quoque oculos ab e.xterno casu commodissime
tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde
palumbi : minime efficax columbae et illi ipsi et nobis.
Supra percussum vero oculum , ad inflammationem le-
niendam, non est alienum imponere etiam cataplas-
mata. Sal ammoniacus, vel quilibet alius quam optime
teri debet sic ut ei paulatim oleum adjiciatur, donec
crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est
cum hordeacea farina, quae ex mulso decocla sit. Fa-
cile autem recognitis omnibus quae medici quique pro-
diderunt, apparere cuilibet potest, vix ulhim ex his
qua? snpra comprehensa sunt, oculi vitium esse, quod
non simplicibus quoque et promptis remediis submo-
veri possit.
Sect. VII. r. Hactenus in oculis ea reperiuntur, in
quibus medicamenta plurimiim possunt : ideoque ad
aures transeundum est, quarum usum proximum a lu-
minibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus
periculum est : nam vitia oculorum intra ipsosnocent;
auriuminflammationesdoloresqueinterdumetiamadde-
mentiam mortemque praecipitant. Quo jnagis inter ini-
tia protinus succurrendum est, ne majori periculo lo-
cus sit. Ergo ubi primum dolorem aiiquis sensit, absti-
nere et continere se debet : postero die , si vehementius
malum est, caput tondere, idque irino unguento calido
perungere et operire. At magnus cum febre vigiliaque
dolor exigit , ut sanguis quoque mittatur : si id aliquae
23.
<27o A. CORNELII CELSI
causse prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quo ■
que calida subinde mutata proficiunt; sive foeni graeci,
sive lini , sive alia farina ex mulso decocta est. Reete
etiam subinde admoventur spongia?, ex aqua calida ex-
pressa*. Tum levato dolore, ceratum circumdari debet
ex irino aut eyprino factum : in quibusdam tamen me-
lius , quod ex rosa est , proficit. Si vehemens infiam-
matio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati
debent papaveris cortices fricti atque contrili , sic
ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo
mixto decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod
medicamentum oportet , quod semper ante tepefieri
eonvenit, commodissimeque per strigilem instillatur.
Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est,
quae humorem intus contineat. Et hsec quidem com-
munia sunt. Medicamentum vero est et rosa et radi-
cum arundinum succus , et oleum in quo lumbrici cocti
sunt, et humor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali
Persici e.xpressus. Composita vero ad inftammationem
doloremque leniendum haec fere sunt : castorei, papa-
veris lacrymse pares portiones conteruntur , deinde ad-
jicitur his passum. Yel papaveris laeryma?, croci, myr-
rhse par modus sic teritur , ut in vicem modo rosa , modo
passum instilletur. Vel id quod amarum in vEgyptia faba
est, conteritur, rosa adjecta : quibus myrrhye quoque
paulum a quibusdam miscetur, vel papaveris lacrymae,
aut thus cum muliebri lacte, vel amai-arum nucum cum
rosa succus. Vel castorei, myrrhas, papaveris lacrymre
pares portiones cum passo. Vel croci P. i*. myrrha?,
aluminis scissilis, singtilorum P. ni.*. quibus, quum
teruntur, paulatim miscentur passi cyatfu tres, mellis
minus cyatho : idque ex primis medicamentis est. Vel
papaveris lacryma ex aceto. Licet etiam compositione
nti Themisonis, qux habet castorei, opopanacis, papa-
lAK. VI. SEGT. VII. 27 r
vcvis laorymas ex acelo, singulorum P. ii.f. spurna: lycii
P.rv.*. Quic contrita passo excipiunlur , doneccerati cras-
situdinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus re-
quirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, spe-
cillo teritur. Illud perpetuum est, cpiotiescunque cras-
sius medicamentum est qurim ut in aurem instillari
possit, adjiciendum eum esse humorem ex quo id com-
poni dcbet, donec satis liquidum sit.
i. Si vero pus quoque aureshabent, recte lycium per
se infunditur, aut irinum unguentum, aut porri succus
cum melle, aut centaurii succus cum passo, aut dulcis
punici mali succus in ipsius corticc tepefactus , adjecta
myrrhre exigua parte. Recte etiam miscentur myrrhse
(quam qcn-Azh) cognominant) P. r.*. croci tantumdem,
nuces amaraB xv. mellis sesquicyathus : quse contrita,
quum utendum est, in cortice Punici mah tepefrant.
Ea quoque medicamenta quse oris exulcerati causa com-
ponuntur, seque ulcera aurium sanant. Qua* si vetus-
tiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est
quas ad auctorem Erasistratum refertur, piperis P. r.*.
croci P. i.*. myrrhas, misy cocti, singulorum P. n.*.
aeris combusti P. u.*. Ha?c ex vino teruntur : deinde
ubi inariierunt, adjiciuntur passi hemina^ tres, et simul
coquuntur. Quum ulendum est, adjicitur his mel et
vinum. Est edam Ptolemaei chirurgi medicamentum,
quod habet lentisci P. i.*. gallse P. £.*. omphacii P. i.*.
succumPunici mali. Est Menophili validum admodum,
cjuod ex his constat ; piperis longi P. i*. castorei P. n.*.
myrrhae, croci, papaveris lacrymaB, nardi Syriaci , thu-
ris, malicorii, ex ^Egyptia faba partis inferioris, nu-
cum amararum, mellis cjuam optimi, singulorum P. iv.*.
quibus, quum teruntur, adjicitur acetum quam acer-
rimum, donec crassitudo in his passi frat. Est Cratonis;
cinnamomi, casia?, singulorum P. i.*. lycii, nardi, myr-
a72 A. CORNELII CELSI
rhae, singulorum P. i.*. aloes P. n.*. mellis cyathi tres,
vini sextarius : ex quibus lycium cum vino decoquitur,
deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque
odor est, eeruginis rasse, thuris, singulorum P. ii.*.
mellis cyathi duo, aceti quatuor, simul incoquuntur. Ubi
utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminisscissilis,
papaveris lacrymae, acacise succi par pondus miscetur,
hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor quam
unius ex superioribus porlio ; eaque trita ex vino di-
luuntur. Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.
3. Commune vero auxilium adversus omnes aurium
casus,jamque usu comprobatum, Asclepiades compo-
suit. In eo sunt cinnamomi, casise, singulorum P. i. *.
floris junci rotundi , castorei , albi piperis et longi ,
amomi , myrobalani , singulorum scrupuli duo , thuris
masculi , nardi Syriaci , myrrhae pinguis , croci , spumse
nitri, singulorum P. n. *. Quce separatim conlrita ,
rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita,
ubi utendum est , aceto diluuntur. Eodem modo com-
mune auxiiium auribus iaborantibus est Polybii sphra-
gis ex dulci vino liquata : quffi compositio priore libro
continetur. Quod si et sanies profluit, et tumor est,
non alienum est , mixto vino per oricularium clysterem
eluere, et tum infundere vinum austerum cum rosa
mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium
cum lacte , aut herbse sanguinalis succum cum rosa ,
aut mali Punici succum cum exigua parte myrrhae.
4. Si sordida quoque ulcera sunt, meliiis mulso eluun-
tur, et tum aliquod ex his quse supra scripta sunt,
quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profiuit,et
caput utique tondendum est , et multa calida aqua per-
fundendum , et usque ad lassitudinem ambulandum , et
cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus
apparuit , lycium cum lacte debet infundi , vel aqua in
LIB. VI. SECT. VII. 273
«qua rosa decocta sit , succo aut herbse sanguinalis aut
•acaciae adjeeto. Quod si super ulcera caro iucrevit,
eaque mali odoris sanieni fundit , aqua tcpida elui de-
bet; tum infundi id quod ex thurc, etserugine, et
aceto, et melle fit, aut mel cum oerugine incoctum.
Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fis-
tulam recte iustillatur.
5. Ubi vero vermes orti sunt , si juxta sunt , protra-
bendi oriculario specillo sunt ; si longius , medicamen-
tis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad
utrumque proficit, album veratrum cum aceto contri-
tum. Elui quoque aurem oportet vino in quo marru-
bium decoctum sit : sic emortui vermes in primam au-
ris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.
6. Sin foramen auris compressum est, et intuscrassa
sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id
parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis ra-
sjs P. ii.'*. adjiciendum est, incoquendumque , et eo
utendum. Iris quoque eum melle idem proficit. Item
mellis et rosaj scrupuli duo. Item galbani P. ri. *; myr-
vhse, cum melle , et fellis taurini, singulorum P. 1 1. *.
vini quantum satis est ad myrrham diluendam.
7. Ubi vero gravius aliquis audire coepit , quod ma-
xime post longos capitis dolores evenire consuevit , in
primis aurem ipsam considerare oportet : apparebit
enim aut crusta ^ qualis super ulcera innascitur, aut.
sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum
calidum , aut cum melie asrugo , vel porri succus , aut
cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore
jam recedit, eluenda auris aqua tepida est , quo faci-
iius ea per se diducta oriculario specilio protrahatur.
Si sordes , eaeque molles sunt, eodem specillo eximendae
«unt : at si durae sunt , acetum et eum eo nitri paulu-
Jum conjiciendum est : qnumque -emollitae sunt , eodem
274 A. CORNELII CELSI
inodo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis
gravitas manet , attondendum idem , et leniter sed diu
perfricandum est: adjecto vel irino vel laureo oleo , sic
ut ulrilibet paulum aceti misceatur : tum diu ambu-
landum , leniterque post unclionem aqua calida caput
fovendum : eibisque utendum ex imbeeillissima et me-
dia materia , magisque assumendae dilutce poliones :
nonnunquam gargarizandum est. Infundendum aulem
in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo , et succo
radiculae corticis : aut cucumeris agreslis succus , adjec-
tis conlritae rosse foliis. Immaturae quoque uvae succus
cum rosa instillatus , adversus surditatem satis proficit.
8. Aliud vitii genus est, ubi aures intra seipsae so-
nant , atque ob b.oc quoque fit , ne externum sonum ac-
cipiant. Levissimum est , ubi id e.v gravedine est : pejus,
ubi ex morbo , capitisve longis doloribus incidit ; pes-
simum , ubi maguis morbis venientibus , maximeque
comiiiali, provenit. Si ex gravedine est, purgare aurem
oportet, et spiritum contiuere, donec inde humor ali-
quis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore , quod
ad exercitationem, frictiouem, perfusionem , gargari-
zationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non
nteudum nisi extenuantibus : in aurem dandus ra-
diculre succus cum rosa , vel cum succo radicis ex
cucumere agresti, vel castoreum cum aceto et laureo
oleo : veratrum quoque cum aceto conteritur, deinde
melle cocto excipitur, et inde eollyrium factum in au-
rem demittitur. Si sine bis coepit, ideoque novo metu
terret , in aurem dari debet castoreum cum aceto vel
irino vel laureo oleo, aut huic mixtum castoreum cum
succo nucum amararum , aut myrrha nitrum cum rosa
et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victiis ra-
tio : eadeinque facienda sunt quae supra comprehendi
cum majore quoque diligentia; et praeterea, donec
LEB. VI. SECT. VIII. a75
is sonus finiatur, a vino abstinendum. Quod si simul
et sonus est et inflammatio , laureum oleum conje-
cisse abunde est, aut id quod ex amaris nucibus ex-
primitur; quibus quidam vel castoreum vel myrrham
misceut.
9. Solet etiam interdum in aurem aiiquid incidere,
utcalculus, aliquodve animal. Si pulcx intiis est, com-
pellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit', et
simul extrabitur. Si non est secutus, aliudve animal est,
specillum lana involutum in resinam quam glutinosis-
simam, maximeque terebinthinam demittendum, idque
in aurem injiciendum, ibique vertendum est; utique
enim comprebendet , et eximet. Sin aliquid exanime
est, specillo oriculario protrabendum est, aut hamulo
retuso paulum recurvato. Si ista nihil proficiunt, po-
lest eodem modo resina protrahi. Sternutamenta quo-
que admota id commode elidunt , aut oriculario clystere
aqua vehementer intus compulsa. Tabula quoque col-
locaturmedia inhserens capitibus utriuque pendentibus,
superque eam homo deligatur in id latus versus cujus
auris eo modo laborat , sic ut extra tabulam emineat.
Tum malleo caput tabulae quod a pedibus est, feritur:
atque ita concussa aure, id quod inest, excidit.
Sect. VIII. 1. Naresvero exulceratas fovere oportet
vapore aquae calidte. Id et spongia expressa atque ad-
mota fit , et subjecto vase oris angusti calida aqua re-
pleto. Post id fomentum , illinenda ulcera sunt, aut
plumbi recremento , aut cerussa, aut argenti spuma :
ciim quodlibet horum aliquis conterit , ei , diim teritur,
in vicem vinum et oleum myrteum adjicit , donec mel-
lis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os
sunt, pluresque crustas et odoremfoedum habent, quod
genus Grceci 6'^atvav appellant, sciri quidem debet,
vix ci malo posse sUccurri. Nihilominus tamen hoec ten-
276 A. CORNELII CELSI
tari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque
vehementer perfricetur, multa calida aqua perfunda-
tur:multa eidem ambulatio sit, cibus modieus, ne-
que acer neque valentissimus. Tum in narcm ipsam
mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur
(quod specillo quoque involuto lana fit,) aitrahatur-
que spiritu is succus , donec in ore gustus ejus sentia-
tur. Sub his enim crustse resolvuntur, quae tum per
sternutamenta elidi debent. Puris ulceribus, vapor aquae
calidae subjiciendus est : deinde adhibendum aut lycium
ex vino dilutum , aut amurca, aut omphacium, aut men-
thae aut marrubii succus , aut atramentum suiorium ,
quod candefactum , deinde contritum sit : aut inte-
rior scislae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel ad-
jiciatur. Cujus in cseteris admodum exigua pars esse
debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixturaliquida
fiat ; cum scilla utique pars major ; involvendumque lana
specillum est , et in eo medicamento tingendum,eoque
ulcera impleuda sunt. Rursusque linamentum involu-
tum et oblongum eodem medicamento illinendum, de-
mittendumque in narem est, et ab inferiore parte le-
niter deliganuum: idque per hiemem et ver bis die;
per sestatem et autumnum ter die fieri debet.
2. Interdum vero etiam in naribus caruncula3 qusedam
similes muliebribus mammis nascuntur, haeque in imis
partibus, quas carncsissima? sunt, inharent. Has cu-
rare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex
totoconsumuntur. Polvpus vero est caruncula modoalba
modo subrubra, qua? narium ossiinhseret , et modo ad
labra tendens , narem implet, modo retro per id fora-
men , quo spiritus a naribus ad fauces descendit , adeo
increscit , uti post uvam conspici possit ; strangulatque
hominem , maxime Austro aut Euro flantc : fereque
mollis esl, raro dura : eaque magis spiritum impeditet
LIB. VI. SF.CT. IX. 277
nares dilatat. Et fere xapxivto^v)? est; ilaque altingi non
debet.
Illud aliud genus fere quidem ferro euratur, interdum
tamen inareseit., si addita in narem pcr linamentum aut
penicillum ea compositio est, qure liabet minii Sino-
pici, cbalcitidis, calcis, sandaracba? , singulorum P. 1. *.
atramenti sutorii P. 11. *.
Sect. IX. In dentium autem dolore, qui ipse quo-
que maximis tormentis annumerari potest, vinum ex
toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinen-
dum, deinde eo modico mollique utendum, ne man-
ctentis dentes irritet ; tum extrinsecus admovendus per
spongiam vapor aquae calids: , imponendumque eera-
tum ex cyprino aut irino factum , lanaque id compre-
hendendum , caputque velandum est. Quod si gravior
is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplas-
mata super maxillam injiciuntur , et ore humor calidus
cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mu-
tatur. Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino, et
hyoscyami radix vel in posca vel in vino mixto coqui-
tur, sic lit paulum his salis adjiciatur , et papaveris non
nimium : aridi cortices et mandragora? radix, eodem
modo. Sed in his tribus utique vilandum est, ne quod
haustum erit devoretur. Ex populo quoque alba. cortex
radicis in hunc usum in vino mixto recte coquitur, et
in aceto cornu cervini ramentum , et nepeta cum tseda
pingui : ac ficus item pinguis vel in mulso , vel in aceto
et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor
percolatur. Specillum quoque lana involutum in cali-
dum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin-
etiam qusedam quasi cataplasmata in dentem ipsum il-
linuntur : in quem usum ex malo Punico acido atque
arido malicorii pars interior cum pari portione et galta
et pinei cortieis conterirur, miscelurque his minium;
24
273 A. CGRNELII CELSI
eaque contrita aqua pluviatili coquuntur. Aut panacis,
papaveris lacrymae , peucedani , uvre tarniniae sine se-
minibus , pares portiones conteruntur. Aut galbani par-
testres, papaveris lacrymae pars quarta. Quicquid den-
tibus admotum est, nihilominus supra maxillam cera-
tum, quaie supra posui, esse debet lana obtectum. Qui-
dam etiam myrrha?, cardamomi, singulorum P. i . *. croci,
pyrethri, ficorum partes, singulorum P. iv. *-. sina-
pis P. vi ir. *, contrita linteolo illinunt, imponuntque
in humero partis ejus qua dens dolet: si is superior est,
a scapulis ; si inferior , a pectore : idque dolorem levat ,
et cuni levavit, protinus submovendum est. Si vero exe-
sus est dens , festiuare ad eximendum eum , nisi res
coegit, non est necesse: sed tum omuibus fomentis qua?
supra posita sunt , adjieienda? quasdam valentiores com-
positiones sunt , qua? dolorem levant : quales hse sunt
quae habent papaveris lacrymre P. i. *. piperis P n. *.
soreos P. x. *. quae contrita galbano excipiuntur : idque
circumdatur : aut Menemachi, maxime ad maxillares
dentes , in qua sunt croci P. i. *. cardamomi, thuris fu-
liginis , ficorum, piperis , pyrethri, singulorum P. iv. *.
sinapis P. vni. *. Quidam autem immiscent pyrethri,
piperis, elaterii, siugulorum P. i *. ahuninis scissilis,
papaveris lacrynne, uva? tamimae, sulfuris ignem non
experti, bituminis, lauri baccarum, sinapis, siugulo-
rum P. ii. *. Quod si dolor eximi eum cogit, et pipe-
ris semen cortice liberatum, eteodem modo bacca ede-
ra? conjecta in id foramen, dentem fiudit, isque per
testas excidet. Et plani piscis , quam pastinacam nostri,
rpuywva Graeci vocant, aculeus torretur, deinde con-
teritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata
hunc solvit. Et alumen scissile in id foramen conjec-
tum dentem citat. Sed id tamen involutum lanula de-
mitti commodius est , quia sic dente servato, dolorem
LIB. VL SECT. X. 279
levat. Hiec a Medicis accepta sunt : sed agrestium expe-
rimeiito cognitum est, quum d&isdolet, herbam men-
tastrum cum suis radicibus velli debere , et in pelvem
coujici, supraque aquam infundi, collocarique juxta
sedentem hominem undique veste contectum , tum in
pelvem caudentes silices demitti , sic ut aqua tegantur ,
homiuemque eum hiante ore vaporem excipere, utsu-
pra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plu-
rimussequitur, et per os continens pituita defluit, id-
que saepe longiorem , semper annuam valetudinem bo-
nam praestat.
Sect. X. Si vero tonsillae sine exulceraiioue per in-
flammationem intumuerunt , caput velandum est : ex-
trinsecus is locus vapore calido fovendus , multa ambu-
latione ulendum , caput in lecto sublime habendum ,
gargarizandmnque reprirnentibus. Radix quoque ea
quam dulcem appellant contusa , et in passo mulsove
decocta, idem praestat. Leniter quoque quibusdam me-
dicamentis eas illini non alienum est , quae hoc modo
fiunt. Ex malo Punico dulci succus exprimitur, et ejus
sextarius leni igne coquitur , donec ei mellis crassitudo
sit; tum croci, myrrhae, aluminis scissilis , singulorum
P. 11.*. per se conteruntur , paulatimqiie his adjiciun-
tur vini lenis cyathi duo , meliis unus : deinde priori
succo ista miscentur, et rursus leniter incoquuntur. Aut
ejusdem succi sextaiius eodem modo coquitur , atque
eadem ratioue trita ei adjiciuntur haec : Nardi P.*. om-
phacii P. 1.*. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum
P. 1*. Eadem autem haec et auribus et naribus purulen-
tis accommodata sunt. Cibus quoque in hac valetudine
lenis esse debet , ne exasperet. Quod si tanta iufiamma-
tio est ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum ,
a cibo abstinendum , neque assumendum quicquam
prseter aquam cahdam est : alvus quoque ducenda est :
a8o A. CORNELII CELSI
gargarizandum ex fico et mulso : illinendnm mel cum
omphacio : extrinseciis admovendus , sed aliquanto diu-
tius , vapor aquae calidus , donec ea suppxirent , et per
se aperiantur. Si , pure substante , non rumpuntur hi
tumores , incidendi sunt , deinde ex mulso calido gar-
garizandum. At si modicus quidem tumor sed exulce-
ratio est, furfurum cremori ad gargarizandum pau-
lum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc
medicamento. Passi quam dulcissimi tres heminae ad
unam coquuntur, tum adjicitur thuris P. i.*. croci,
myrrhae , singulorum P. r. leviterque omnia rursus fer-
vescunt. Ubi pura ulcera sunt , eodem furfurum cre-
more vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque
cibis leuibus opus est, quibus adjici dulce vinum potest.
Sect. XI. Ulcera autem oris , si cum infiammatione
sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime hisme-
dicamentis curantur quae supra posita ex malis Punicis
fmnt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est ,
cui pauliim mellis sit adjectum:utendum ambulationi-
bus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse
coeperunt , lenis humor , interdiim etiam quam optima
aqua ore contineuda est. Prodestque assumplum pu-
rum vinum , pleniarque cibus , diiin acribus vacet :
inspergique ulcera debent alumine scissili , cui dimidio
plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam cruslas ha-
bent, quales in adustis esseconsuerunt, adhibendae sunt
hae compositiones quas Graeci avGrjpa^nomiuant. Junci
quadrati , myrrhae , sandarachae , aluminis pares por-
tiones. Aut croci , myrrhae , singulorum P. n.*. iridis ,
aluminis scissilis, sandarachffi, singulorum P. iv.*.
junci quadrati P. viii.*. Aut gallae , myrrhae , singu-
lorum P. ii.*. aluminis scissilis P. n.*. rosaB foliorum
P. iv. Quidam autem croci P.*. alumiuis scissilis, myr-
rhae, singulorum P. i*. sandarachae P« n.*, junci qua«
LIB. VI. SECT. XI. 28 r
drati P. iv.*. miscent. Priora arida insperguntur : hoc
cum melle illinitur, neque ulceribus tantum, sed etiam
tonsillis.
Verum ea longe periculosissima sunt ulcera , quas
a<p8a; Graeci appellaut , sed in pueris : hos enim saepe
consumunt, in viris et mulieribus.idem periculum non
est. Haee ulcera a gingivis incipiunt , deinde palatum
totumque os occupant : tum ad uvam faucesque descen-
dunt : quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat.
Ac miserius eliam est , si lactens adhuc iiifans est, quo
minus imperari remedium aliquod potest. Sed in pri-
mis nutrix cogenda est exerceri ambulationibus , et his
operibus quae superiores partes movent: mittenda in
balneum , jubendaque ibi calida aqua mammas perfun-
dere, tum alenda cibis lenibus,et his qui non facile
corrumpuntur : potione, si febricitat puer, aquae ; si
sine febre est, vini diluli. Ac si alvus nutrici substitjt,
ducenda est. Si pituita ejus in os coit , vomere debet.
Tum ipsa ulcefa perungenda sunt melle cui rhus quem
Syriacum vocant, aut ainarae nuces adjectse sunt : vel
mixtis inter se rosse foliis aridis, pineis nucleis , menthae
coliculo, melle : vel eo medicamento quod ex moris fit,
quorum succus eodem modo quo Punici mali ad mellis
crassitudinem coquitur ; eademque ratione ei crocuni ,
myrrha , alumen , vimim , mel , miscetur : neque quic-
quam dandum, a quo bumor evocari possit. Si vero
jam firmior puer est , gargarizare debet his fere quas
supra comprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta
in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea quae adu-
rendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile
alumen , vel chalcitis , vel atramentum sutorium. Prod-
est etiam fames et abstinentia quanta maxima imperari
potest. Cibus esse debet- lenis : ad purganda tamen ul-
cera interdum caseus ex melle recte datur.
24.
a&a A. CORNELn CELSI
Sect. XII. Linguae quoque ulcera non aliis medica-
mentis egent , quam quee prima parte superioris capitis
exposita sunt. Sed quae in latere ejus nascuntur , diu-
tissime durant : videndumque est , num contra dens ali-
quis acutior sit , qui sanescere saepe ulcus eo loco non
sinit; ideoque limandus est.
Sect. XIII. Solent etiam interdum juxta dentes in
gingivis tubercula qusedam oriri dolentia: 7tapouXii*a$
Graeci appellant. Ha?c initio leniler sale contrito perfri-
care oportet , aut inter se mixtis sale fossili combusto ,
cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore leuticuke ,
et inler haee hiare donec pituifce satis profluat.
In majore vero inflammatione iisdem medicamentis
utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et
mcliis linamenti paulum involvendum aliqua composi-
tione ex bis quas av8r,pac vocari dixi, demittendumque
id inter dentem et gingivam : quod si durior erit et id
prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor
calidus, imponendumque ceratum. Si suppuratio se os-
tendet, diutius eo vapore utendum erit, et continen-
dum ore calidum mulsum in quo ficus decocta sit : id-
que subcrudum incidendum , ne si diutius ibi pus
permanserit, os LTdsft. Quod si major is tumor est,
commodius totus exciditur, sic ut ex utraque parte
dens liberetur. Pure exempto , si levis plaga est , satis
est ore calidam aquam continere, et extrinsecus fovere
eodem vapore; si major est, lenticulae cremore uti, iis-
demque medicamentis, quibus caetera ulcera oris curan-
tur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur ,
quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt : maxime
tamen mandere ligustrum opovtet, succumque ejus ore
continere. Fit etiam interdum , ut ex gingivae ulcere ,
sive irapouXt; fuit,sive non fuit , diutius pus feratur,
quod aut dcntc corrupto aut fracto , vei aliter vitiato
LIB. VI. SECT. XV. ?.S3
osse; maximeque id per fistulam evenire consuevit. Ubi
incidil, locus apericndus , dens eximendus : testa ossis ,
si qua abcessit, rccipienda est; si quid vitiosi est, raden-
dum. Post qiue, quid fieri debeat , supra in aliorum
ulcerum curatione comprehensum est. Si vero a denti-
bus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile
est etiam pira aut mala non permatura mandere , et ore
eum bumorem continere. Idemquc praestare non acre
acetum in ore releutum potest.
Sect. XIV. Uvae vebemens inflammatio terrere quo-
que debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est ,
et sanguis recte mittitur ; et, si id aliqua res prohibet ,
alvus utiliter ducitur : caputque super haec velan-
dum , et sublimius habendum est: tum aqu^ gargari-
zandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit.
Illinenda autem ipsa uva vel omphacio , vel galla , vel
alumine scissili , sic ut cuiiibet eorum mel adjiciatur.
Est etiam medicamentumbuic aptum,quod Andronium
appellatur. Constat ex his, alumine scissili, squama eeris
rubri, atramento sutorio , galla , myrrha , misy : quse per
se contrita mixtaque rursus paulatim adjecto vino aus-
tero teruntur, doneehis mellis crassitudo sit. Chelido-
nise quoque succo per ccchlear illita nva maxime pro-
dest. Ubi horum aliquo illita uva est, fere multa pituita
decurrit, quumque ea quievit, ex vino calido gargari-
zandum. Quod si minor inflammatio est, laser terere,
eique adjicere frigidam aquam satis est, eamcjue aquam
cochleari exceptam ipsi uvae subjicere. At mecliocriter
eam tumentem aqua quoque frigida , eodem mcdo sub-
jecta , reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum
quocjue est, quae vel cumlasere, vel sine eo, hac ra-
tione uvae subjecta est.
Sect. XV. Si quando autem ulcera oris cancer in-
vasit, primo considorandum est, nurn malus corporis
284 A. CORNELII CELSI
habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera cu-
randa. Quod si in surama parte id vitium est , satis pro-
ficit anthera humido ulceri arida inspersa , sicciori cum
exigua parte mellis illita : si paulo altius , chartae com-
bustfe partes duae, auripigmenti pars una : si penitus
malum descendit, chartae combustae partes tres, auri-
pigmenti pars quarta ; aut pares portiones salis fricti et
iridis frictse; aut item pares portiones chalcitidis, calcis,
auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa
tingere, et super adureritia medicamenta imponere, ne
vicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris
aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabes-
cere desinat : deinde id acetum coquunt , donec exsic-
cetur, eumque salem contritum inspergunt. Quoties
autem medicamentum injicitur, et ante et post, os di-
luendum est, vel cremore lenticulae, vel aqua in qua
aut ervum , aut oleae aut verbenae decoctfe sint , sic ut
cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quo-
que e\ scilla retentum ore satis adversus haec ulcera pro-
ficit; et ex aceto cocto sali,sicutsuprademonstratum est,
rursus mixtum acetum : sed et diu continere utrumlibet,
et id bis aut ter die facere , prout vehemens malum est,
necessarium est. Quod si puer est cui id incidit, spe-
cillum lana involutum in medicamenlum demittendum
est , et super ulcus tenendum , ne per imprudentiam
adurenlia devoret. Si dolor in gingivis est, moventur-
que aliqui dentes , refigi eos oportet ; nam curationem
vehementer impediunt. Si nihil medicamenta profi-
cient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris
ideo non est necessarium , quoniam excidere commo-
dius est. Et id quidem , aeque adustum atque excisum ,
sine ea curatione quae corpori manu adhibetur, impleri
non potest. Gingivarum vero ossa quae hebetia sunt , in
erpeiuum ustione nudantur : neque enim postea caro
LIB. VI. SECT. XVIIT. 28 5
increscit. Imponenda lamen aduslis lenlicula est, donec
sanitatem , qualis esse potcst , recipiant.
Sect. XVI. Hzec in capite fere medicamentis egent :
sub ipsis vero auribus oriri 7rapa>Ti£s<; solent , modo in
secunda valetudine ibi inflammatioue orta , modo post
longas febres , illiic impetu morbi converso. Id absces-
sus genus est : itaque nullam novam curationem dcsi-
derat , animadversionem tantummodo banc habet ne-
cessariam, quia, si sine morbo id intumuit, primum
reprimentium experimentum est : si ex adversa valetu-
dine, illud inimieuni est; maturarique et quam primum
aperiri commodius est.
Sect. XVII. Ad umbiiicos vero prominentes , ne
manu ferroque ulendum sit, ante tentandum est, ut
abstineant : alvus bis ducatur, imponatur super umbi-
licum id qnod ex bis constat : cicutae et fuliginis, siu-
gulorum P. 1. *. cerussse elota? P. iv. *. plumbi eioti
P. vnr. *. ovis duobu^ , quibus etiam solani succus ad-
jicilur. Hoc diulius impositum esse oportet, et inierim
conquiescere hominem , cibo modico uti , sic ut viten-
tur omnia inflantia.
Sect. XVIII. 1. Proxima sunt ea quae ad partes ob-
sccenas pertinent, quarum apudGrascos vocabula et to-
lerabilius se habent , et acccpta jam usu sunt, quum in
omni fere medicorum volumine atque sermone jacten-
tur : apud nos foediora verba , ne consuetudine qujdem
aliqua verecundius loquentium commendata sunt : ut
difficilis ha3c explanatio sit simul et pudorem et artis
prajcepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo
leterrere me deliuit: primum , ut omnia quae salutaria
accepi, comprehenderem , dein quia in vuigus eorum
■:uratio etiam praecipue cognoscenda est , quas invitissi-
mus quisque alteri ostendit.
2. Igitur si ex. inflammatione coles intumuit, redu-
286 A. CORNELII CELSI
cique summa cutis , aut rursus induci non potest , multa
calida aqua fovendus loeus est. Ubi vero glans contecta
est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua
caiida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis du-
centi paruit , expeditior reliqua curatio est. Si tumor vi-
cit, imponenda est vel lenticula, vel marrubium, veloleae
folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum leritur,
mellis paulum adjiciatur : sursumque coles ad ventrem
deligaudus est. Quod in omni curatione ejus necessa-
rium est : isque homo continere se, et abstinere a cibo
debet , et potione aqua? tantum a siti vindicari. Postero
die rursus adbibendum iisdem rationibus aquoe fomen-
lum est, et cum vi quoque experiuudum , an cutis se-
quatur : caque si non parebit, leviter summo scalpello
concidenda erit. Nam quuni sanies profiuxerit, exte-
nuabitur is locus , et facilius cutis ducetur. Sive autem
hoc modo victa erit, sive nunquam repugnaverit, ul-
cera vel in cutis uiteriore parte, vel in glande , ultrave
eam in cole, reperiuntur : quae necesse est, aut pura
siccave sint, aut humida et purulenta. Si sicca sunt ,
primum aqua calida fovenda sunt : deinde imponendum
lycium ex vino est , aul amurca cocta cum eodem , aut
cum rosa bu tyrum. Si levis iis humor inest , vino eluenda
sunt , tum butyro et rosae mellis paulum , et resinas te-
rebinthinse pars quarta adjicienda est , eoque utendum.
At si pus ex his profiuit , ante omnia elui mulso calido
debent : tum imponi piperis P. i. *. myrrhae P. n. *.
croci , mysi cocti , singulorum P. n. *. quse ex vino
austero coquuntur , donec mellis crassitudinem habeant.
Eadem autem compositio tonsillis , uvae madenti , oris
nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem
piperis P. i. *. myrrha; P. r. *, croci P. n. mysi cocti
P. i. *. seris combusti P. n. *. quae primum ex vino
austero ccnteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum
LIB. VI. SECT. XVIlI. 287
teruntur ex passi tribus cyathis , et incoquunlur, do-
nec visci crassitudinem habeant. iErugo quoque cum
coclo melle, et ea qiue ad oris ulcera supra compre-
hensa -sunt , curant: aut Erasistratis compositio, aut Cra-
tonis reete super purulenla naturalia imponitur. Folia
quoque oleoe ex novem cyathis vini coquuntur : his ad-
jicitur aluminis scissilis P. iv. *. lycii P. vni. *. mellis
sesquicyathus : at si plus puris est, id medicamentum ex
melle ; si minus , ex vino diluitur. Illud perpetuum est ,
post curationem , dum inflammatio manet , quale supra
positum est , cataplasma supra dare , et quotidie ulcera
eadem ratione curare. Quod si pus et multum , et cum
malo odore ccepit profluere , elui cremore lenticulse de-
bet, sic ut ei mellis paulum adjiciajtur. Aut oleee, aut
lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque
humore eodem modo cum melle utendum ; imponen-
daque eadem , aut etiam omphacium cum melle, aut id
quod ex aerugine et melle ad aures fit , aut compositio
Andronis , aut anthera, sic ut ei paulum mellis adjicia-
tur. Quidam ulcera omnia, de quibus adhuc dictum est,
lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius
serpit, eodem modo elui debet ; imponi vero aut serugo,
aut omphacium cum melle, aut Andronis compositio,
aut marrubii, myrrhse, croci, aluminis scissilis cocti,
rosse foliorum aridorum , galke , singuloriim P. 1. *. mi-
nii Sinopici P. 11. *. Quee per se singula primum terun-
tur, deinde juncta iterum , melle adjecto , donec liquidi
cerati crassitudinem habeant : tum in reneo vase leniter
coquuntur, ne superfluant. Quum jam guttae indures-
cunt, vas ab igne removetur; idque medicamentum ,
prout opus est , aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem
autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam in-
terdum ad nervos ulcus descendere , profluitque pituita
multa , sanies tenuis malique odoris , non coacta ,,aut
238 A. COE.NELII CELST
aquae similis iii qua caro recens lota est ; doloresque is
locus et punctiones habet. Id genus quamvis inter pu-
rulenta est,tamenlenibus medicamentis curandum est,
quale est emplastrum Terpaf appuou&ov ex rosa iiquatum,
sic ut thuris quoque paulum ei misceatur. Aut id quod
ex butyro , rosa , resina , melle fit , supra vero a me po-
situm est : pnecipueque id ulcus multa calida aqtia fo-
vendum est, velandumque, neque frigori committen-
dum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute
exesus est, sic ut glans excidat : sub quo casu cutis ipsa
circumcidenda est. Perpetuumque est , quoties glans,
aut ex cole aliquid, vel excidit, vel abscinditur, hanc
cutern non esse servandam , ne considat ulcerique ag-
glufinetur; ac neque reduci possit postea, et fortasse
iistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quse
^uy.ara Gra?ci vocant, circa glandem oriuntur, quae
vel medicamenlis vel ferro aduruntur , et quum crustse
exciderunt , squama aeris inspergitur , ne quid ibi rursus
iucrescat.
3. Hasc citra cancrum sunt, qui cum in reliquis par-
tibus , tum in his quoque vel praecipue ulceia infestat.
Incipit a nigritie, quae si cutem occupavit, protinus
specillum subjiciendum , eaque incidenda est ; deinde
orae vulsella pra?hendendoe : tum quicquid corruptum
est, excidendum, sic ut ex inlegro quoque paulttmde-
matur; idque adurendum. Quoties quid tistum est,id
quoque sequitur, ut imponenda lenticula sit; deinde
ubi crusla? exciderunt , ulccra sic ut alia curentur. At
si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua
sunt ex adurentibus , maximeque id quod ex calce ,
chalcitide , auripigmeulo componitur. Si medicamenta
vincuntur , hic quoque scalpello quidquid corruptum
est , sic u i aliquid etiam integri trahat, prsecidi debet.
Illud quoque aque perpetuum est.exciso cancro, vul-
LIB. VI. SECT. XVIII. 289
nus esse adurenduni. Sed sive ex medicamentis , sivc ex
ferro crustae occalluerunt , magnum periculum est ne
his decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur.
Ergo longa quiete et immobili peue corpore opus est ,
donec ex ipso crustae purae leniter resolvantur. At si vel
volens aliquis , vel imprudens, dum ingreditur, imma
ture crustas diduxit , et fluit sanguis , frigida aqua ad-
hibenda est. Si hxc parum valet , decurrendum est ad
medicamenta qiiae sanguinem supprimunt. Si ne haec
quidem succurrunt , aduri diligenter et timide debet ,
neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.
4. Nonnunquam etiam id genus cancri quod <pays-
^atva a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime
differendum, sed protinus iisdem medicamentis occur-
rendum est; et, si parum valent, ferro adurendum.
Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur , sed ser-
pit; ac , si sustinuimus , usque ad vesicam tendit, neque
succurri poslea potest. Si id in summa glande circa fis-
tulam urinae est , prius in eam tenue specillum demit-
tendum est,ne claudatur: deinde id ferro adurendum.
Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, prae-
cidendum est. Caetera eadem, quae in aliis cancris,fa-
cienda sunt.
5. Occallescit etiam in cole interdum aliquid , idque
omni pene sensu caret ; quod ipsum quoque excidi de-
bet. Carbuncuius autem ibi natus, ut primum apparet,
oriculario clystere eluendus est : deinde ipse quoque
medicamentisurendus, maximeque clialcitidecummelle,
aut aerugine cum coclo melle , aut ovillo stercore fricto
et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis
medicamentis utendumest, quae ad oris ulcera compo-
nuntur.
6. In testiculis vero, siqua inflammatio sine ictu orta,
est , sanguis ex talo miltendus est; a cibo abstinendum ,
25
290 A. CORNELII CELSI
imponeudum cataplasma ex faba3 farina ex mulso coeta,
cum cumino contrito ex melle cocto; aut contritum cu-
minum cum cerato ex rosa facto ; aut lini semen frictum,
contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex
mulso cocta cum cupresso ; aut lilii radix contrita. At
si iidem induruerunt , imponi debet lini vel faeni Graeci
semen ex mulso coctum , aut ex cyprino ceratum : aut
similia ex vino contrita , cui paulum croci sit adjectum.
Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris
agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu
tument, sanguinem mitti necessarium est , magisque si
etiam livent. Imponendum vero utrumlibet ex bis qure
cum cumino componuntur , supraque posita sunt : aut
ea compositio qua3 babet nitri cocti P. i. *. resina? pi-
neae, cumini, singulorum n. *. uvae taminia? sine semi-
nibus P. iv. *. mellis quantum satis sit ad ea cogenda.
Quod si ex ictu testiculus aliquid desit, fere pus quoque
increscit; neque aliter succurri potest quam si, inciso
scroto, et pus emissum, et ipse testiculus excisus est.
7. Anus quoque multa taediique plena mala recipit,
nec inter se multum abborrentes curationes babet. Ac pri-
m um in eo saspe , et quidem pluribus locis, cutis scinditur :
Paya^ia Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo
debet , et in aqua calida dcsidere. Columbina quoque
ova coquenda sunt : ea ubi induruerunt, purganda:
deinde alterum jacere in aqua bene calida debet ,altero
calido foveri locus, sic ut invicem utroque aliquis utatur.
Tum tetrapharmacum aut rhypodes rosa diluendum
est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido
ex rosa faclo : aut eidem cerato liquidum plumbum
elotum adjiciendum ; aut resinae terebinthinae myrrha ,
aut spumae argenti vetus oleum , et quolibet ex his id
perungendum. Si quidquid laesum est, extra est, neque
intus reconditum, eodem medicamento tinctum lina-
LIB. VI. SECT. XVIII. 29 r
mentum supefdandum est, et quicquid ante adhibui-
mus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque
acribus cibis utendum , neque asperis , nec alvum com-
primentibus : nec aridum quidem quidquam satis utile
est nisi admodum pauluin : liquida, lenia, pinguia, glu-
tinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.
8. Condylomaautem est tuberculum quod ex quadam
inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad
quietem , cibos potionesque pertinet , eadem servari de-
bent, quae proxime scripta sunt: iisdem etiam ovis recte
tuberculum id fovetur. Sed desidere ante homo in aqua
debet, in qua verbenae decoclae sint ex reprimentibus.
Tum recte imponitur et lenticula cum exigua mellis
parte, et sertula campana ex vino cocta, et rubi folia
contrita cum cerato ex rosa facto , et cum eodem cerato
contritum, vel cotoneum malum, vel malicorii ex vino
cocti pars interior, et chalcitis cocfa atque contrita,
deinde oesypo ac rosa excepta , et ex ea compositione ,
quae habet thuris P. 1. *. aluminis scissilis P. 11. *. cerus-
sae P. nr. * spumae argenti P. v. *. quibus, dum teruu-
tur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem
ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad
duo capita duas ansas , ab altera vero parte totidem fas-
cias habet; cumque subjectus est, ansis ad ventrem
datis a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciun-
tur, atque ubi arctatae sunt, dexteriori siuistra, siniste-
riori dextra procedit ; circumdataeque circa alvum inter
se novissime nodo deligantur. Sed si vetus condyloma
jam induruit, neque sub his curationibus desiit, aduri
medicamento potest, quod ex his constat ; aeruginis P.n.*.
jnyrrhae P. iv. *. gummi P. viii. *. thuris P. xn. *. stibis,
papaveris lacrymae , acaciae, singulorum P. xvi. *. quo
medicamento quidam etiam ulcera de quibus proxime
dixi, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit,
z^ A. CORNELII CELSI
adhiberi possunt etiam vehementius adurentia. Ubi
consumptus est tumor , ad medicamenta lenia transeun-
dum est.
g. Tertium autem ani vitium est , ora venarum tan-
quam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe san-
guinem fundunt : aiu.oppoi'£ac Graeci vocant : idque
etiam in ore vulvae feminarum iucidere consuevit. At-
que in quibusdam parum tuto supprimitur , qui san-
guinis profluvio imbecilliores non fiunt ; habent enim
purgationem hanc , non morbum. Ideoque curati qui-
dam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in
prrecordia ac viscera materia , subitis et gravissimis mor-
bis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in
aqua ex verbenis debet : imponere maxime malicorium
cum aridis rosae foliis contritum , aut ex his aliquid quaj
sanguiuem supprimunt. Solet aulem ibi oriri inflamma-
tio, maxirne ubi dura alvus eum locum la?sit. Tiim in
aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis, im-
ponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis : idque
si intus est , digito illinendum ; si extra , superillitum
panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta
quaa recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt.
Cibis vero in hoc casu iisdem quibus in prioribus ,
utendum est. Si ista pariim juvant , solent imposita me-
dicamenta adurentia ea capitula absumere. At si jam
vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda san-
daracha est, deinde imponendum quod ex his constat;
squamae aeris , auripigmenti , singulorum P. v.*. saxi cal-
cis P. vrn. *. postero die acu compungendum. Adustis
capitulis fit cicatrix , quae sanguinem fundi prohibet.
Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat ,
multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque
et viris , et feminis quibus menstrua non proveniunt ,
interdum ex brachio sanguis mittendus est.
LIB. VI. SECT. XIX. 2<)3
10. At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id
quoque interdum fit) considerari debet, purumne id
sit quod provolutum est , an humore mucoso circum-
datum. Si purum est , in aqua desidere homo debet aut
salsa , aut cum verbenis vel malicorio incocta. Si humi-
dum, vino austero subluendum est , illinendumque faece
vini combusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus
reponendum est, imponendaque plantago contrita , vel
folia salicis in aceto cocta; tiim linteolum, et superlana
«que deliganda , cruribus inter se devinctis.
11. Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci
solet : id, si hiems est, egelida; si aliud tempus, frigida
aqua fovendum est : deinde spuma seris inspergenda ,
supraque ceratum ex myrteo factum cui paulum seris
squamse , thuris fuliginis et calcis sit adjectimi. Sin id
hac ratione nou tollitur, vel medicamentis vehemen-
tioribus, vel ferro adurendum est.
Sect. XIX. Digitorum autem vetera ulcera com-
modissime curantur, aut lycio, aut amurca cocta, quum
utrilibet vinum adjectum est. In iisdem recedere ab un-
gue caruncula cum magno dolore consuevit : ■kzzquyiov
G-rffici appellant. Oportet alumen melinum rotundum
in aqua hquare , donec mellis crassitudinem habeat :
tum quantum ejus aridi fuit , tantumdem mellis infun-
dere , et rudicula miscere , donec similis croco color
fiat, eoque illinire. Quidam ad eumdem usum decoquei e
simul malvam solent, quum paria pondera aluminis aridi
et mellis miscuerint. Si hac ratione ese non exciderunl ,
excidendse sunt : deinde digiti fovendi aqua ex verbenis
imponendumque super medicamentum ita factum : Chal-
citis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui
leniter cocto ex melle: aut chartee combustse, auripig-
menti, sulfuris ignem non experti par modus cerato
miscetur ex myrteo facto : aut eeruginis rasse P. i. *
25.
a94 A. CORNELII CELSI
squamje aeris P. n.* mellis cyatho coguntur, autpares
portiones miscentur, saxi calcis, chalcitidis , auripig-
menti. Quidquid horum impositum est, tegendum liu-
teolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus
est, etsiquid aridi est, iterum excidendum, similisque
adhibenda curatio est. Si malum non vincitur, purgan-
dus scalpello: tenuibusque ferramentis adurendum, et,
sicut reliqua usta, curandum est. At ubi scabri ungues
sunt , circum aperiri debent , qua corpus contingunt ,
tum super eos ex hac compositione aliquid imponi, san-
darachse , sulfuris , singulorum P. n.* nitri, auripig-
menti , singulorum P. iv. * resinse liquida? P. viii. * ter-
tioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento
vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores re-
nascuntur.
LIBER SEPTIMUS.
J. ertiam esse Medicinre partem quse manu curet , et
vulgo notum, et a me propositum est. Ea non quidem
medicamenta atque victus ralionem omittit, sed manu
tamen plurimum prsestat, estque ejus effectus inter om-
nes medicinae partes evidentissimus. Si quidem in mor-
bis quum multum fortuna conferat , eademque sa?pe sa-
lutaria, ssepe vana sint, potest dubitari, secunda vale-
tudo medicinse an corporis beneficio contigerit. In
his quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur,
quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et
per hsec frustra quseri, et sine his reddi ssepe manifes-
tum est. Sicut in oculis quoque deprehendi potest, quia
a medicis diu vexati , sine his interdum sanescunt. At
in ea parte quae manu curat, evidens est, omnem pro-
fectum, ut aliquid ab aliis adjuvetur, hinc tamen plu-
rimum trahere. Haec autem pars quum sit vetustissima,
magis tamen ab illo parente omnis medicins Hippo-
crate , quam a prioribus exculta est : deinde posteaquam
diducta ab aliis habere professores suos coepit, in M-
gypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui
pluribus voluminibus hanc partem diligentissime com-
prehendit. Gorgias quoque et Sostratus , et Heron , et
Apollonii duo, et Ammonius Alexandrinus , multique
alii celebres viri , singuli qusedam repererunt. Ac Romaj
quoque non mediocres professores , maximeque nuper
Tryphon pater, et Evelpistus Megetis filius, et ( ut ex
scriptis ejus intelligi potest ) horum eruditissimus Me-
296 A. CORNELII CELSI
ges, quibusdani in melius mutatis, aliquantum ei dis-
ciplinae adjeceruut. Esse autem Chirurgus debet adoles-
cens , aut certe adolescentia? propior , manu strenua ,
stabili , nec unquam intremiscente ; eaque non minus-
sinistra quam dextra promptus ; acie oculorum acri cla-
raque, animo intrepidus, misericors sic ut sanari ve-
lit eum quem accipit, non ut clamore ejus motus, vet
magis quam res desiderat , properet , vel minus quam
necesse est , secet : sed perinde faciat omnia , ac si nul-
lus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem
requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia
vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes ,
quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego
eumdem quidem hominem posse omnia ista prasstare
concipio : at ubi illi se diviserunt, eum laudo qui quam
plurimiun percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui ,
in quibus vuluus facit medicus , non accipit , et in
quibus vulneribus ulceribusve plus profici manu quam
medicamento credo ; tiun quidquid ad ossa pertinet ,
quae deinceps exsequi aggrediar. Dilatis itaque in aliud
volumen ossibus, in hoc caetera explicabo; praepositis-
que his quag in qualibet parte corporis fiunt, ad ea quai
proprias sedes habent, transibo.
Sect. I. Luxata igitur , in quacumque parte corpo-
ris sunt , quamprimiim sic curari debent , ut qua dolor
est, ea scalpello cutis crebro incidalur, detergeaturque
eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardiiis
subvenitur, jamque etiam rubor est , qua rubet corpus,
si tumor quoque accessit , quicumque is est, idem op-
timum auxilium est. Tiun superdanda reprimentia sunt :
maximeque lana succida ex aceto et oleo. Quod si le-
vior is casus est, possunt etiam sine scalpello imposita
eadem mederi : et si nihil aliud est , cinis quoque ,
maxime ex sarmentis; si is non est , quilibet alius ex
aceto, vel etiam ex aqua coactus.
LIB. VII. SECT. II. 297
Sect. II. Verum hoc quidem promptum est u in his
autem negotium majus est quae per se, vitio intus orto,
intumescunt, et ad suppurationem spectant. Ea omnia
genera abscessuum esse alias proposui, medicamentaque
eis idouea exsecutus sum : nunc superest ut dicam de
iis quse maou fieri debeant. Ergo priusquam indures-
cant , cutem incidere , et cucurbitulam accommodare
oportet, quse quidquid illuc malse corruplseque materiaj
coiit, extrahat; idque iterum tertioque recte fit, donec
omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen
fas non est , nihil cucurbitulam agere : interdum enim
fit , sed raro, ut quidquid abscedit, velamento suo in-
cludatur : id antiqui tunicam nominabant : Meges, quia
tunica omnis nervosa est , dicit non nasci sub eo vitio
nervum quo caro consumeretur , sed subjecto jam ve-
tustiore pure , callum circumdari. Quod ad curationis
rationem nullo loco pertinet ; quia quicquid si tunica
est , idem , si callus est , fieri debet. Neque ulla res pro-
hibet , etiam si callus est, tamen quia ciugit, tunicam
nominari: tum, pure quoque maturius, hsec interdum
esse consuevit : ideoque quod sub ea est , extrahi per
cucurbitulam non potest. Sed facile id intelligitur , ubi
nihil admota illa mutavit. Ergo sive id incidit , sive jam
durities est , in hac auxilii nihil est; sed , ut alias scripsi,
vel avertenda concurrens eo materia , vel digerenda ,
vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contige-
runt , nihil prseter ea necessarium est. Si pus maturuit,
in aUs quidem et in inguinibus , raro secandum est ;
item ubicunque mediocris abscessus est : item quoties
in summa cute vel etiam carne vitium est , nisi festi-
nare cubantis imbecillitas cogit ; satisque est cataplas-
matibus efficere, ut per se pus aperiatur : nam fere sine
cicatrice potest esse is locus , qui expertus ferrum non
est. Si autem altius malum est, considerari debet, ner-
29» A. CORNELII CELSI
vosusne is locus sit , an non sit. Nam si sine nervis est,
candenti ferramento aperiri debet : cujus hoec gratia
est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet,
parvaque postea cicatrix fit. At si nervi juxta sunt ,
ignis alienus est , ne vel distendantur hi, vel membrum
debilitent : necessaria vero opera scalpelli est. Sed cze-
tera etiam subcruda aperiri possunt : inter nervos verd
ultima exspectanda maturitas est, quae cutem extenuet,
eique pus jungat , quo propius reperiatur. Jamque alia
rectam plagam desiderant iu pane, quia fere vehe-
menter cutem extenuat, tota ea super pus excidenda
est. Semper autem ubi scalpellus admovetur , id agen-
dum est, ut et quam minimse et quam paucissimae pla-
gae sint ; cum eo tamen ut necessitati succurramus et
in modo et in numero. Nam majores sinus latius in-
terdum etiam duabus aut tribus liueis incidendi sunt ;
dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis
humor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana ro-
dendo sinuet. Est etiam in rerum natura , ut cutis la-
tius excidenda sit. Nam ubi post longos morbos totus
corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus sufTudit,
et in jam eo cutis pallet, scire licet eam jam emortuam
esse, et inutilem futuram : ideoque excidere commo-
dius est , maxime si circa articulos majores id evenit,
cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit, neque per
alimenta quidquam corpori accedit. Sed excidi ita de-
bet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo
facilius sanescat : idque perpetuum est , ubicunque me-
dicus , et ex quacunque causa , cutem excidit. Pure ef-
fuso in alis vel inguinibus , linamento opus non est :
spongia ex vino imponenda est. In caeteris partibus ,
si aeque ea linamenta supervacua sunt , purgationis
causa paulum mellis infundendum ; dein glutinantia
superdanda, si illa necessaria sunt; super ea quoque
LIB. VII. SECT. III. 299
similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa
debet. Quando autem linamentis opussit, quando non
sit , alias dictum est. Csetera eadem , incisa suppuratione,
facienda sunt, quoe, ubi ea per medicamenta rupta est,
facienda esse proposui.
Skct. III. Prolinus autem quantum curatio efficiat ,
quantumque aut sperari aut timeri debeat , ex quibus-
dam signis intelligi potest , fereque iisdem quse in vul-
neribus exposita sunt. Nam bona signa sunt , somnum
capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fas-
tidire; si febricula fuit, ea vacare : itemque habere pus
album , laeve , non fcedi odoris. Mala sunt , vigilia , spi-
ritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris , pus nigrum
aut faeculentum et foedi odoris. Item, procedente cura-
tione , eruptio sanguinis ; aut si , antequam sinus carne
impleatur , orae carnosse fiunt , illa quoque ipsa carne
hebete nec firma. Deficere tamen animam , vel in ipsa
curationevelpostea, pessimum omniumest. Quinetiam
morbus ipse sive subito solutus est , dein suppuratio
exorta est, sive, effuso pure , permanet , non injuste
terret. Estque inter causas timoris , si sensus in vul-
nere rodentium non est. Sed ut hsec ipsa fortuna huc
illucve discernit, sic medici partium est, eniti ad re-
periendam sanitatem. Ergo quoties ulcus resiluerit ,
eluere id , si reprimendus humor videbitur , vino ex
aqua pluviatili mixto , vel aqua in qua lenticula cocta
sit, debebit : si purgandum erit, mulso; rursusque im-
ponere eadem. Ubi jam repressus videbitur humor, ul-
cusque purum erit , produci carnem conveniet , et fo-
veri vulnus pari portione vini ac mellis, superque im-
poni spongiam ex vino et rosa tinctam. Per quae quum
caro producatur, plus tamen ( ut alias quoque dixi )
victus ratio eo confert, id est, solulis jam febribus et
cibi cupiditate reddita , balneum rarum , quotidiana sed
3oo A. CORNELII CELSI
lenis gestatio, cibi potionesque corpori reficiendo aptse.
Qufe omnia, per medicamenta suppuratione quocpie
rupta, sequuntur : sed quia magnomalo vix sineferro
mederi licet , in hunc locum reservata sunt.
Sect. IV. i. Adversus fistulas quoque, si altius pene-
trant , ut ad ultimas demitti collyrium non possil , si
tortuosffi sunt , si multiplices , majus in manu quam in
medicamentis praesidium est ; minusque operae est , si
sub cute transversae feruntur , quam si rectae intus ten-
dunt. Igitur si sub cute transversa fistula est , demilti
sub culem specillum debet, supraque id ea incidi. Si
flexus reperiuntur , hi quoque simul specillo et ferro
persequendi sunt : idemque faciendum , si plures se
quasi ramuli ostendunt. TTbi ad fines fistulae venlum
est , excidendus ex ea totus callus est , superque fibulaj
danda? , et medicamentum quo glutinetur. At si recta
subter tendit, ubi , quo maxime ferat, specillo explo-
ratum est, incidi is siuus debet, dein fibula oris cutis
injicienda est, etaeque glutinantia medicamenta super-
danda sunt ; aut si corruptius ulcus , quod interdum
osse viliato fit, ubi id quoque curatum est, pus mo-
ventia.
2. Solent autem inter costas fistulaesubter exire: quod
ubi iucidit , eo loco costa ab utraque parte praecidenda
et eximenda est , ne quid intus corruptum relinquatur.
Solent quoque, ubi costas transierunt, septum id, quod
transversum a superioribus visceribus intestina discer-
nit, violare. Quod intelligi et ex loco, et ex magnitudine
doloris potest , et quia noimunquam spiritus eo cum
humore quasi bullante prorumpit , maximeque si hunc
ore aeger continuit. In eo medicinae locus nullus est : in
caeteris vero qure circa costas sanabilia sunt, pinguia
medicamenta inimica sunt; caeteris, qua3 ad vulnera ac-
commodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta,
LIB. VII. SECT. IV. 3oi
vel si purgandum aliquid videtur, in melle tincta im-
ponuntur.
3. Veutri nullum os subest; sed ibi perniciosae ad-
modum listuke fiunt, adeo ut Sostratus iusanabiles
esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus osten-
dit: et quidem (quod maxime mirum videri potest) tu-
tior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum ,
quam contra intestina : non quo perniciosior res ibi
sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cujus experi-
mento moti quidam auctores parum modum rei co-
gnoverunt. Nam venter ssepe etiam telo perforatur,
prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris su-
turae comprehendunt: quod quemadmodum fiat, mox
indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen
perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjun-
gere. Si vero ea fistula intus patuit, excisa necesse est
latius foramen relinquat , quod nisi permagna vi , utique
ab interiore parte, sui nonpotest, qua quasi membrana
qureuam fiuitabdomen,quam -nrspiTovaiGv Graeci vocant.
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa
sutura, atque intestina evolvuntur: quo fit, ut pereun-
dum homini sit. Sed non omni modo res ea desperatio-
nem habet; ideoque tenuioribus fistuiis adhibenda cu-
ratio est. '.
/f. Propriam etiamnum animadversionem desiderant
eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo, ad ulti-
mum ejus caput incidi cutis debet, dein novo ibramine
specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus par-
tem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit. Ibi linum
prehendendum, vinciendumque cum altero capite est,
ut laxe cutem quae super fistulam est, teneat : idque li-
num esse debetcrudum, et duplex triplexve, sic tor-
tum ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia agere,
ambularc , lavari , cibum capere perinde atque sanis-
26
3o2 A. CORNELII CELSI
simo: tantummodo id linum bis die, salvo nodo , ducen-
dumest, sicut subeat fistulam pars quae superior fuit.
Neque committendum est, ut id linum putrescat; sed
tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput
alterum recens linum alliganduni, eductoque vetere, id
in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id pau-
latim cutem qirae supra fistulam est, incidit, simulque
et id sanescit quod a lino relictum est, et id quod ab
eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa,sed
sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino
debent, quo celerius secent, noctuq^ie ex penicillo
tenuia quaedam iutus demittere, ut cutis hoc ipso ex-
tenuetur quo exteuditur: sed haec dolorem movent.
Adjicitur celeritali sicut tormento quoque, si et linum
et id quod ex penicillo est , aliquo medicamento illini-
tur ex his quibus callum exedi posui. Poterit tamen
fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco venien-
dum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur
in haec genera demisso specillo , duabus lineis incidenda
cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admo-
dum ejiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus
aliquis linamentis, quae quam paucissima superinji-
cienda sunt, omniaque eodem modo facienda quae in
abscessibus posita sunt. Si vero ab uno ore plures sinus
enmt , recta fistula scalpello erit incidenda ; ab eo
ceteree quae jam patebunt, lino excipiendae : si intus
aliqua procedet quo ferrum tuto pervenire non po-
terit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in
omnibus ejusmodi casibus, sive manu, sive medica-
mentis agetur, dari debet humidus, potio liberalis, diu-
que aqua : ubi jam caro increscit, tum demum et bal-
neis raris utendum erit, et cibis corpus implentibus.
Sect. V. i. Telaquoque quee illata corporibus intus
haeserunt , magno negotio saepe ejiciuntur : suntque quae-
LIB. VII. SEGT. V. 3o3
dam diflicultates ex generibus eorum : quaedam ex his
sedibus in quas illa penetrarunt. Omne autem telum
extrahitur, aut ab ea parte qua venit, aut ab ea in
quam tetendit. Illic viam quaredeat, ipsum sibi fecit;
hic a scalpello accipit : nam contra mucroneni caro
inciditur. Sed si non alte telum in.sedit, et in summa
carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non
transiit, nihil melius est quam, qua venit, id evellere.
Si vero plus est,per quod telo revertendum, quam
quod perrumpendum est; jamque venas nervosque
id transiit , commodius est aperire quod superest ,
eaque extrahere : nam et propius petitur, et tutius evel-
litur; et in majore membro, si medium mucro transiit,
facilius sanescit quod pervium est, quia utrinque me-
dicamento fovetur. Sed si retro telum recipiendum ,
amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur,
quoque minor oriatur inflammatio; quse major fit, si ab
illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Ilem si ex alia
parte vulnus aperitur, laxius esse debet quam ut, telo
postea transeunte, amplietur. Summa autem utraque
parte ita habenda cura est, ne nervus , ne vena major,
ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est,
excipiendum hamo retuso est, abducendumque a»scal-
pello. Ubi autem satis incisum est,telum eximendum
est, tunc quoque eodem modo et eadem cura habita,
ne sub eo quod eximetur , aliquid eorum laedatur quae
tuenda esse proposui.
2. Haec communia. Sunt propria qusedam in singulis
telorum generibus , quee protinus subjiciam. Nihil
tam facile in corpus quam sagitta conditur , eademque
altissime insidit. H?ec autem eveniunt , et quia magna
vi fertur illa , et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque
ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda est ;
prcecipueque quia fere spiculis cingitur, quse magis
3o4 A. CORNELII CELSI
laniant, si retrorsus quam si contra trahuntur. Sed inde,
aperta via , caro diduci debet ferramento ad similitudi-
nem facto Graecae litterse * rdeinde, ubi apparuit mu-
cro , si mucroni arundo inhaeret, propellenda est , donec
ab altera parte apprehendi et extrahi possit : si jam
illa decidit, solumque intus ferrum est, mucro vel di-
gitis apprehendi vel forfice, atqueita educi debefr. Ne-
que alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte qua ve-
fiit, evelli magis placuit : nam ampliato magis vulnere ,
aut arundo, si inest, evellenda est; aut si ea non est,
ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt, eaque bre-
via et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, va-
cuumque ab his telum educi : si ea majora valentioraque
sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac ne quid
lacerent, sic evelfenda sunt. Et in sagittis quidem ha^c
observatio est.
3. Latum vero telum si conditum est, ab altera parte
educi non expedit,ne iugenti vulneri ipsi quoque in-
gens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo genere quo-
dam ferramenli , quod AioxXelov KuaOurKOv Grasci vo-
cant, quoniam auctorem Dioclem habet, quem inter
priscos maximosque medicos fuisse jam posui. Lamina
vel ferrea, vel aenea etiam, ab altero capite duos utrin-
que deorsum conversos uncos habet, ab altero dupli-
cata lateribus , leviterque extrema in eam partem in-
clinata quae sinuata est, insuper ibi etiam parte inclinata
qua3 perforata est. Haec juxta telum transversa demit-
titur : deinde ubi ad imum mucronem ventum est, pau-
lum torquetur , ut telum foramine suo excipiat. Quum
in cavo mucro est, iltico duo digiti subjecti partis alte-
rius uncis, simul et ferramentum id extrahunt et telum.
4. Tertium genus telorum quod interdum evelli
1 Hacc littera quac deest in inss. codicibus videtuc fuisse A«
LIB. VII. SECT. VI. 3o5
debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid,
tpiod, perruptacute, integrum inlus insedit. In omni-
bus his latiusvulnus aperiendum, idque quod inest ea
qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero ali-
quid difficultatis sub omni iclu , si telum vel ossi inhae-
sit , vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse
usque eo movendum est, donec laxetur is locus qui
mucronem momordit , et tum vel manu vel forfice telum
extrahendum est : quae ratio in dentibus quoque ejicien-
dis est. Et vix unquam ita telum non sequitur : sed si
morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento po-
terit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra juxta fo-
rare , ab eo quoque foramine ad speciem literae V contra
telum os excidere sic, ut lineae quae diducuntur, ad te-
lum spectent : eo facto, id necesse est labet, et facile
auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum
perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habeuisve
deliganda , et per has in diversas partes diducenda sunt ,
ul nervos distendant: quibus extentis, laxius inter ossa
spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud
videndumest, sicutin aliis locis posui, ne quis nervus,
aut vena aut arteria a telo laedatur, dum id extra-
hitur; eadem scilicet ratione quse supra posita est.
5. At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem
omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adji-
cienda curatio est quae vel epoto veneno , vel a serpente
ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius, extracto telo,
mediciua 11011 alia est quam quae esset, si corpore icto
nihil inhaesisset : de qua satis alio loco dictum est.
Seot. VI. Hajc evenire in qualibet parte corporis
possunt : reliqua certas sedes habent , de quibus dicam ,
orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriun-
tur^YayyXia, p.sXt/CYipi^a; , aGepwjAara nominant?
aliisque etiamnum yocabulis qnaedam alii discernunl;
26.
3o6 A. CORNELH CELSI
qiiibusegoffTeaTwp.aTa quoque adjiciam. Quse , quarn-
vis et in cervice, et in alis, et in lateribus oriri soleut,
per se tamen non posui, quum omnia ista mediocres
differentias habeant, ac neque periculo terreant, ue-
que diverso genere curantur. Omnia autem ista et ex
parvulo incipiunt, et diu, paulatimque increscunt, et
tunica sua includuntur. Qusedam ex his dura ac reni-
tentia, quredam mollia cedenliaque sunt: quaedam spa-
tio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent,
fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant , ut con-
jecturaprsesagiripotest,sic ex toto cognosci, nisiquiun
ejecta sunt, non potest. Maxime tamen in his quas re-
nituntur, aut lapillis quaedam similia, aut concreti
confertique pili reperiuntur : in his vero qua? ce-
dunt, aut melli simile aliquid, aut tenui pulticuUe, aut
quasi rasa? cartilagini, aut carni hebeti et ci-uentae,
quibus alii aliique colores esse consuerunt , fereque
ganglia renituntur. Atheromati subest quasi tenuis pul-
ticula; meliceridi liquidior humor; ideoque pressus cir-
cumfiuit. Steatomati pingue quiddam, idque latissimc
patere consuevit; resolvitque totam cutem superposi-
tam sic, ut ea labet, quiim in caeteris sit adstrictior.
Omnia, derasa ante, si capillis conteguntuF, per me-
dium oportet incidere : sed steatomatis tunica quoque
secanda est , ut effundatur quidquid intiis coiit ; quia
non facile a cute et subjecta carne ea separatur. In cse-
teris ipsa tunica inviolata servanda est. Protinus autem
alba et inteuta se ostendit : tiim scalpelli manubriolo
diducenda a cute et carne est, ejiciendaque cum eo
quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte
tunicae musculus inhaisit, ne is laedatur, superior pars
illius decidenda , alia ibidem relinquenda est. Ubi
tota exempta est, committenda? orae, iibulaque his in-
jicienda, et super medicamentum glutinans dandum
LIB. VII. SECT. VII. :*n7
est. Ubi vel tota tunica, vel a1i([uid ex ea relictum est,
pus inoventia adhibenda sunt.
Sect. VII. i. Sed ut luec neque genere vilii , neque
ratioue curalionis inter se multum distant, sic in ocu-
Hs, quse manum postulant, et ipsa diversasunt, et aliter
aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris ve-
sica: nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere
oculos sinunt, levesque pituita? cursus, sed assiduos,
in oculis movent : fere vero in pueris nascuntur:
Oportet , compresso digitis duobus oculo , atque ita
cute intenta, scalpello transversam lineam incidere ,
suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vidneretur ; et ut
locus ei patefactus est, ipsa prorumpit : tum digitis
eam apprehendere et evellere : facile autem sequi-
tur. Dein superinungi collyrio debet ex his aliquo
quo lippientes oculi superinunguntur ; paucissimis-
que diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi
incisa vesica est ; effundit enim humorem , neque postea ,
quiatenuisadmodum est, polest colligi. Si forte id in-
cidit, eorum aliquid imponendum est quoe puri mo-
vendo sunt.
2. In eadem palpebra supra pilorum locum, tuber-
culum parvulum nascitur , quod a similitudine hordei a
Grsecis jcptSvi nominatur : tunica quiddam quod diffi-
culter maturescit , comprehensum est. Id vel calido
pane, vei cera subinde calefacta foveri oportetsic, ne
nimius is calor sit, sed facile ea parte sustineatur : hac
enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si
pusse ostendit, scaipello dividi debet, et quidquid in-
tiishumoris est, exprimi; eodem deinde vapore postea
quoque foveri et superinungi , donec ad sanitatem per-
veniat.
3. Alia quoque qusedam in paipebris huic non dissi-
milia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem, et
3o8 A. CORNELII CELSI
mobilia , simul atque digito huc vel illuc impelluntur :
quae quia grandini similia sunt, ideo xaXafta Graeci
vocant. Haec incidi debent , si sub cute sunt , ab exle-
riore parte ; si sub cartilagine , ab interiore : dein scal-
pelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt,
Ac, si intus plaga est, inungenda primum lenibus,
deinde acrioribus : si extra , superdandum empiastrum
quo id glutinetur.
4. Unguis vero, quod TtTepOytov Grseci vocant, est
membranula nervosa quae oriens ab angulo , nonnum-
quam ad pupillam quoque pervenit, eique officit : sse-
pius a narium , interdum etiam a temporum parte nas-
citur. Hunc recentem non difficile est discutere medi-
camentis , quibus cicatrices 111 oculis extenuautur : si
inveteravit , jamque ei crassitudo quoque accessit , excidi
debet. Post abstiuentiam vero unius diei , vel adversus
in sedili coutra medicum is bomo collocandus est , vel
sicaversus, ut in gremium ejus caput resupinus effun-
dat. Quidam, si insinistro oculo vitium est, adversum;
si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram au-
tem palpebram a minislro diduci oportet, alteram ii
medico : sed ab boc, si ille adversus est , inferiorem ; si
supinus , superiorem. Tuni idem medicus hamulum
acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere
extremo ungui debet, eumque infigere , atque cam quo~
que palpebram tradere alteri , ipse hamulo anprebenso
levare miguem, eumque acu trajicere linum trahente ,
deinde acum ponere, lini duo capita apprehendere, et
per ea erecto ungue, si qna parte oculo inhseret, ma-
nubriolo scalpelli diducere, donec ad angulum veniat :
deinde invicem modo remittere, modo attrahere sic,
ut et initium ejus et finis anguli reperiatur. Duplex
enim periculum est,nevel ex unguealiquidrelinquatur,
(juod eMiloeratum vix ullam recipiat curationem, vej
LIB. VII. SECT. VII. 3o9
cx angulo quoque caruncula abscindatur , quse , si vehe-
mentius unguis dueitur, sequitur, ideoque decidit :
abscissa, palescit foramen, per quod poslca sem-
per humor descendit : pua^o. Grseci vocant. Verus
ergo anguli finis utique noscendus est, qui ubi satis
constitit, non nimium adduclo ungue, scalpellus adhi-
bendus est; deinde sic excideiida ea membranula, ne
quid ex angulo lsedatur. E6 deinde ex melle linamentum
superdandum est, supraque linteolum, et aut spongia
aut lana succida ; proximisque diebus diducendus quo-
tidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae gluti-
nentur, si quidem id quoque tertium periculum ac-
cedit; eodemque modo linamentum imponendum, ac
novissime inungendum colJyrio quo ulcera ad cicatri-
cem perducuntur. Sed ea curatio vere esse debet, aut
eerte aute hiemem : de qua re ad plura loca perti-
nente semel dixisse satis erit. Nam duo genera cura-
lionum sunt. AJia in quibus eJigere tempus non Jicet ,
sed utendum est eo quod incidit, sicut in vulneri-
bus et in fistulis : alia in quibus nullus dies urget , et
exspectare tutissimum et faciie est , sicut evenit in iis
quse et tarde increscunt, et dolore non cruciant : iu his
ver exspectandum est; aut si quid magis pressit, melior
tarnen autumnus est quam sestas vel liiems; atque is
ipse medius, jam fractis sestibus, uoudum ortis frigo-
ribus. Quo magis autem necessaria pars erit quae trac-
tabitur, hoc quoque majori pericuJo subjecta est : et
saepe quo major plaga facienda, eo magis haec temporis
ratio servabitur.
5. Ex curatione vero unguis , ut dixi , vitia nascuntur,
quae ipsa aJiis quoque de causis oriri soJent. Interdum
enim fit inangulo, parum ungue exciso vei aiiter, tu-
berculum quod palpeJn-as parum diducipatitur: eyxavei?
groece uominatur. Excipi hamuio et circumcidi debet ;
3io A. CORNELII CELSI
hic quoque diligenter temperata manu : ne quid ex ipso
angulo abscidatur. Tum exiguum linamentum resper-
gendum est vel cadmia, vel atramento sutorio , inque
eum angulum , diductis palpebris , inserendum , supra-
que eodem modo deligandum, proximisque diebus si-
militer nutriendum, ut primo tantum aqua egelida vei
etiam frigida foveatur.
6. Inlerdum inter se palpebrae coalescunt , aperirique
non potest oculus. Cui malo solet etiam fllud accedere ,
ut palpebra cum albo oculi cohserescatj scilicet cum
in utrovis fuit ulcus negligenter curatum : sanescendo
enim quod diduci potuit et debuit, glutiuavit: ayxuXo-
6Xs'<papov sub utroque vitium Grseci vocant. Palpebra?
tantum iuterse cohaerentes non difficulter diducuntur;
sedinterdumfrustra, nam rursus glutinantur. Experiri
tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igilur aver-
suru specillum iuserendum, diducendseque eo palpebrae
sunt; deinde exigua penicillaiuterponenda, donec exul-
ceratio ejus loci fmiatur. At ubi albo ipsius oculi palpe-
bra inhaesit , Heraclides Tarentinus auctor est , adverso
scalpello subsecare magna cum moderatione, ut neqne-
ex oculo neque ex palpebra quidquam abscidatur, ac
si necesse est, ex palpebra pothis. Post ha?c inungatur
oculus medicamentis quibus aspritudo curatur ; quoti-
dieque palpebra vertatur , non solum ut ulceri medica-
mentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsi-
que etiam praecipiatur, ut saepe eam duobus digitis attol-
lat. Ego sic restitutum esse neminem memini : Meges se
quoque multa tentasse , neque unquam profuisse , quia
semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriaepro-
didit.
7. Etiamnum in angulo qui naribus propior est,ex
aliquo vitio quasi parva fistula aperitur , per quam pi-
tuila assidue destillat: aiyD.wTra Gioeci vocant. Idque
LIB. VII. SEGT. VII. 3tr
nssidue male habetoculnm ; nonnumquam etiam, exeso
osse, usque ad nares penetrat. Id quoque interdum na-
turam carcinomatis habet : ubi intentae venae et eequatae
sunt, eolor pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur,
inflammationemque in eas partes quse conjunctae sunt,
evocat. Ex his eos qui quasi carcinoma habent, curare
periculosum est , nam mortem quoque ea res maturat ;
eos vero quibus ad nares tendit , supervacuum ; neque
enim sanescunt. At quibus id in angulo est,potest adhi-
beri curatio , quum eo non ignotum sit esse difficilem :
quantoque angulo propius id foramen est, tanto dif-
ficilior est, quoniam perangustum est in quo versari
manus possit. Recenti tamen re , mederi facilius est. Sed
hamulo autem summum ejus foraminis excipiendum;
deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi, usque ad
os excidendum; oculoque et caeteris junctis partibus
bene obtectis, os ferro adurendum est, vehementius-
que si jam carie vexatum est. Quo crassior huic squama
abseedat, quidam adurentia imponunt, ut atramentum
sutorium, vel chalcitidem , vel seruginem rasam : quod
et tardius , et non idem facit. Osse adusto curatio se-
quitur eadem quae in cseteris ustis.
8. Pili vero qui in palpebris sunt , duabus de causis
oculum irritare consuerunt : nam modo palpebrse su-
perioris summa cutis relaxatur et procidit ; quo fit ut
ejus pili ad ipsum oculum convertantur , quia non simul
cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali
pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad
oculum tendit. Curationes ha3 sunt. Si pili nati sunt ,
qui non debuerunt , tenuis acus ferrea ad similitu-
dinem spathse lata, in ignem conjicienda est : deinde
candens sublata palpebra sic, utejus perniciosi pili in
conspectum curantis veniant , super ipsis pilorum radi-
cibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem
3 12 A. CORNELII CELSI
palpebrae transsuat : deinde iterum terlioque usque ad
alterum angulum : quo fit , ut omnes pilorum radices
adustae emoriantur. Tum superimponendum medica-
mentum est quod inflammationem prohibeat; atque
ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum.
Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu
transsui juxta pilos in exteriorem partem palpebrae
oportere, eamque transmitti duplicem capillum mu-
liebrem ducentem, atque ubi acus transiit, in ipsius
capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjicien-
dum , et per eum in superiorem palpebrai partem attra-
hendum , ibique corpori agglutinandum , et imponen-
dum medicamentum quo foramen quoque glutinetur;
sic enim fore ut is pilus in exteriorem partem postea
spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo lon-
giore , quum fere breves eo loco nascantur : deinde, si
plures pili sunt, necesse estlongum tormentum, quum
toties acus trajecta magnam inflammationem moveat.
Novissime quum humor aliquis ibi subsit, oculo etante
per pilos et tum per palpebne foramina affecto , vix fieri
potest ut gluten quo vinctus est pilus, uon resolvatur;
eoque fit, ut is eo unde vi abductus est, redeat. Ea vero
curatio quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur,
nihil habet dubii : siquidem oportet, contecto oculo,
mediam palpebrae cutem, sive ea superior sive inferior
est, apprehendere digitis acsic levare, tum considerare
quantulo detracto futurum sit , ut naturaliter se habeat.
Siquidem hic quoque duo pericula circumstant; si ni-
mium fuerit excisum ,ne contegi oculus non possit; sl
parum , ne nihil actum sit , et frustra sectus aliquis sit.
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineasatra-
menlo notandum est sic, ut inter oram quae pilos con-
tinet , et propiorem ei lineam , aliquid relinquatur quod
apprehendere acus postea possit. His constitutis, scal-
LIB. VII. SECT. VII. 3i3
pellus adhibendus est, et si superior palpebra est ,
ante, si inferior, postea propius ipsis pilis inciden-
dum : initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo
angulo qui tempori , in dextro , ab eo qui naribus pro-
pior est ; idque quod inter duas lineas est , excidendum.
Deinde one vulneris inter se simplici sutura commit-
tendae , operiendusque oculus est : et si parum palpebra
descendet , laxanda sutura ; si nimium , aut adstringenda ,
aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora exci-
denda. Ubi secta est , alise suturse adjiciendse , quae su-
pra tres esse non debent. Prseter hsec in superiore pal-
pebra sub pilis ipsis incidenda linea est , ut ab inferiore
parte diducti pili sursum spectent : idque , si levis in-
clinatio est , etiam solum satis tuetur : inferior palpebra
eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida expressa
super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum
injiciendum: quarto suturse tollendae, et collyrio quod
inflammationes reprimit, superinungendum.
p. Nonnunquam aulem, nimium sub hac curatione
excisa cute, evenit ut oculus non contegatur; idque
interdum etiam alia de causa fit : Aay«<p6aX[7.ov
Graeci appellant. In quo si nimium palpebrse deest ,
nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi
licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lu-
nata figura , cornibus ejus deorsum spectantibus. Alti-
tudo esse plaga? usque ad cartilaginem debet , ipsa illa
nihil la?sa: nam si ea incisa est, palpebra concidit,
neque attolli postea potest. Cutis igitur tantum diducta
sit, ut paulum in ima oculi ora descendat, hiante
scilicet super plagam , in quarn linamentum conjicien-
dum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat,
et in medio caiunculam citet , quae ubi eum locum im-
plevit , postea recte oculus operitur.
10. Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo
27
3i4 A. CORNELII CELSI
parum descendit , ideoque oculum non contegit , sic
inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet et
hiat , neque potest cum superiore committi. Atque id
quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, in-
terdum etiam senectute : sxTQomov Graeci vocant. Si
ex mala curatione est , eadem ratio medicina; est quae
supra posita est : plagas tantum cornua ad maxillas ,
non ad oculum convertenda sunt : si ex senectute est ,
tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est;
deinde melle inungendum, et a qnarto die vapore
aquae calidae fovendum, inungendumque medicamentis
ad cicatricem perducentibus.
ii. Haec fere circa ocuium in angulis palpebrisque
incidere consueverunt : in ipso autem oculo nonnun-
quam summa attollitur tunica, sive ruptis intus mem-
branis aliquibus, sive laxatis, et similis figura acino
fit : unde id <ra'.?6>.o>p.a Graeci vocant. Curatio duplex
est : altera , ad ipsas radices per medium transsuere acu
duo lina ducente ; deinde alterius lini duo capita ex su-
periore parte, alterius ex inferiore adstringere inter
se , quai paulatim secando id excidant. Altera, in
summa parte ejus ad lenticulae magnitudinem excidere,
deinde spodium aut cadmiam infriare. Utrolibet autem
facto, album ovi lana excipiendum et imponendum;
posteaque vapore aquae cabdae fovendus oculus , et le-
nibus medicamentis ungendus est.
12. Clavi autem vocantur callosa in albo oculi lu-
bercula , quibus nomen a figurae simiiitudine est. Hos
ad imam radicem perforare acu commodissimum est ,
infraque eam excidere , deinde lenibus medicamentis
inungere.
i3. Suffusionis jam alias feci mentionem, quia quum
recens incidit, medicamentis quoque saepe discntitur :
sed ubi vetustior facta est , manus curationem deside-
LIB. VII. SECT. VII. 3i5
rat , quae inter subtilissimas haberi potest. De qua an-
tequam tlico , paucis ipsius oculi natura indicanda est :
cujus cognitio quum ad plura loca pertineat , tum vel
praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet
duas tunicas, ex quibus superior a Graecis xepaTOstcWis
vocatur : ea , qua parte alba est , satis crassa , pupillae
loco extenuatur. Huic interior adjuncta est media parte
qua pupilla est , modico foramine concava , circa te-
nuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae
X.optostc^)? a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, quum
interiora oculi cingant , rursus sub his coeunt, extenua-
taeque et in unum coactae per foramen quod inter ossa
est, ad membranas cerebri perveniunt, eisque inhae-
rescunt. Sub his 'autem qua parte pupilla est, lo-
cus vacuus est : deinde infra rursus teuuissima tunica
quam Herophilus apayvoet^ nominavit. Ea media
subsidit , eoque cavo conlinet quiddam , quod a vitri
similitudine uaXost^e? Graeci vocant. Id neque liquidum
neque aridum est, sed quasi concretus humor, ex cu-
jus colore pupillae color vel niger est vel caesius, quum
summa tunica tota alba sit. Id autem superveniens ab
interiore parte membranula includit : sub his gutta hu-
moris est, ovi albo similis, a qua videudi facultas pro-
ficiscitur : xpuGTaXXost^ri? a Graecis nominatur.
14. Igitur vel ex morbo vel ex ictu concrescit hu-
mor sub duabus lunicis , qua locum vacuum esse pro-
posui : isque paulatim indurescens interiori potentiae
se opponit: vitiique ejus plures species sunt; quaedam
sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt.
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, coloremvero
habet marinae aquae vel ferri nitentis , et a latere sen-
sum aliquem fulgoris relinquit , spes superest. Si magna
est , si nigra pars oculi , amissa naturali figura , in aliam
vertit, si suffusioni color caeruleus est , aut auro simi-
3i6 A. CORNELII CELSI
lis, si labat illa, et hac atque illac movetur, vix uu-
quam succurritur. Fere vero pejor est, quae ex graviore
morbo majoribusve capitis doloribus, vel iclu vebe-
meutiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas
est , quae sine novo vitio tamen aciem hebetem habet.
Ac ne puerilis quidem , sed inter has media aetas. Ocu-
lus quoque curationi neque exiguus, neque concavus
satis opportunus est, atque ipsius suffusionis quaedam
maturitas est. Exspectandum igitur est donec jam non
fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante
curationem autem modico cibo uti , bibere aquam tri-
duo debet, pridie ab omuibus abstinere. Post haec m
adverso sedili homo collocandus est loco lucido , lumiui
adverso sic , ut contra medicus paulo altius sedeat : a
posteriore autem parte caput ejus qui curabitur, mi-
nister contineat, ut immobile id praestet; nam levi
motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse
oculus qui curabitur, immobilior faciendus est, supeF
alterum lana imposita et deligata; curari vero sinister
oculus dextra mauu , dexter sinistra debet. Tum acus
admovenda est , aut acuta , aut forte non nimium te-
nuis ; eaque demittenda , sed recta , est per summas
duas tunicas medio loco inter nigrum oculi et angu-
lum tempori propiorem , e regione mediae suffusionis
sic, ut ne qua vena laedatur. Neque tamen timide
demittenda est , quia inani loco excipitur : ad quem
quum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli
potest , quia prementi nihil renititur. Urbi ergo eo ven-
tum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est; le-
viterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regio-
nem pupillae debet ; ubi deinde eam transiit , vehemen-
tius imprimi ut inferiori parti insidat. Si haesit , curatio
expleta est : si subinde redit, eadem acu magis concidenda,
et in plures partes dissipanda est , quae singulae et faci-
Lir». VII. SECT. VII. 3i7
lius conduntur, et minus quam late offieiunt. Posthaac
educenda acus recta est , imponendumque estlana molli
exceptum ovi album , et supra , quod inflammationem
coerceat , atque ita devinciendum. Post hrec opus est
quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunc-
tionibus, cibo , qui postero die satis mature datur, pri-
mum liquido , ne maxillae laborent ; deinde inflamma-
tione finita , tali qualis in vulneribus propositus est ,
quibus , ut aqua quoque diutius bibatur, necessario
accedit.
i5. De pituita3 quoque tenuis cursu qui oculos infes-
tat, quatenus medicamentis agendum est, jam expli-
cui. Nunc ad ea veniam quae curationem manus pos-
tulant. Animadvertimus autem quibusdam nunquam
siccescere oculos , sed semper humore tenui madere :
quae res aspritudinem continuat , et levibus momentis
inflammationes et lippitudines excitat, totam denique
vitam hominis infestat : idque in quibusdam nulla ope
adjuvari potest, in quibusdam sanabile est. Quod pri-
mum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur,
alteris manus non injiciatur. Ac primum supervacua cu-
ratio est in his qui ab infantibus id vitium habent,
quia necessario mansurum est usque mortis diem:
deinde non necessaria etiam in his , quibus non multa,
sed acris pituita est; siquidem manu nihil adjuvantur :
medicamentis et victus ratione quse crassiorem pituitam
reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita
vix medicina? patent. Tum interest pituitam emittant
venae quae inter calvariam et cutem sunt , an quse inter
membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per
tempora oculos rigant ; inferiores per eas membranas
quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem ad-
hiberi remedium his quae supra ealvariaa os fluunt ; non
potest his qiue sub osse. Ac ne his quidem succurrilur,
27.
3i8 A. CORNELII CELSI
quibus pituila utrinque descendit, quia, levata altera
parte, nihilominiis altera infestat. Quid sit autem ,
hac ratione cognoscitur. Raso capite , ea medicamenta
quibus in lippitudine pituita suspenditur , a superciliis
usque ad verticem illini debent. Si sicci oculi esse cae-
perunt, apparet per eas venas qure sub cute sunt, ir-
rigari; si nihilominiis madent, manifestum est sub osse
descendere. Si est tumor, sed levior , duplex vitium est.
Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos supe-
riores vense exerceant, ideoque pluribus etiam opitu-
lari licet : idque non in Grrecia tantummodo : sed in
aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medi-
cina? pars magis per nationes quasque exposita sit. Re-
perti in Graeeia sunt , qui novem lineis cutem capitis
inciderent , duabus in occipitio rectis , una super eas
trausversa , dein duabus super aures , una inter eas
item transversa ; tribus inter verticem et frontem
rectis. Reperti sunt, qui a vertice rectas eas lineas
ad tempora deducerent , cognitisque ex motu maxilla-
rum musculorum initiis, leviter super eos cutem incide-
rent, diductisque per retusos hamos oris, insererent
linamenta sic , ut , neque inter se cutis antiqui fines
commitlerentur , et in medio caro incresceret , qua?
venas ex quibus humor ad oculos transiret, adstringe-
ret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a
media aure ad mediam alteram aurem , deinde a nari -
bus ad verticem. Tiim ubi linese committebantur , scal-
pello incidenmt , et post sanguinem effusum , os ibidem
adusserunt. Nihilominiis autem et in temporibus , et
inter frontem atque verlicem eminentibus veuis, iidem
candens ferrum admoveruut. Frequens curatio est ve-
nas in temporibus adurere, qiue fere quidem in ejus-
modi malo tument : sed tainen , ut inflentur magisque
se osteudant , cervix ante modice deliganda esl ; lenui
LIK. VII. SECT. VIII. 3 19
busquc ferramentis et retusis venae adurcndae , doncc
in oculis pituiue cursus conquicscat. Id enim signuni
cst quasi excaecatorum ilincrum per quae humor fere-
batur. Valentior tamen medicina est , ubi tenues con-
ditaeque venae sunl , ideoque legi non possunt. Eodem
modo cervice deligata, relentoque ab ipso spiritu,
quo magis veriae prodeant , atramento notarc eas con-
tra tempora et inter verticem ac frontem ; deinde cervicc
resolula, qua notre surit, venas incidere, et sanguineni
miltere; ubi satis is fluxit, tenuibus ferramentis adurere.
Contra tempora quidem, timide, ne subjecti musculi
qui maxillam tenent, sentiant; inter frontem vero et
verticem , vehementer , ut squama ab osse secedat.
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui
verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remil-
tal. Sed nihil melius est quam quod iii Gallia quoque
Comata fit, ubi venas in temporibus et in superiore
capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, jam
explicui : nunc illud adjicio , neque ut cruslse decidant ,
neque ut ulcus impleatur, adustis venis, esse prope-
randum, ne vel sanguis erumpat, vel cito pus suppri-
matur; quum per hoc siccescere eas partes opus sit,
per ilkid exhauriri opus non sit : si quando tamen
sanguis eruperit , infrianda medicamenta esse , quse sic
sanguinem supprimant , ne adurant. Quemadmodum
autem vena^ deligenda? sint , quidque lectis his facien
dum sit, quum venero ad crurum varices, dicam.
Sect. VIII. Verum ut oculi multiplicem curationem
etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca
sunt qua? in hac medicina? parte tractentur. Sclet tamen
evenire vel a primo natali die protinus , vel postea facta
exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut
foramenin ea nullum sit, ideoque ea audiendi usu ca-
reat. Quod ubi incidit , speciiio tentandum est , altenc id
32o A. CORNELII CELSI
repletum , an in summo tantum glutinatum sit. Nam si
alle est, prementi non cedit; si in summo, specillum
protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effec-
tus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis pe-
riculum sit : hoc facile curatur. Nam qua cavum esse
debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex
adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam
scalpello incidendum : quumque id patefactum , et jam
ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita me-
dicamento cicatricem inducente ; circacpie id , medica-
mentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat: quo
fit ut, earemota, postea facultas audiendi sit. At ubi
aures , in viro puta , perforatae sunt et offendunt , traji-
cere id cavum ceieriter candente acu satis est, ut leviter
ejus orse exulcerentur , aut etiam adurente medica-
mento idem exulcerare; postea deinde imponere id
quod purgetj tum quod eum locum repleat, et ci-
catricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut
solel esse in his qui majora pondera auribus gesserunt ,
incidere quod superest ad extremum oportet : supra
deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac
medicamentum , quo id glutinetur, imponere. Tertium
est, si quid ibi curti est, sarcire: qua? resquiim labris
quoque et naribus fieri possit, eamdemque curationem
habeat , simul explicanda est.
Sect. IX. Curta igitur in his tribus , ac si qua parva
paria sunt, curari possunt : si qua majora sunt, aut non
recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam defor-
mantur, ut miniis indecora ante fuerint. Atque in aure
quidem et naribus deformitas sola timeri potest : in
labris vero si nimiiun contracta sunt, usus quoque ne-
cessario jactura fit, qula miniis facile etcibus assumitur,
et sermo explicalur. Neque enim creatur ibi corpus,
sGd ex vicino adducitur: cpiod in ievi mutilatione, et
LIB. VII. SECT. IX. 32i
nihil eripere, et fallere oculum potest; in magna non
potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali
habitus est, neque in quo difliculter ulcera sanescunl,
huic medicime idoneum est; quia nusquam celerius
cancer occupat, aut difficilius tollitur. Ralio curationis
ejusmodi est. Id quod curtum est, in quadratum diri-
gere oportet, ab interioribus ejus angulis lineas trans-
versas incidere , qua? citeriorem partem ab ulteriore ex
toto diducant : deinde ea quse sic reposuimus, in unum
adducere. Si non satis junguntur, ultra lineas quas ante
fecimus, alias duas lunatas et ad plagam conversasim-
mittere , quibus summa tantum cutis diducatur : sic
enim fit, ut facilius quod adducitur, sequi possit: quod
non vi cogendum est, sed ita adducendum, ut ex facili
subsequatur, et dimissum non multum recedat. Inter-
dum tamen ab altera parte cutis haud omnino adducla
deformem, quem reliquit, locum reddit. Hujusmodi loci
altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo
neque ex imis naribus, neque ex medio naso imisve
narium partibus, neque exangulis labrorum quidquam
attrahere tentabimus : utrinque autem petemus, si quid
summis naribus, si quid imis, si quid aut medio naso , aut
mediis naribus, aut mediis labris deerit. Qua? tamen inter-
dum etiam duobus locis curla esse consuerunt : sed eadem
ratio curandi est. Si cartilago in eo quod incisum esl ,
emine.t, excidenda est;neque enim aut glutinatur, aiut
acu tuto trajicitur. Neque louge tamen excidi debet, ne
inter duas oras liberse culis utrinque coitus puris fieri
possit. Tum juncta? oras inter se suendse sunt, utrinque
cute apprehensa, et qua priores linese sunt, ea quoque
suturae injiciendse sunt. Siccis locis, uti naribus, illita
spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero luiia-
tasque plagas linamentum dandum est , ut caro in-
erescens vulnus impleat : summaque cura quod ita su-
322 A. CORNELII CELSI
ttim est, tuendum esse, apparere ex eo potest, quod de
cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die foven-
dum erit vapore aquje calidae, rursusque idem medica-
menlum injiciendum : fereque septimo die glutinatum
est. Tum suturae eximi , et ulcus ad sanitatem perduci
debet.
Sec.t. X. Polypum vero qui in naribus nascitur,
praecipue ferro curari jam alias posui. Ergo etiam hunc
ferramento acuto in modum spatbse facto resolvere ab
osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago
hedatur, in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est,
uuco ferramento extrahendus est : tum implicitum
linamentum , vel aliquid ex penicillo respergendum
est medicamento quo sanguis supprimitur, eoque naris
leviter implenda. Sanguine suppresso, linamento ulcus-
culum purgandum est. Ubi purum est, eo pinna,
eodem modo quo in aure supra positum est, medica-
mento illita, quo cicatrix indncitur, intus demittenda,
donec ex toto id sanescat.
Sect. XI. Id autem vitium quod 6'£<xtva a Graecis voca-
tur , si medicamentis non cederet, quemadmodum manu
curandumesset, apudmagnos Chirurgos non reperi. Cre-
do,quiaresrar6adsanitatemsatisproficit,quumaliquod
in ipsa curatione tormentum habeat. Apud quosdam
tamen positum est, vel subtilem fistulam, vel enodem
scriptorium calamum in narem esse conjiciendum , do-
nec sursum ad os perveniat : tum per id , tenue ferra-
mentum candens dandum esse ad ipsum os, deiude
adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi
purus est, lycio ad sanitatem perducendum. Vel na-
rem incidendam esse ab ima parte ad os , ut et conspici
locus possit, etfacilius candens ferramentum admoveri :
ttim sui narem debere , et adustum quidem ulcus eadem
ratione curari: suturam vero illini vel spuma argenti,
vel alio glutinante.
LIB. VII. SECT. XII. 3a 3
Sect. XII. i.-In ore quoque quaedam manu curantur ,
ul)i in primis dentes nonnunquam moventur, mcdo
propter radicum imbecillitatem, modo propter gingi-
varum arescentium vitium. Oporlet in utrolibet can-
dens ferramentum gingivis admoveri, ut leviter attin-
gat, non insidat. Adnstse gingivae melle illinendse, et
mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt,
arida medicamenta infrianda sunt ex his quae repri-
munt. Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia
medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi de-
bet, utgingiva ab eo resolvatur : tum is concutiendus
est. Eademque facienda , donec bene moveatur : nam
dens haerens cum summo periculo evellitur, ac non-
nunquam maxilla loco movetur : idque etiam majore
periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tem-
pora oculosque concutere. Tum , si fieri potest, manu;
si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exesus
est, ante id foramen vel linamento velbene accommo-
dato plumbo replendum est, ne sub forcipe confringa-
tur. Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radici-
bus os raruni cui dens inhseret, parte aliqua frangatur :
neque ideo nullum ejus rei periculum est, utique in
dentibus brevibus qui fere longiores radices non habent :
ssepe enim forfex quum dentem comprehendere non
possit, aut frustra comprehendat, os gingivae prehendit
et frangit. Protinus autem ubi plus sanguims profiuit,
scii'e licet , aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo
conquirenda est testa qua? recessit, et vulsella pro-
trahenda est. Si non sequitur, incidi gingiva debet,
donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum sta-
tim non est, indurescit extrinsecus maxilla sic, ut is
hiare non possit, foris imponendum calidum ex fa-
rina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur :
tum incidi gingiva debe.t. Pus quoque multum profluens
324 A. CORNELfl CELSI
ossis fracti nota est : itaque etiam tum id extrahi con-
venit : nonnunquam etiam , eo laeso, fistula fit quse eradi
debet. Dens autem scaber, qua parte niger est, raden-
dus est, illinendusque rosae flore contrito, cui galla?
quarta pars , et altera niyrrhse sit adjecta : continen-
dumque ore crebro vinum meracum : atque in eo casu
velandum caput, ambulatione multa, frictione capilis,
eibo non acri utendum est. At si ex ictu vel alio casu
aliqui labant dentes, auro cum his qui bene haerent
vinciendi sunt : continendaque ore reprimentia, ut vi-
num in quo malicorium decoctum , aut in quod galla
candeus conjecta sit. Si quando etiam in pueris ante
alter dens nascitur quam prior excidat is qui cadere de-
buit, circumpurgandus et evellendus est; is autem qui
natus est in locum prioris, quotidie digito adurgendus,
donec ad justam magnitudinem perveniat. Quotiescun-
que dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque
ad id facto forfice, quem pi^aypav Graeci vocant, exi-
menda est.
2. Tonsillas aulem quaepost inflammationes indurue-
runt ( avria^s? autem a Graecis appellantur , ) quum
sub levi tunicasint, oportet digito circumradere et evel-
lere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere
et scalpello excidere : tum ulcus aceto eluere, etillinire
vulnus medicamento quo sanguis supprimitur.
3. Uva si cum inflammatione descendit, doloriuue est,
et subrubicundi coloris, praecidi sine doloris periculo
non potest ; solet enim multum sanguinem effundere :
itaque melius est his uti quae alias proposita sunt. Si
vero inflammatio quidem nulla est, nihilominus autem
ea ultra justum modum a pituita diducta est, ettenuis,
acuta , alba est , praecidi debet : itemque si ima livida
et crassa , summa vero tenuis est. Neque quidquam com-
modius est , quam vulseila prehendere, sub eaque quod
LIB. VII. SECT. XII. 39.5
volumus, excidere. Neque enim ullum periculum est ,
ne plus minusve praecidatur, quura liceat tantum infra
vulsellam relinquere , quantunr inutile esse manifestum
est; idque praecidere quo longior uva est quam esse na-
turaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt ,
quse in tonsillis proxime posui.
4. Lingua vero quibusdam cum subjecta parte, a
primo natali die , juncta est , qui ob id ne loqui quidem
possunt. Horum extrema lingua vulsella prehendenda
est, sub eaque membrana incidenda; magna cura ha-
bita , ne venae qiue juxta sunt, violentur , et profusione
sanguinis noceant. Reliqua curatio vulneris in prio-
ribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt,
loquuntur : ego autem cognovi , qui , succisa lingua ,
quitoi abunde super dentes eam promeret,non tamen
loquendi facultatem consecutus est. Adeo in Medicina,
etiam ubi perpetuum est quod fieri debet , non tamen
perpetuum est id , quod sequi convenit.
5. Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod
fere consistit in tunicaC', doloresque magnos movet: qucd
si exiguum est, incidi semel satis est : si majus, summa
cutis usque ad tunicam excidenda est, deinde utrinque
orseharnulis excipiendae, ettunica undique circumdata
liberanda est ; magna diligentia per omnem curationem
habita, ne qua major vena incidatur.
6. Labra autem ssepe fmduntur, eaque res habet cum
dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur,
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem
citat. Sed has , si in summo sunt , medicamentis curare
commodius est quse ad ulcera oris fiunt. Si vero altius
descenderunt , necessarium est tenui ferramento adu-
rere; quod spathse simile, quasitranscurrere, non im-
primi debet. Postea facienda eadem sunt quae in anri-
bus adustis exposita sunt.
28
3*6 A. CORNELII CELSI
Sect. XIII. At in cervice, inter cutem et asperam ar-
teriam, tumor increscit, fJpo-yxoxTiXYiv Graeci vocant ,
quo, modo caro hebes, uiodo humor aliquis melli aquaeve
similis , includitur ; interdum etiam minutis ossibus pili
immixti. Ex quibus quidquid est tunica continetur,
potest autem adurentibus medicamentis"curari , quibus
summa cutis cum subjecta tunica exeditur : quo facto ,
sive humor est, profluit; sive quid densius , digitis edu-
citur : tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli
curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur
usque ad tunicam : deinde vitiosus sinus ab integro cor-
pore digito separatur, totusque cum velamento suo exi-
mitur. Tum aceto , cui vel salem vel nitrum aliquis ad-
jecit, eluitur, oraeque unasuturajunguntur, caeteraque
eadem qua? in aliis suturis superinjiciuntur : leniter
deinde, ne fauces urgeat, deligatur. Si quando autem
tunica eximi non potuerit , intus inspergenda aduren-
tia, linamentisque id curandum est , et caeteris pus mo-
ventibus.
Sect. XIV. Sunt etiam circa umbilicum plura vitia ,
de quibus propter raritatem inter auctores parum con-
stat. Yerisimile est autem id a quoque praetermissum ,
quod ipse non cognoverat, a nullo id quod non viderat,
fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore pro-
minere. Causae requiruntur : Meges tres has posuit :
modo intestinum eo irrumpere, modo omentum, modo
humorem. Sostratus nihil de omento dixit : duobus iis-
dem adjecit carnem ibi interdum increscere, eamque
modo integram esse , modo carcmomati similem. Gor-
gias ipse quoque omenti mentionem omisit : sed eadem
tria causatus, spiritum "quoque interdum eo dixit ir-
rumpere. Heron, omnibus his quatuor positis, et omenti
mentionem habuit , et ejus quod simul et omentum et
intestinum habuerit. Quid autem horum sit , his indi-
LIB. VII. SECT. XIV. 327
ciis cognoscitur. Ubi intcstinum prolapsum est, tumor
neque durus, neque mollis est , omni frigore mi-
nuitur: non solum sub omni calore, sed etiam retento
spiritu, crescit. Sonat inlerdum, atque ubi resupinatus
est aliquis , delapso intestino , ipse desidit. Ubi vero
omentum est , ca^tera similia sunt , tumor mollior et ab
ima parte , latus , extenuatus in verticem est ; si quis
apprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quo-
que mixta sunt, et inter utrumque mollities : at caro
durior est , semperque , etiam resupinato corpore , tu-
met, prementique non cedit , prioribus facile cedenti-
bus. Si vitiosa est , easdem notas habet quas in carcino-
mate exposui. Humor autem si premitur , circumfluit :
atspiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato
quoque corpore , tumorem in eadem figura tenet. Ex
his id quod ex spiritu vitium est , medicinam non ad-
mittit : caro quoque carcinomati similis cum periculo
tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet, id
que vulnus linamentis curari. Humorem quidam , vel
inciso summo tumore , effundunt , et vulnus iisdem li-
nameutis curant. In reliquis variee sententise sunt. Ac
resupinandum quidem corpus esse, res ipsa testatur ,
ut in uterum, sive intestinum sive omenlum est, dela-
batur. Sinus vero umbilici , tum vacuus , a quibusdam
duabus regulis exceptus est, vehementerque earum ca-
pitibus deligatis, ibi emoritur : a quibusdam adimum acu
trajecta duo lina ducente , deinde utriusque lini duobus
capitibus diversse partes adstrictae : quod in uva quo-
que oculi fit; nam , sic, id, quod supra vinculum est,
moritur. Adjecerunt quidam ut, antequam vincirent,
summum una linea inciderent quo facilius , digito de-
misso , quod illuc irrupisset , depeilerent; tum deinde
vinxerunt. Sed abunde estjubere spiritum continere,
ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat ,
328 A. CORNELII CELSI
tiuaj imam basim ejus atramento notare, resupina-
toque liomine, digitis tumorem eum premere, ut si
quid delapsum non est , manu cogatur. Post h«e um-
bilicum attrahere , et qua nota atramenti est , lino
vehementer adstringere : deinde partem superiorem
aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur;
atque, ut coetera usta, ulcus nutrire. Idque non so-
lum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est,
sed etiam ubi humor est, optime proficit. Sed ante
quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo pericu-
lum sit. Nam curatioui neque infans , neque aut ro-
bustus anuis aut senex aptus est, sed a septimo fere
auno ad quartum decimum. Deinde ei corpus ido-
neum est id quod integrum est : at quod mali habitus
est, quodque papulas, impetigines, similiaque habet ,
idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile
subvenitur ; at in eorum , qui nimis magni sunt ,
curatione periculum est. Tempus autem anni et autum-
nale et hibernum vitandum est : ver idoneum maxime
est, ac prima aestas non aliena est. Prreter hrec abstinere
pridie debet : neque id satis est ; sed alvus quoque ei
ducendaest, quo facilius omnia quae excesserunt, intra
alvum considaut.
Sect. XV. Aquam his qui hydropici sunt, emitti
oportere alias dixi : nunc quemadmodum id fiat, di-
cendum. Quidam autem sub umbilico, fere quatuor in-
terpositis digitis a sinistraparte, quidam ipso umbilico
perforato, id facere consuerunt : quidam cute primum
adusta , deinde interiore abdomine inciso ; quia , quod
per ignem divisum est , minus celeriter coit. Ferramen-
tum autem demittitur , magna cura habita, ne qua vena
incidatur. Id tale esse debet , ut fere tertiam digiti par-
tem latitudo mucronis impleat : demittendumque ita
est, ut membrauam quoque transeat qua caro ab iu-te-
LIB. VII. SEGT. XVI. 32g
riore parte finilur : eo tum plumbea aut aenea fistula
conjicienda est, vel recurvalis in exteriorem partem la-
bris, vel in media circumsurgcnle quadam mora, ne
tota intus delabi possit. Hujus ea pars quae intra, paulo
longior esse debet quam qiue extra, ut ultra ulterio-
rem membranam procedat. Per hanc effundendus bu-
mor est : atque ubi major pars ejus evocata est, c!u-
denda demisso linteolo fistula est , et in vulnere , si id
ustum non est , relinquenda : deinde per insequentes
dies circa singulas heminas emittendum , donec nullum
aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non
usta cute , protinus fislulam recipiunt , et super vulnus
spongiam , ex aqua frigida expressam , vel ex aceto de-
ligant : deinde , postero die , rursus fistulam demittunt ,
quod recens vulnus paulum diductum patitur , ut si
quid humoris superest, emittatur : idque bis ita fecisse
contenti sunt.
Sect. XVI. Nonnunquam autem venter ictu aliquo
perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur. Quod
ubi incidit, protinus considerandum est, an integra ea
sint, deinde an his color suus maneat. Si tenuius intes-
tinum perforatum est , nihil profici posse jam retuli,
Latius intestinum sui potest; 11011 quod certa fiducia sit,
sed quod dubia spes certa desperatione sit potior; in-
terdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum
lividum , aut pallidum , aut nigrum est , quibus illud
quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina
omnis inanis est. Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum
magna festinatione succurrendum est ; momento enim
alienatur externo et insueto spiritu circumdata. Resu-
pinandus autem homo est, coxis erectioribus : et si au-
gustius vulnus esl, quam ut intestina commode refun-
dantur, incidendum est donec satis pateat. Ac si jain
sicciora intestina sunt , perluenda aqua sunt, cui paul-
28.
33o A. CORNELn CELSI
lum admodum olei sit adjectum. Tum minister oras vul-
neris leniter diducere manibus suis , vel etiam duobus
hamis membranae interiori injectis , debet : medicus
priora semper intestina quae posteriora prolapsa sunt ,
condere sic , ut orbium singulorum locum servet. Re-
positis omnibus, leniter homo concutiendus est : quo
fit, ut per se singiila intestina in suas sedes diducantur,
et in his considant. His conditis, omentum quoque con-
siderandum est , ex quo , si quid jam nigri et emortui
est, forfice excidi debet: si quid integrum est , leniter
super intestiua deduci. Sutura autem, neque summae
cutis , neque interioris membran» per se satis proficit ,
sed utriusque. Et quidem duobus linis injicienda est, et
spissior quam alibi , quia et rumpi facilius motu ventris
potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea
exposita est. Igitur in duas acus fila conjicienda,
eceque duabus manibus tcnendae : et prius interiori
membranae sutura injicienda est sic, ut sinistra manus
in dexteriore ora , dextra in sinisteriore a principio vul-
neris orsa, ab interiori parte in exteriorem acum im-
mittat. Quo fit ut ab intestinis ea pars semper acuum
sit quae retusa est. Semel utraque parte trajecta, per-
mutandce acus inter manus sunt , ut ea sit in dex-
tra quoe fuit in sinistra; ea veniat in sinistram , quam
dextra continuit : iterumque eodem modo per oras
immittenda} sunt : atque ita tertio et quarto , dein-
cepsque permntatis inter manus acubus , includenda
plaga. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem
transferendae ; similique ratione ei quoque parti sutura
injicienda, semper ab interiore parte acubus venien-
tibus, semper inter manus trajectis.Dein glutinantia in-
jicienda, quibus aut spongiam, aut succidam lanam ex
aeeto expressam accedere debere manifestius est , quam
ut semper dicendum sit. Impositis his, leniter deligari
venter debet.
LIB. VIT. SECT. XVIII. 33 1
Sect. XVII. i. Interdum tamen vel ex ictu aliquo,
vel retento diutius spiritu , vel sul) gravi fasce, interior
abdominis membrana, superiore cute integra, rumpilur.
Quod feminis quoque ex ulero saepe evenire consuevit ;
fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, quum
superior caro mollis sit , ut non satis intestina contineat,
hisque intenta cutis indecore intumescat. Atque id quo-
que aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duo-
bus linis ad imam basim immissis , sic utrinque devin-
ciunt , quemadmodum et in umbilico et in uva positum
est , ut quidquid supra vinculum est, emoriatur : qui-
dam medium tumorem excidunt ad similitudinem myr-
tacei folii : quod semper eodem modo servandum esse
jam posui , et tum oras sutura jungunt. Commodissi-
mum est autem , resupinato corpore , experiri manu ,
qua parte is tumor maxime cedat ; quia necesse est ea.
parte rupta membrana sit , quaque integra est , ea magis
obnitatur : tum qua rupta videbitur , immitlendse scal-
pello duae lineae sunt , ut , exciso medio , interior mem-
brana utrinque recentem plagam habeat ; quia quod
vetus est , sutura non coit. Loco patefacto , si qua parte
membrana non novam plagam sed veterem habet , te-
nuis excidenda habena est, quse tantum oras ejus exul-
ceret. Caetera quse ad suturam reliquamque curationem
pertinent , supra comprehensa sunt.
2. Praeter heec evenit ut in quorundam ventribus va-
rices sint : quarum , quia nulla alia curatio est , quam
quai in cruribus esse consuevit , tum eam partem expla-
naturus, hanc quoque eo differo.
Sect. XVIII. Venio autem ad ea quse in naturalibus
partibus circa testiculos ori solent : quae quo facilius
explicem, prius ipsius loci natura paucis properanda
est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent : nam
sanguinem non emittunt , et omui sensu carent : dolent
332 A. CORNELII CELSI
autem in ictibus et inflammationibus tunicarum quibus
hi continentur. Dependent vero ab inguinibus per sin-
gulos nervos, quos )cpep.a;xpa? Graeci nominant, cum
quorum utroque binae descendunt et vense et arteria?.
Haecautem tunica conteguntur tenui, nervosa,sine san-
guine, alba , quae IXu-posi^yi; a Graecis nominatur : super
eam valentior tuuica est , quae interiori vehementer ima
parte inhaeret : ^apTov Graeci vocant. Multae deiude
membranulae venas et arterias eosque nervos compre-
hendunt; atque inter duas quoque tunicas superioribus
partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utri-
que testiculo et velamenta et auxilia sunt : communis
deinde utrique omnibusque interioribus sinus est , qui
etiam conspicitur anobis : oay^bv Graeci, scrotumnostri
vocant ; isque ab ima parte mediis tunicis leviter inne-
xus , a superiore tantiim circumdatus est. Sub hoc igitur
plura vitia esse consuerunt : quae modo , ruptis tunicis
quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris,
fiunt. Si quidem interdum vel e.x. morbo primum in-
flammatur, deinde postea pondere abrumpitur, vel ex
ictu aliquo protiniis rumpitur tunica, quae diducere ab
inferioribus partibus intestina debuit ; tum pondere eo
devohilur aut omentum aut etiam intestinum : idque,
ibi reperta 'via, paulatim ab inguinihus iu inferiores
quoque partes nisum, subinde nervosas tunicas, et
ob id ejus rei patientes , diducit : tv-spojciaXviv et
£7ri?ryiXG5c).Yiv Graeci vocant : apud nos indecorum , sed
commune his herniae nomen est. Deinde , si descendit
omentum , nunquam in scroto tumor tollitur , sive ine-
dia fuit , sive corpus huc illiicve conversum , aut alio
quovis modo collocatum : itemque , si retentus est spi-
ritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis
est, et mollis et lubricus. 4t si intestinum quoque des-
cendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur,
LIB. VII. SECT. XVIII. 333
modo increscit : estque fere sine dolore; et, quum con-
quiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, in-
terdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae
maneaut ; at clamore et satietate , et si sub aliquo
poudere is homo nisus est, crescit; frigore omni con-
trahitur, calore difTunditur; estque tum scrolum et
rotundum, et tactu laeve; idque quod subest, lubricum
est : si pressum estr, ad inguen revertitur; dimissumque
iterum cum quodam quasi murmure devolvilur. Et id
quidem in levioribus malis evenit : nonnunquam autem,
stercore accepto , vaslius tumet , retroque compelli non
potest , affertque tuni dolorem et scroto , et inguinibus et
abdomini. Nonnunquam stomachus quoque affectus »
primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem,
quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis»
interdum eam partem humor distringit. Atque ejus quo-
que species duae sunt : nam vel inter tunicas is increscit
vel in membranis quse ibi circa venas et arterias sunt ,
ubi hae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori
quiintertunicasest,unasedes est:nam modo inter sum-
mam et mediam , modo inter mediam et imam consistit.
Graecicommuninominequidquid est, u^poaft.viv appel-
lant : nostri vero, scilicet nullis discriminibus satis cog-
nitis,ha3cquoquesubeodem nominequo priora, habent.
Signa autem quaedam communia sunt , quaedam propria.
Communia, quibus humor deprehenditur; propria , qui-
buslocus. Humorem subesse discimus , si tumor est nun-
quam ex toto se remittens, sed interdum levior aut prop-
ter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
isque mollis est, si non nimius humor subest : at si is vehe-
menter increvit, renititur sicut uter repletus et arcte ad-
strictus. Venae quoque in scroto inflantur , et, si digito
pressimus, cedit humor, circumfluensque id quod non
premitur, attollit, et tanquam in vitro cornuve per scrotum
334 A. CORNELII CELSI
apparet, isque, quantum in ipso est, sine dolore est. Sedes
autem ejus sic deprehenditur. Si inter summam mediam-
que tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim
humor inter eos revertens subit ; scrotum ipsius el albi-
dius est : si ducitur , aut nihil, aut paululum intenditur ;
testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur. At si
sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit,
adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Prseter
haec,aequeintegris tunicis , ramex innascitur: YloGO^.r\\r^
Graeci appellant, venae intumescunt : eseque intortae
conglomerataeque ad superiorem partem, vel ipsum
scrotum implent, vel mediam tunicam vel imam : in-
terdum etiam, sub ima tunica, circa ipsum testiculum
nervumque ejus , increscunt. Ex his eae quoe in ipso scro-
to sunt, oculis patent : hae vero quae mediae imaeve tu-
nicae insident, ut magis conditae , non aeque quidem cer-
nuntur;sed tamen etiam visui subjectaesunt:praeterquam
etiam quod et tumoris aliquid est pro venarum magni-
tudine et modo : et id prementi magis renititur, ac per
ipsos venarum toros inaequale est ; et qua parte id est »
testiculus magis justo dependet. Quum vero etiam super
ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit,
aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque
altero fit, ut pote alimento amisso. Raro, sed aliquando
caro quoque inter tunicas increscit : aa^KomXr,^ Graeci
vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse
testiculus, ac febres quoque affert; et nisi celeriter ea
infJammatio conquievit , dolor ad inguina atque ilia
pervenit, partesque hre intumescunt; et nervus ex quo
testiculus dependet , plenior fit , simulqire indurescit.
Super haec inguen quoque nonnunquam ramices iin-
plent : €ou€(i)vo>cr,Xv;v appellant.
Sect. XIX. His cognitis, de curatione dicendum est,
in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam pro-
LIB. VII. SECT. XIX. 335
pria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar
autem nune de his quse scalpellum desiderant : nam quas
vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicen-
dum erit simul atque ad species singulas venero. Inci-
ditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In
utraque curatione homo ante per triduum bibere aquam,
pridie abstinere etiam a cibo debet : ipso autem die
collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, id-
que jam pube contegitur, ante radendum est, et tunc
extenso scroto , ut cutis inguinis intenta sit , id inciden-
dum sub imo ventre , qua cum abdomine tunicae infe-
riores committuntur. Aperiendum autem audacter est,
donec summa tunica quse ipsius scroti est, incidatur,
perveniaturque ad eam quae media est. Plaga facta , fo-
ramen deorsum versus subest. In id demittendus est
sinistrae manus digitus index , ut, diductis intervenien-
tibus membranulis , sinum laxet. Minister autem sini-
stra manu comprehenso scroto , sursum versus id debet
extendere , et quam maxime ab inguinibus abducere ,
primuni cum ipso testiculo, diim medicus omnes mem-
branulas quae supra mediam tunicam sunt, si digito
diducere nonpotest, scalpello abscindat : deinde sineeo;
ut is elapsus ipsi plagae jungatur , digitoque inde pro-
matur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collo-
cetur. Inde si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt : in
quibus quum multae venae discurrant , tenuiores quidem
praecidi protinus possunt : majores vero ante longiore
lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
Sin media tunica^vexata erit, aut sub ea malum incre-
verit, excidenda ea erit sic, ut alte ad ipsum inguen
praeeidatur. Infra tamen non tota demenda est : nam
quod ad basim testiculi vehementer cum ima tunica
connexum est , excidi sine summo periculo non potest ;
itaque ibi reliiiquendum est. Idem in ima quoque tu-
336 A. CORNELII CELSI
nica , si laesa ea est, faciendum est. Sed non a summa
inguinis plaga. , verum infra paululum ea abscindenda ,
ne, hesa abdominis membrana, inflammationes moveat.
Neque tamen nimium ex ea sursum relinquendum est ,
ne postea sinuetur , et sedem eidem malo preestet. Pur-
gatus itaque testiculus , per ipsam plagam , cum venis
et arteriis et nervo suo, leniter demittendus est; viden-
dumque ne sanguis in scrotum descendat, neve con-
cretus, aliquo loco maneat. Qua? ita fient, si venis vin-
ciendo medicus prospexerit : lina quibus capita earum
continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae,
pure orto, sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae
injicienda? dua? fihulae sunt, et insuper medicamentum
quo glutinetur. Solel interdum ab altera ora necessa-
rium esse aliquid excidi, ut cicatrix major et latior fiat.
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed
leviter tantum ponenda sunt, supraque ea quae inflam-
mationem repellant, id est, ex aceto vel lana succida
vel spongia : cretera eadem quse, ubi pus moveri debet,
adliibenda sunt. At quum infra incidi oportet, resupi-
nato homine , subjicienda sub scroto sinistra manus est,
deinde id vehementer apprehendum et incidendum. Si
parvulum estquodnocet,modice, ut tertia pars integra
ad sustinendum testiculum infra relinquatur: si majus
est, etiam amplius , ut paulum tantummodo ad imum
cui testiculus insidere possit , integrum maneat. Sed pri-
mo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet ,
douec scrotum ipsum diducat ; tum inclinandus mucro
est,ut transversas membranas secet, quae inter sum-
mam mediamque tunicam sunt. At si vitium in proxi-
mo est , mediam tunicam attingi non oportet : si sub
illaquoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut ter-
tia quoque , si illa vitium tegit. Ubicumque autem re-
pertum malum est , ministrum ab inferiore parte expri-
LIB. TIT. SECT. XIX. 337
vnrre moderatc scrotum oportet, medicum digito nia-
nubriolove scalpelli diductam inferiorem partem tunicae
extra collocare; deinde eam ferramento, quod, ob si-
militudincm, corvuni vocant, inciderc sic, ut iu eam-
dem intrare duo digiti,index et medius, possint. His
deinde conjectis , excipienda reliqua pars lunicae, et
inter digitos scalpellus immittendus est, eximeudumque
aut eflundendum quidquid est noxium. Quamcumque
autem tunicam quis violavit, illam quoque debet exci-
dere, ac mediam quidem , ut supra dixi, quam altissime
ad inguen , imam autem paulo infra. Caeterum , ante-
quam excidantur , hae quoque vinciri lino summae
debent , et ejus lini capita extra plagarn relinquenda
sunt, sicut in illis quoque venis quae id requisierint. Eo
facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti su-
turis inter se committendae , neque iis paucis, ne pa-
rum glutinentur, et longior fiat curatio; neque multis,
ne inflammationem augeant. Atque hic quoque viden-
dum est, ne quid in scroto sanguinis maneat; tiimim-
ponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum
sanguis defluxit, aliquidve concretum ex eo decidit ,
incidi subter id debet; purgatoque eo, spongia acri
aceto madens circumdari. Deligatum autem vulnus
omne quod ex his causis factum est, si dolor nullus
est , quinque primis diebus non est resolvendum ; sed
bis die tantiim aceto irroranda lana vei spongia: si
dolor est , tertio die resolvendum , et ubi fibulae sunt ,
hae incidendae; ubi linamentum, id immutandum est :
rosaque et vino madefaciendum id quod imponitur.
Si inflammatio iucrescit, adjiciendum prioribus cata-
plasma ex lenticula et melle, vel ex malicorio, quud
in austero vino coctum sit , vel ex his mixtis. Si sub
his inflammatio non conquierit, post diem quintum
multa calida aqua vulnus fovendum , donec scrotum
29
338 A CORNELII CELSI
ipsum et extenuetur, et rugosius fiat : tum imponen-
dum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea ad-
jecta sit : quae ipsa, si robustus curatur, ex aceto; si
tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quod-
cunque vitium fuit, si magna inflammatio est, quin
ea quae pus movent, imponenda sint. Quod si pus in
ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet , ut exitus
detur;linamentumqueeatenus imponendumest, ut fora-
men tegat. Inflammatione finita , propter nervos , priore
cataplasmate, dein cerato utendum est. Haec proprie ad
ejusmodi vulnera pertinent. Caetera et in curatione, et
in victu similia bis esse debent, quae in alio quoque
vulnerum genere praecepimus.
Sect. XX. His propositis, ad singulas species ve-
niendum est. Ac si cui parvulo puero intestinum des-
cendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia
ejus rei causa fit , cui imo loco pila assuta est ex panni-
culis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi
subjicitur, deinde reliqua fasciae pars arcte circumda-
tur, sub quo saepe et intus compellitur intestinum, et
inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit,
multumque intestini descendisse ex tumore magno pa-
tet, adjiciunturque dolores et vomitus (quae ex stercore
ex cruditate eo delapso fere accidunt) , scalpellum ad-
hiberi sine pernicie non posse manifestum est : levan-
dum tantummodo malum, et per alias curationes extra-
hendum est.Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si
virespatiuntur, imperanda tridui abstinentia est: si mi-
nus , certe pro vi corporis quam lohgissima. Eodem vero
tempore , superhabendum cataplasma ex lini semine ,
quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Posthaec et farina
hordeacea cum resina injicieuda, etis demittendus inso-
lium aquae calidae, cui oleum quoque adjectum sit; dan-
dumque aliquid cibilevis et calidi. Quidam etiam alvum
LIB. VII. SECT. XX. 339
ducunt : id dcducere aliquid in scrotum potest , educere
ex eo nou potest. Per ea vero quaj supra scripta sunt,
levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem
erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina
prolapsa sunt, secari supervacuum est, non quo excludi
a scroto non possint (nisi tamen id inflammatio prohi-
buit), sed qno repulsa inguinibus immorentur , ibique
tumorem excitent; atque ita fiat mali non finis, sed
mutatio. At in eo quem scalpello curari oportebit, si-
mul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine fac-
tum pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras
apprehendi debebit, dum, diductis omnibus membra-
nulis, medicus eam liberet. Neque enim cum peri-
culo laeditur, quae excidenda est, quum inlestinum esse
nisi sub ea non possit. Ubi diducta autem erit, ab in-
gnine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne isipse
laedatur; tum excidi. Fere tamenhanc curationem pue-
rilis setas et modicum malum recipit. Si vir robustus
est, majusque id vitium est, extrahi testiculus non
debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit.
Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam
scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duo-
bus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eale-
nus contineatur, ne per vulnus exeat : tum ea tunica
deorsum versus scalpello inciditur , sub eaque index di-
gitus sinistrse manus ad imum testiculuni demittitur,
eumque ad plagam compellit : deinde dextrse manus
duo digiti, pollex atque index, venam , et arteriam, et
nervum , tunicamque eorum a superiore tunica didu-
cunt. Quod si aliquse membranulae prohibent, scalpello
resolvuntur , donec ante oculos tola jam tunica sit. Ex-
cisis qure excidenda sunt , repositoque testiculo , ab ora
quoque ejus vulneris quod in inguine est, demenda ha-
3/fo A. CORNELII CELSI
benula paulo latior est; quo major plaga sit, et plus
creare earnis possit.
Sect. XXI. i. At si omentum descendit, eodem
quidem modo quo supra scriptum est , aperiendum in-
guen, didueendaeque tunicae sunt. Considerandum au-
tem est, majorne ejus modus, an exiguus sit. Nam quod
parvulum est, super inguen m uterum, vel digito, vel
averso specillo , repelleudum est : si plus est , sinere
oportet dependere , quautum ex utero prolapsum est ,
idque adurentibus medicamentis illinire , donec emo-
riatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu tra-
jiciunt , binisque singulorum capilibus diversas partes
adstringunt, sub quo aeque, sed tardius emorialur. Ad-
jicitur tamen hie quoque celeritati, si omentum supra
vinculum illinitur medicamentis quae sic exedunt, ne
erodant : imimxa Graeci vocant. Fuerunt etiam qui
omentum forfice praxiderent , quod in parvulo non est
necessarium : si majus est, potest profusionem sangui-
nis facere; si quidem omentum quoque venis quibus-
dam etiam majoribus illigatum est. Neque vero si, dis-
cisso ventre , id prolapsum forfice praeciditur , quum et
emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde
huc cxemplum transferendum est. Vulnus autem cu-
rari, si relictum omentum est, sutura debet : si id
amplius fluit , et extra emortuum est, excisis oris,sicut
supra positum est.
2. Si vero humor intus est , incidendum est , in pue-
ris quidem inguen , nisi in his quoque liquoris ejus ma-
jor modus id prohibet, in viris vero et ubicunque mul-
tus humor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum
est, eo protractis tunicis, humor efiundi debet : si
scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud
quam humor est effundendus, abscindendpeque mem-
branas sunt, si qus eurn continuerunt : deinde elueu-
LIB. VII. SECT. XXII. 34i
diiin id ex aqua quae vel salem adjectum vel uitram
habeat : Si sub media imave lunica, totte hse extrascro-
tum collocandre excidendaeque sunt.
Sect. XXII. Ramex autem, si super ipsum scrotum
est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis , qua*
ipsis venis infigantur ; cum eo, ne amplius quam lias
urant; maximeque ubi inter se implicatse glomerantur,
eo ferrum admovendum est : tum super farina exaqua
frigida subacta injicienda est, utendumque eo vinculo
quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die ,
lenticula cum melle imponenda est : post , ejeclis crus-
tis , ulcera melle purganda , rosa implenda , et ad cica-
tricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero
super mediam tunicam venae tument , incidendum in-
guen est, atque tunica promenda; ab eaque vena? di-
gito vel manubriolo scalpelli separandoe. Qua parte
inhserebunt, ea et ab superiore et ab inferiore parte
lino vinciendse; tum sub ipsis vinculis praecidendae ,
reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tu-
nicam ramex insedil, mediam excidi necesse est : deinde,
si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur,
ut major eo vitio vacet, idem faciendum quod supra
scriptum est; ut ab inguine et a testiculo deligata? venae
preecidantur , isque condatur. Sin totum id ramex ob-
sederit per plagam demittendus digitus index erit , sub-
jiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat , seque
adducendo, donec is testiculus par alteri fiat. Tum
fibulas oris sic injiciendae , ut simul eas quoque venas
comprehendant. Id hoc modo fit. Acus ab exteriore
parte oram vulneris perforat : tum non per ipsam ve-
nam , sed per membranam ejus immittitur ; per eamque
in alteram oram compellitur. Vense vulnerari non de-
bent , ne sanguinem fundant. Membrana semper iiiter
has venas est, ac neque periculum afFert; et filo compre-
29.
342 A. CORNELII CELSI
hensasillasabunde tenet : itaque etiam satis est duas fibu-
las esse : tum vense, quaecunque protractte sunt, in ipsum
inguen averso specillo compelli debent. Solvendi fibu-
las tempus, infiammatione finita, et purgato vulnere,
est , ut una simul , et oras , et venas , cicatrix devinciat.
Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum ner-
vumque ejus ramex ortus est, una curatio est, quae to-
tum testicuhun abscindit. Nam neque ad generationem
quidquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam
etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen
incidendum , media tunica promenda, atque excidenda
est : idem imae faciendum , nervusque , ex quo testicu-
lus dependet , prajcidendus. Post id venae et arteriae ad
ingueu lino deligandae , et infra vinculum abscindendae
sunt.
Sect. XXIII. Caro quoque, si quando inter tunicas
increvit, nihil dubii est, quin eximendasit; sed id, ipso
scroto inciso , fieri commodius est. A.t si nervus indu-
ruit, curari res neque manu , neque medicamento po-
test. Urgent enim febres ardentes, et aut virides, aut
nigri vomitus : praeter haec ingens sitis, et iinguse
aspritudo, fereque a die tertio, spumans bilis alvo
cum rosione redditur. Atque neque assumi facile ci-
bus, neque conlineri potest, neque multo post extre-
m<e partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ra-
tione extenduntur ; deinde in fronte frigidus sudor, eum-
que mors sequitur.
Sect. XXIV. Ubi vero in ipso inguine ramex est, si
tumor modicus est, id semel incidi; si major, duabus
lineis debet, ut medium excidatur : deinde, non ex-
tracto testiculo , sicut intestinis quoque prolapsis inter-
dum fieri docui, colligendai venae , vinciendaeque , ubi
tunicis inhaerebunt , et sub his nodis praecidendae sunt.
Neque quidquam novi curatio vulneris ejus requirit.
LIB. VII. SECT. XXV. 343
Sect. XXV. i. Ab his, ad ea transeuiidum est, qme
in cole ipso fiunt. ln quo si glans nuda est, vultque ali-
quis eam decoris causa legere, fieri potest ; sed expcdi-
tius in puero quain in viro : in eo cui id nalurale esl,
quam in eo qui quarundam gentium more circumcisus
est : in eo cui glans parva, juxtaque eam culis spatiosior,
brevis vero ipse coles est, quam in quo contraria his
sunt. Curalio aulem eorum quibus id naturale est, ejus-
modi est. Cutis circa glandem prehenditur, et exten-
ditur, donec illam ipsam condat; ibique deligatur.
Deinde juxta pubem in orbem tergus inciditur , donec
coles nudetur; magnaque cura cavetur ne, vel urinae
iter, vel venoe qiue ibi sunt, incidanturfQuo facto, cu-
tis ad vinculum inclinatur,nudaturque circa pubem ve-
lut circulus , eoque linamenta dantur, ut caro iucres-
cat et id impleat, satisque velamenti supra latitudo
plagae praestet. Sed donec cicatrix sit , vinctum esse id
debet , in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
At in eo qui circumcisus est, sub circulo glandis scal-
pello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita vero
dolet ; quia , summo soluto , deduci deorsum usque ad
pubem manu potest : neque ideo sanguis profluit. Re-
soluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem ;
tum multa frigida aqua fovetur, emplastroque circum-
datur quod vaientem inflammationem reprimat. Proxi-
misque diebus et prope a fame victus est, ue forte eam
partem satietas excitet. Ubi jam sine inflammatione est,
deligari debet a pube usque glandis circulum : super
glandem autem , averso emplastro imposito , induci. Sic
enim fit ut inferior pars glutinetur ; superior ita sanes-
cat , ne inhaereat.
2. Contra , si glans ita contecta est, ut nudari non
possit, quod vitium Gra?ci ipiawciv appellant, aperienda
est ; quod hoc modo fit. Subter a summa ora cutis in-
344 A. CORlSfELn CELSI
ciditur recta linea usque ad frenum , atque ita superius
tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum
sic profectum est , aut propter anguslias , aut propter
duritiem tergoris , protinus triangula forma cutis ab in-
feriore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad fre-
num, basis in tergo extremo sit: tiim, superdanda li-
nameuta sunt, aliquaque medicamenta quae ad sanita-
tem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix
sit , couquiescere : nam ambulatio , atterendo ulcus ,
sordidum reddit.
3. Infibulare quoque adolescentulos , interdum vocis,
interdum valetudinis causa, quidam consuerunt : ejus-
quae haec ratio est. Cutis quae super glandem est, exten-
ditur , notaturque utrinque a lateribus atramento qua
perforetur ; deinde remittitur. Si super glandem notae
revertuntur , nimis apprehensum est , et ultra notari
debet : si glans ab his libera est , is locus idoneus fibu-
lae est. Tum , qua notae sunt , cutis acu filum ducente
transsuitur , ejusque fili capita inter se deligantur, quo-
tidieque id movetur , donec circa foramina cicatricula?
fiant. Ubi heec confirmatae sunt, exempto filo, fibula in-
ditur, qiue quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem
saepius inter supervacua quam inter necessaria est.
Sect. XXVI. i. Res verointerdum cogit emoliri manu
urinam ; quum illa non redditur , aut quia senectute
iter ejus collapsum est, aut quia calculus, vel coucre-
tum aliquid ex sanguine intus se opposuit : ac mediocris
quoque infiammatio soepe eam reddi naturaliter prohi-
bet : idque non in viris tantummodo , sed in feminis
quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae
fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, suffi-
ciant, ad mares, tres, ad feminas duaemedico haben-
dae sunt. Ex virilibus maxima decem et quinque est di-
gitorum , media duodecim , minima novem : ex mulie-
LIB. VII. SECT. XXVI. 345
bribus, major novem, minor sex. Incurvas vero esse
eas paulum , sed magis viriles, oportet, laevesque adnio-
dum; ac nequenimis plenas, neque nimis tenues. Homo
tum resupinus, eo modo qno in curatione ani figuratur,
super subsellium aut lectum collocandus est. Medicus
aiitem a dextro latere, sinistra quidem manu colem
masculi continere , dextra vero fistulam demittere in
iter urinae debet : atque ubi ad cervicem vesicae ventum
est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesi-
cam compellere, eamque, urina reddita, recipere. Fe-
rnina brevius urinae iter et rectius habet, quod mam-
mulae simile inter imas oras super naturale positum ,
non minus saepe auxilio eget, aliquando minus difficul-
tatis exbibet. Nonnunquam etiam prolapsus in ipsam
fistulam calculus, qui subinde ea extenuatur . non longe
ab exitu inhaerescit. Eum , si fieri potest , oportet evel-
lere , vel oriculario specillo , vel eo ferramento quo in
sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit , cu-
tis extrema quam plurimum attrahenda , et , condita
glaude , lino vincienda est : deinde a latere recta plaga
coles incidendus, et calculus eximendus est; tum cutis
remittenda. Sic enim fit, ut incisum colemintegra pars
cutis contegat , et nrina naturaliter profluat.
2. Quum vesicae vero calculique facta mentio sit , lo-
cus ipse exigere videtur, ut subjiciam , quae curatio cal-
culosis , quum aliter succurri non potest , adhibeatur.
Ad quam festinare , quum praeceps sit , nullo modo
convenit. Ac neque omni tempore, neque in omni aetate,
neque in omni vitio id experiendum est , sed solo vere,
in eo corpore quod jam uovem annos , nondum qua-
tuordecim excessit ; et, si tantum mali subest , ut neque
medicamentis vinci possit , neque etiam trahi posse
videatur, quominus , interposito aliquo spatio, interi-
mat. Non quo tamen non interdum etiam temeraria
346 A. CORNELII CELSI
medicina proficiat , sed quo saepius utique iu hoc fallaf ,
in quo plura, et genera , et tempora , periculi sunt : quae
simul cnm ipsa curatione proponam. Igilur , ubi ultima
experiri statutum est , ante aliquot diebus victu corpus
praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos , ut
minime glutinosos assumat, ut aquam bibat. Ambulandi
vero inter haec exercitatioue utatur, quo magis calculus
ad vesicae cervieem descendat. Quod an inciderit , digi-
tis quoque , sicut-in curatione docebo, in anum demis-
sis , cognoscitur. Ubi ejus rei fides est, pridie is puer
in jejunio continendus est, et tum loco calido curatia
adhibenda ; quae hoc modo ordinatur. Homo praevalens
et peritus in sedili alto considit , supinumque eum et
aversum, super genua sua coxis ejus collocatis, com-
prehendit , reductisque ejus cruribus , ipsum quoque
jubet , manibus ad suos poplites datis , eos quam ma-
xime possit attrahere, simulque ipse sic eos continet.
Quod si robustius corpus ejus est qui curatur , duobus
sedilibus junctis, duo valentes insident, quorum et se-
dilia, et interiora crura inter se deligantur, ne diduci
possint. Tum is super duorum genua eodem modo col-
locatur , atque alter , prout consedit , sinistrum crus
ejus , alter dextrum , simulque ipse poplites suos attra-
hit. Sive autem unus, sive duo continent, super hume-
ros ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit ,
ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit ex-
tentus, et, in angustum compulsa vesica , facilius cal-
culus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo
valentes objiciuntur, qui circumstantes labare, vel unum,
velduos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus
deinde, diligenter unguibus circumcisis, atque sinis-
trae manus duos digitos, indicem et medium, leniter
prius unum, deinde alterum, in anum ejus demittit,
dextraeque digitos super imum abdomen leniter im-
LIB. VII. SECT. XXVI. 347
ponit , ne si utrinque digiti circa calculuin vehemen-
ter concurrerint, vesicam lsedant. Neque verd fesli-
nanter in hac re, ut in plerisque, agendum est; sed
ila ut quam maxime id tuto fiat : nam laesa vesica ner-
vorum dislentiones cum periculo mortis excitat. Ac pri-
mum circa cervicem quaeritur calculus : ubi repertus
est, minore negotio expellitur. Et ideo dixi, ne curan-
dum quidem , nisi quiim hoc indiciis suis cognitum est.
Si vero aut ibi non fuit , recessit retro , digiti ad
ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quo-
que manus ejus ultra translata subsequitur. Atque
ubi repertus est calculus , qui necesse est in manus in-
cidat , eo curiosius deducitur , quo minor lseviorque
est; ne effugiat, idest, nesaepius agitanda vesicasit.Ergo
ultra calculum dextra semper manus ejus opponitur,
sinistra digitis deorsum eum compellit , donec ad cer-
vicem pervenitur : in quam , si oblongus est, sic com-
pellendus est, ut pronus exeat: si planus, sicut trans-
versus sit : si quadratus , ut duobus angulis sedeat : si
altera parte plenior , sic ut prius ea qua tenuior sit, eva-
dat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet , nisi
si laevior altera parte est, ut ea antecedat. Quum jam
eo venit, incidi super vesica^ cervicem juxta anum
cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicse debet,
cornibus ad coxas spectantibus paulum; deinde, ea
parte qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera
transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur,
donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo major
quam calculus sit. Nam qui metu fistulas, quam illo
loco xopuat^a Graeci vocant , parum patefaciunt , cum
majore periculo eodem revolvuntur; quia calculus iter,
quum vi promitur , facit , nisi accipit : idque etiam
perniciosius est , si figura quoque calculi vel aspritudo
aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio , et
348 A. CORNELII CELSI
distentio nervorum fieri potest. Quie si quis evasit,
multo tamen patentiorem fistulam habiturus est, rupta
cervice , quam habuisset incisa. Quiim vero patefacta
est , in conspectum calculus venit, in cujus colore nul-
lum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitisab altera
parte propelli , ab altera protrahi potest. Si major, in-
jiciendus a superiore ei parte uncus est , ejus rei causa
factus. Is est ad extremum tenuis, in semicireuli spe-
ciem retusae latitudinis, ab exteriori parte lasvis qua
corpori jungitur, ab interiori asper, qua calculum at-
tiugit. Isque longior potius esse debet : nam brevior ex-
trahendi vim non habet. Ubi injectus est, in utrumque
latus inclinandus est, ut appareat an ealculus teneatur ;
quia si apprehensus est, ille simul inclinatur. Idque
eo nomine opus est, ne , quum adduci uncus cceperit,
calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat,
eauique convulneret. Iu qua re, quod periculum esset,
jam supra proposui. Ubi satis teneri calculum patet,
eodem pene momento triplex motus adhibendus est ,
in utrumque latus, deinde extra, sic tamen ut leniter
id fiat, paulumque primo calculus attrahatur : quo
facto , attollendus uncus extremus est , uti intus magis
maneat, faciliusque illuin producat. Quod si aliquando
a superiore parte calculus parum commode compre-
henditur,alatereerit apprehendendus.Haecest simpli-
cissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiam-
numauimadversiones desiderat. Suntenim quidamnon
asperi tantummodo, sed spinosi quoque calculi, qui
per se quidem delapsi in cervicem , sine ullo periculo
eximuntur. In vesica vero, non tutp vel hi conqui-
runtur , vel attrahuntur; quoniam ubi iliam convul-
nerarunt,ex distentione nervorum morteni maturant:
multoque magis,si spina aliqua vesicae inhasret, eam-
que, quum duceretur, duplicavit. Colligitur autem
LIB. VII. SECT. XXVI. 349
eo quod difficilius urina rcdditur, in cervice calculum
esse; eo quod cruenta deslillat, illum esse spiuosum :
maximeque id sub digitis quoque experieudum est,
neque adhibenda manus, nisi id coustitit. Ac tum quo-
que leniter intus digili objiciendi, ne violenter pro-
movendo convulnerent : tum iucidendum. Multi hic
quoque scapello usi sunt. Meges ( quoniam is infirmior
est, potestque in aliqua prominentia incidere, inciso-
que super illam corpore, qua cavum subest, non se-
care, sed relinquere quod itcrum incidi necesse sit)
ferramentum fecit reetuin , in summa parte labrosum,
in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter
duos digitos, indicem ac medium, super pollice im-
posito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid
ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur ,
ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocunque au-
tem modo cervix pate facta est, leniter extrahi , quod
asperum est, debet, nulla propter festinalionem vi
admota.
3. At calculus arenosus , et ante manifeslus quo-
niain et urina qure redditur, arenosa est; et in ipsa
curatione, quoniam inter subjectos digitos neque aeque,
sed leniter reniiitur, et insuper dilabitur. Item molles
calculos, et ex pluribus minutisque, sed inter se parum
adstrictis compositos , indicat urina trahens quas-
dam quasi squamulas. Hos omnes, leniter permutatis
subinde digitorum vicibus, sic oportet adducere , ne ve-
sicam kedant, neve intus aliqua? dissipata? reliquia? ma-
neant, quae postmodum curationi dimcultatem faciant.
Quidquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis,
vel unco eximendum est. At si plures calculi sunt, sin-
guli protrahi debent; sic tamen, ut si quis exiguus su-
pererit , potius relinquatuii. Si quidem in vesica diffi-
culter invenitur, inventusque, celeriter effugit. Ita longa
3o
35o A. COR!N~ELII CELSI
inquisitione vesica lseditur, excitatque inflammationes
mortiferas, adeo ut quidam non secti, quum diu frus-
traque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Qui-
bus accedit etiam, quod exiguus cajpulus ad plagam
urina postea promovetur et excidit. Si quando autem is
major non videtur, nisi rupta cervice, extrahi posse, fin-
dendus est : cujus repertor Ammonius, ob id XiGgtoiao;
cognominatus est. Id hoe modo fit. Uncus injicitur cal-
culo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is
retro revolvatur : tunu ferramentum adhibetur crassitu-
dinis modicae, prima parte tenui, sed retusa; quod ad-
motum calculo ex altera parte ictum findit : magna cura
habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perve*
niat , aut calculi fraetura ne quid incidat.
4. Hae vero curationes in feminis quoque similes sunt,
de quibus tamen parum , proprie qu«dam dicenda sunt.
Si quidem in his ubi parvulus calculus est , scalpellus
supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur,
quae et brevior quam in maribus, et laxior est. Ergo et
per se saepe excidit, et si in primo quod est angustius,
inhaaret, eodem tamen uuco sine ulla noxa educitur.
At in majoribus calculis necessaria eadem curatio est :
sed virgini subjici in anum digiti , tanquam masculo ;
mulieri, per naturale ejus debent. Tum virgini qui-
dem, subima sinisteriore ora; mulieri vero inter urinaB
iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco
plaga transversa sit : neque terreri eonvenit , si plus
ex muliebri corpore sanguinis profluit.
5.Calculo evulso, si valens corpus est, neque maguo-
pere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo
minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum
paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus cou-
creti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit,
rursus, ne vis omnis intereat, supprimi debet:idque
LIB. VII. SECT. XXVI. 35 1
prolinus in imbecillioribus, ab ipsa curatione faciendum
est : siquidem , ut distentione nervorum periclitatur ali-
quis, dum vesica ejus agitatur, sic alter metus excipit,
remotis medicaminibus , ne tantum sanguinis profluat,
ut occidat. Quod ne incidat , desidere is debct in acre
acetum , cui aliquantum salis sit adjectum : sub quo et
sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica ; ideoque
minus inflammatur. Quod si parum proficit, aggluti-
nanda cucurbitula est et inguinibus, et coxis, et super
pubem. Ubi jam satis vel evocatus est sanguis, vel pro-
hibitus, resupinus collocandus est sic, ut caput humile
sit, coxae paulum excitentur : acsuper vulnus imponen-
dum est duplex aut triplex linteolum, aceto madens.
Deinde, interpositis duabus horis, in soliumis aquaeca-
lidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad um-
bilicum aqua teneat , caetera vestimentis circumdata
sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et
minus digeratur, et ibi diutius maneat. Ex quo sudor
multusoriri solet, qui spongia subinde in faciem deter-
gendus est, finisque ejus fomenti est, donec infirmando
offendat. Tum multo is oleo perungendus, inducendus-
que hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pu-
bem , et coxas , et inguina , et plagam ipsam contectam
eodem ante linteolo protegat; isque subinde oleo te-
pido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam ad-
mittat, etnervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis
calefacientibus utuntur: ea plus pondere nocent, quo,
vesicam urgendo, vulnus irritant, quam calore profi-
ciunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est.
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urinanon
excedit , si locus circa pubem mature intumuit , seire
licet in vesica sanguinem concretum remansisse : igitur,
demissis eodem modo digitis , leniter pertractanda ve-
sica est, et discutienda, si qua coierunt : quo fit ut per
35a A. CORNELII CELSI
vulnus postea proeedant. INon alienum etiam est, ori-
culario clystere acetum nitro mixtum per plagam in ye-
sicam compellere : nam sic quoque discutiuntur , si qua
cruenta coierunt : eaque facere etiam primo die conve-
nit, si timemus , ne quid intus sit , maximeque, ubi am-
bulandoid elicere imbecillitas prohibuit. Ca?tera eadem
facienda sunt, ut demittatur in solium, ut eodem modo
panniculus, eodem laua superinjiciatur. Sed neque saepe
neque tam diu in aqua calida puer habendus quam ado-
lescens est,infirmus quam valens; levi quam graviore in-
fiammatione affectus;is cujus corpus digeritur, quam is
cujus adstrictum est. Inter hrec vero, si somnus est, et
aequalis spiritus, et madens lingua, et sitis modica, et
venter imus sedet, et mediocris est cum febre modica do-
lor, scire licet recteprocedere curationem. Atque in his
inflammatio fere quinto vel septimo die finitur : qiia le-
vata, solium supervacuum est. Supini tantummodo vul-
nus aqua calida fovendum est, ut si quid urinae rodit,
abluatur. Imponenda autem medicamenta sunt pus mo-
ventia, et si purgandum ulcus videbitur, melle illinen-
dum : id, si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi
aptissimum videtur enneapharmacum emplastrum :
nam et sevum habet ad pus movendum , et mel ad uicus
repurgandum : medullam etiam maximeque vitulinam ,
quae in id, ne fistula relinquatur, prsecipue proficit.
Linamenta vero tum super ulcus non sunt necessaria;
super medicamentum ad id continendum recte im-
ponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento
ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus ta-
men, si felix curatio non fuit, varia pericula oriun-
tur : quae praesagire protinus licet, si continua vi-
gilia est, si spiritiis difficultas, si lingua arida est, si
sitis vehemens , si venter imus tumet, si vulnus hiat,
si transfluens urina id non rodit, si similiter ante
LIB. VH. SECT. XXVII. 353
tertium diem qusedam Iivida excidunt, si vehementes
dolores sunt,si post diem quintum magnaj febres ur-
gent, et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem
jucundius est. Nihil tamen pejus est distentione nervo-
rum, et ante nonum diem, vomitu bilis. Sed quum
inflammationis sit metus , succurri abstinentia , modicis
et tempestivis"' cibis , inter haec fomentis, et quibus su-
pra scripsimus, oportet.
Sect. XXVII. Proximus cancri metus est. Is his cog-
noscitur, si et per vulnus , et per ipsum colem fluit sa-
nies mali odoris, cumque ea qusedam a concreto san-
guine non abhorrentia, tenesque carunculae lanulis
similes : prseter heec, si orse vulneris aridae sunt, si do-
lent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem
augetur, si inordinati horrores accedunt. Consideran-
dum autem est, in quam partem cancer is tendat:si
ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolo-
rem excitat, testiculique intumescunt: si in idsam vesi-
cam, ani dolor sequitur, coxae durse sunt, non facile
crura extendi possunt. At si in alterutrum latus , oculis
id expositum est, paresque utrinque, easdemque notas,
sed minores habet. Primum autem ad rem pertinet ,
corpus recte jacere, ut superior pars semper eadem sit
in quam vitium fertur : ita si ad colem it , supinus is
collocari debet, si ad vesicam, in ventrem; si iu latus,
in id quod integrius est. Deinde ubi ventum fuerit ad
curationem, homo in aquam demittetur, in qua marru-
bium decoctum sit, aut cupressus, aut myrtus, idem-
que humor clystere intus adigetur : tum superponetur
lenticula cum mahcorio mixta; quae utraque ex vino
decocta sint : vel rubus , aut olese folia, eodem modo de-
cocta, aliave medicamenta, quse ad cohibendos purgan-
dosque cancros proposuimus: ex quibus, si qua erunt
arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi
3o.
354 A. CORNELII CELSI
stare coeperit cancer, mulso vulnus eluetur, vitabitur-
que eo tempore ceratum quod , ad recipiendum id ma-
lum, corpus emollit: potius plumbum elotum cum vino
iuungetur , superque idem linteolo illitum impone-
tur; sub quibus perveniri ad sanitatem potest; curit
eo tamen ut non ignoremus, orto cancro, saepe affici
stomachum , qui cum vesica quodam consortio est ,
exque eo fieri ut neque retineatur cibus , neque si quis
retentus est, concoquatur, neque corpus alaturrideo-
que ne vulnus quidem aut purgari, aut ali possit; qiue
necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo
modo potest, sic a primo iamen die tenenda ratio cura-
tionis est : in qua qiuedam observatio ad cibum quoque
potiouemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter
principia non nisi humidus dari debet : ubi ulcus pur-
gatum est , ex media materia olera et salsamenta semper
aliena sunt. Potione opus est modica : nam si parum bi-
bitur, accenditur vulnus, et vigilia urget, et vis corpo-
ris miuuitur:si plus zequo assumitur, subinde vesica
impletur, eoque irritatur. Non nisi aquam autem bi-
bendam esse manifestius, quam ut subinde dicendum
sit. Solet vero sub ejusmodi victu evenire, ut alvus non
reddatur. Hxc aqua ducenda est in qua vel fuenum gra3-
cum, vel malva decocta sit. Idem humor rosa mixtus in
ipsum vulnus oriculario clyslere agendus est, ujji id ro-
dit urina , ueque purgari patitur. Fere primo per vulnus
exit hisc, deinde, eo sanescente, dividitur, et pars per
colem descendere incipit, douec ex toto plaga clauda-
tur; quod interdum tertio mense, interdum non ante
sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque
desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut
vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multaj ma-
gnaeque caruncuhe , simulque nervosa aiiqua exciderunt.
Sed ut vel nulla ibi iistula, vel exigua admodum relin-
LIB. VII. SECT. XXVIII. 355
quatur, sumnia cura providendum cst. Ergo quum jam
ad cicatricem vulnus in tendit,extentisjacerefeminibus
et cruribus oportet, nisi tamen molles arenosive caleuli
fuerunt : sub his enim tardius vesica purgatur : ideoque
diutius plagam patere necessarium est; ettum demuin,
nbi jam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutina-
runt, dolorqucet inllammatio redierunt, vulnus digitis
vel averso speeillo diducendum est, ut torquentibus
exitus detur; hisque effusis, quum diutius pura urina
descendit, tum demum qiu-e cicatricem inducant,im-
ponenda sunt; extendendique, ut supra docui, pedes
quain maxime juncti. Quod si fistidse metus, ex his
causis quas proposui, subesse videbitur, quo facilius
claudatur ea , vel certe coangusteiur , in anum quoque
danda plumbea fistula est; extentisque cruribus , femina
talique inter se deligandi sunt, donec qualis futura est,
cicatrix sit.
Sect. XKVIII. Et hoc quidem commune esse mari-
bus et feminis potest : proprie vero quaedam ad feminas
pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnun-
quam, inter se glulinatis oris, concubitum non admit-
tunt. Idque iuterdum evenit protinus in utero ma-
tris, interdum exulceratione in his partibus facta, et
per malam curationem his oris sanescendo junctis.
Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est; si
ex ulcere, caro id replevit. Oportet autem membra-
nam duabus lineis inter se transversis incidere ad simi-
litudinem literae X, magna cura habita, ne urinae iter
violetur : deinde undique eam membranam excidere.
At si caro increvit, necessarium est recta linea patefa-
cere. Tum ab ora vel vulselta, vel hamo apprehensa,
tanquam habenulam, excidere; et iutus implicitum in
longitudiuem linamentum (Xviu.viaxov Graeci vocant)
356 A. CORNELII CELSI
in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam
acetomadentemdeligare :tertio die solvere ulcus, et sicut
alia ulcera curare : cumque jam ad sanitatem tendet, plum-
beam fistulam medicamento cicatricem inducente illi-
nere , eamque intus dare ; supraque idem medicamen-
tum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
Sect. XXIX. Ubi concepit autem aliqua, si jam prope
maturus partus intus emortuus est , neque excidere per
se potest , adhibenda curatio est , quee numerari inter
difficillimas potest : nam et summam prudentiam mo-
derationemquedesiderat, etmaximum periculum affert.
Sed vulvae natura mirabilis, quum in multis aliis, tiim
in hac re quoque facile cognoscitur. Oportet autem
ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic
collocare, ut feminibus ejus ipsius ilia comprimantur :
quo fit ut , et imus venter in conspectu medici sit , et
infans ad os vulvae compellatur; quae vulva, emortuo
partu , id comprimit, ex intervallo vero paulum dehiscit.
Hac occasione usus medicus, unctae maniis indicem di-
gitum primum debet inserere, atque ibi continere do-
nec iteriim id aperiatur, rursiisque alterum digitum
demittere debebit, et per easdem occasiones alios, do-
nec tota esse intiis manus possit. Ad cujus rei faculta-
tem multum confert et magnitudo vulvae , et vis nervo-
rum ejus, et corporis totius habitus, et mentis etiam
robur : quiim prseserlim intiis nonnunquam etiam duae
manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam cali-
dissimum esse imum ventrem et extrema corporis, ne-
quediim inflammationem coepisse, sed, recenti re, pro-
tinus adhiberi medicinam. Nam si corpus jam intumuit,
neque demitti manus , neque educi infans nisi aegerrime
potest; sequiturque saepe ciun vomitu et cum tremore
mortifera nervorum distentio. Veriim intiis emortuo
corpori manus injecta, protinus habitum ejus sentit.
LIB. VI!. SECT. XXIX. 357
Nam aut iu caput,autin pedes conversum est,"aut
transversum jacet; fere tanien sic nt vel manus ejus, vel
pes, in propinquo sit. Medici vero propositum est, ut
eum manu diffgat, vel in caput, vel etiam in pedes,
si forte aliter compositus est : ac si nihil aliud est , ma-
nus vel pes apprehensus, corpus rectius reddit; nain
manus in caput, pes in pedes euni convertit. Tum si
caput proximum est, demitti debct uncus undiquelaevis,
acuminis brevis, qui vel oculo, vel auri, vel ori, inter-
dum etiam fronti, recte injicitur, deinde attractus infan-
tem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi
debet : namsi compresso vulvafl ore id tentatum est, non
emittente eo, infans abrumpitur, et unci acumen in
ipsum os vulvae delabitur, sequilurque • nervorum dis-
tentio, et ingens periculum mortis. Igitur compressa
vulva, conquiescere; hiante, leniter trahere oportet, et
per has oceasiones paulatim eum educere. Traliere au-
tem dextra manus uncum, sinistra intus posita infan-
tem ipsum, simulque dirigere eum debet. Solet etiam
evenire, ut is infans humore distendatur , exque eo
profluat fcedi odoris sanies. Quod si tale est, indiee digito
corpus illud forandum est, ut effuso humore extenue-
tur : tum id leniter per ipsas manus recipiendum est;
nam uncus injectus hebeti corpusculo facile elabitur :
in quo quid periculi sit, supra positum. Sed in pedes
quoque conversus infans non difficulter extrahitur , qui-
bus apprehensis, per ipsas manus commode educitur.
Si vero transversus est, neque dirigi potuit; uncus alae
injiciendus, paulatimque attrahendus est: sub quo fere
cervix replicatur, retroque caput ad reliquum corpus
spectat. Remedio est cervix praecisa, ut separatim utra-
que pars auferatur. Id unco iit, qui priori similis in in-
teriore tantum parte per totam aciem exacuitur. Tum
id agendum est , ut ante eaput , deinde rehqua pars au-
358 A. CORNELII CELSI
feratur ; quia fere majore parte extracta, caput in vacuam
vulvam prolabitur , extrahique sine summo periculo non
potest. Si tamen id incidit, super ventrem mulieris du-
plici panniculo injecto, valens homo non imperitus a
sinistro latere ejus debet assistere, et super imum ven-
trem ejus duas manus imponere, alteraque alteram
premere ; quo fit ut illud caput ad os vulvae compellatur :
idque eadeui ratione quas supra posita est, unco ex-
trahitur. At si pes alter juxta repertus est, alter retro
cum corpore est , quidquid protractum est, paulatim abs-
cindendum est : et si clunes os vulvae urgere coeperunt ,
iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes ejus
adducendus : aliaeque etiamnum difficultates faciunt,
ut qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quoties
autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut
is eum supinis manibus sustineat, medicus deindesinistra
manu leniter trahere umbilicum debet, ita ne abrum-
pat , dextraque eum sequi usque ad eas quas secundas
vocant (quod velamentum infantis intus fuit), hisque
ultimis apprehensis, venulas membranulasque omnes
eadem ratione manu diducere a vulva, totumque illud
extrahere, et si quid intus praeterea concreti sanguinis
remanet. Tum compressis in unum feminibus, illa in
conclavi collocanda est, modicum calorem, sine ullo
perflatu, habente. Super imum ventrem ejus impouenda
lana succida, in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis
esse debet, qualis in inflammationibus , et in his vulne-
ribus , quae in nervosis locis sunt , adhibetur.
Sect. XXX. i. Ani quoque vitia, ubi medicamentis
non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo, si
qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum
habent, commodissimum est ducere alvuni, tum spon-
giamcalidam admovere, utrelaxentur illa, et foras pro-
deant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere,
LIB. VII. SECT. XXX. 359
ct ulccra renovare; deindcimponerelinamontum mollc,
et supra linteohnn illitum melle, locumquc emn inolli
lana implere, et ita vincire; altero die, deineepsque
caeteris, lenibus medicamentis uti, quae ad recentia ea-
dem vitia necessaria esse alias proposni; et utique, pcr
primos dies, sorbitionibns eum sustinere, paulalim
deindecibis adjicere aliquid, generis tamenejusquodeo-
dem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflamma-
tione pus in his oritur, ubi primum id apparuit, inci-
dendum est, ne auus ipse suppuret. Neque tamen ante
properandiun est: nam si crudum incisum est, inflam-
mationi multum acccdit, et puris aliquanto amplius con-
citatur. His quoque vulneribus, lenibus cibis iisdemque
medicamentis opus est.
2. At tubercula quaa xov^uXiuuara appellantur, ubi
induruerunt, hac ratione curantur. Alvus ante omnia
ducitur; tum vulsella tuberculum apprehensum juxta
radices exciditur. Quod ubi factum est, eadem sequun-
tur quae supra post curationem adhibenda esse propo-
sui : tantuniuiodo si quid increscit, squama seris coer-
cendum est.
3. Ora etiam venarum fundentia sanguinem, sic tol-
luntur. Ubi sanguini qui effluit, sanies adjicitur, alvus
acribus ducitur, quo magis ora promoveantur ; eoque
fit ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint. Tuni
si capitulum exiguum est, basimque tenuem habet, ad-
stringendum lino paulum supra est, quam ubicum ano
committitur. Imponenda spongia ex aqua calida est, do-
nec id liveat : deinde aut ungue , aut scalpello supra no-,
dum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, ma-
gni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae diffi-
cultas. Si id majus est, et basis latior, hamulo uno aut
altero excipiendum est, paulumque supra basim inci-
dendum, neque relinquendum qmdquam ex eo capitulo,
36 o A. COB.NELII CELSI
neque quidquam ex ano demendum est, Quod conse-
quitur is, qui neque nimium, neque parum liamos ducit.
Ouaincisumest,aeus debet immitti, infraque eam lino
id capitulum alligari. Si duo triave sunt, imum quodque
primum curandum est; si plura, non omnia simul , ne
tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis
profiuit, excipiendus est spongia, deinde linamentum
imponendum, ungenda femina et inguina, et quidquid
juxta ulceris est; ceratumque superdandum est, et farina
bordeaeea calida implendus locus est; et sic deligandus
est. Postero die, is desidere in aqua calida debet, eo-
demque cataplasmate foveri. Ac bis die, et ante curatio-
nem, et post cam, cervices ac femina liquido cerato
perungcnda sunt, tepidoque is loco continendus. Inter-
positis quinque aut sex diebus, oriculario specillo lina-
menta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito
promovenda : tum lenibus medicamentis, iisdemque
quae alibi posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito
vitio , quemadmodum agendum esset, jam alias superius
exposui.
Sect. XXXI. Ab his ad crura proximus transitus
est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur.
Huc autem , et earum venularum quse in capite nocent,
et eorum varicum qui in ventre sunt, curationem dis-
tuli , quoniam ubique eadem est. Igitur vena omnis quse
noxia est, aut adusta tabescit, aut manu eximitur. Si
recta est, si, quamvis transversa, tamen simplex, si
modica est , melius aduritur. Si curva est, et velut in
orbes quosdam implicatur, pluresque inter se invol-
vuntur, utjlius eximere est. Adurendi ratio hsec est.
Culis superinciditur : tum patefacla vena tenui et re-
tuso ferramento candente modice premitur; vitaturque,
ne plagse ipsius ora adurantur , quas reducere hamulis
facile est. Id , interpositis fere quaternis digitis, per to-
. LIB. VII. SECT. XXXII. 36 1
tum varicem fit; et tum superimponitur inedieamentum
quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo. Cute ea-
dem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiun-
tur, scalpelloque undique a corpore vena diducitur;
caveturque , ne inter haec ipsa hedatur ; eique relusus
hamulus subjicitur ; inlerpositoque eodem fere spatio
quod supra positum est, in eadem vena idem fit
quae quo tendat , facile hamulo extento cognoscitur.
Ubi jam idem, quacunque varices sunt, factum est,
uno loco adducta per hamulum vena preeciditur : deinde
qua proximus hamus est , attrahitur et evellitur ; ibique
rursus abscinditur. Ac sic undique varicibus crure libe-
rato, tiim plagarum oree committuntur, et super em-
plastrum glutinans injicitur.
Sect. XXXII. At si digiti vel in utero protinus , vel
propter communem exulcerationem postea cohaeserunt,
scalpello diducuntur , dein separatim uterque non pin-
gui emplastro circumdatur; atque ita per se uterque
sanescit. Si vero fuit ulcus in digito , posteaque male
inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum ma-
lagma tentandum est : dein , si id nihil prodest ( quod
et in veteri cicatrice et ubi nervi lzesi sunt , evenire
consuevit ) videre oportet , nervine id vitium an cutis
sit. Si nervi est , attingi non debet ; neque enim sana-
bile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quse fere
callosa efficitur, ut extendi digitum non patiatur : tum
rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.
Sect. XXXIII. Gangraenam inter ungues , alasque ,
aut inguina nasci , et si quando medicamenta vincun-
tur, membrum prrecidi oportere , alio loco mihi dictum
est. Sed id quoque cum periculo summo fit : nam sa?pe
in ipso opere , vel profusione sanguinis , vel animge de-
fectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest ,
an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igilur
3i
36a A. CORNELII CELSI
inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro
usque ad os sic est , ut neque contra ipsum articulum
id fiat , et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam
ex segra relinquatur. Ubi ad os ventum est , reducenda
ab eo sana caro , et circa os subsecanda est , ut ea quo-
que parte aliquid os nudetur : dein id serrula praeci-
dendum est , quam proxime sanae carni etiam inhse-
renti : ac tum frons ossis quam serrula exasperavit ,
laevanda est , supraque inducenda cutis , quae sub ejus-
modi curatione laxa esse debet , ut quam maxime un-
dique os contegat. Quo cutis inducta non ftierit, id li-
namentis erit contegendum , et super id spongia ex
aceto deliganda. Caetera postea sic facienda , ut in vul-
neribus , in quibus pus moveri non debet , prseceptum
est.
LIBER OGTAVUS.
Sect. I. Superest ea pars quae ad ossa pertinet, quae
quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum
indicabo. Igitur calvaria incipit : ex interiore parte con-
cava , extrinsecus gibba , utrinque la^vis , et qua cerebri
membranam contegit, et qua cute capillum gignente
contegitur : eaque simplex ab occipitio et temporibus ;
duplex usque in verticem a fronte est. Ossa ejus ab ex-
terioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter
se connectuntur , molliora sunt : interque ea venae dis-
currunt, quas his alimentum subministrare credibile
est. Raro autem calvaria solida sine suturis est ; locis
tamen aestuosis facilius invenitur : et id caput firmissi-
mum atque a dolore tutissimum est. Ex caeteris , quo
suturae pauciores sunt , eo capitis valetudo commodior
est: neque enim certus earum numerus est, sicut nec
locus quidem. Fere tamen duae super aures , tempora a
superiore capitis parte discernunt : tertia ad aures per
verticem tendens , occipitium a summo capite diducit.
Quarta ab eodem vertice per medium caput ad frontem
procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo
frontem ipsam secans inter supercilia finitur. Ex his cse-
terae quidem suturae in unguem committuntur : ese vero
quae supra aures transversae sunt, totis oris paullatim
extenuantur , atque ita inferiora ossa superioribus leni-
ter insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem
est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non
gignitur. Sub iis quoque musculis qui tempora connec-
364 A. CORNELII CELSI
tunt, os medium iii exteriorem partem inclinatum,
positum est. At facies suturam habet maximam , quae a
tempore incipiens , per medios oculos naresque trans-
versa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae
sub interioribus angulis deorsum spectant : et malae quo-
que in summa parte singulas transversas suturas habent;
a mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis
per medium palatum una procedit, altera quae trans-
versa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis
hae sunt. Foramina autem intra caput maxima oculo-
rum sunt , deinde narium , tum quae in auribus habe-
mus. Ex his quae oculorum sunt , recta simpliciaque ad
cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio
discernuntur : si quidem haec primum a superciliis an-
gulisque oculorum osse incohantur ad tertiam fere par-
tem : deinde in cartilaginem versa, quo propius ori
descendunt, eo magis caruncula quoqne molliuntur.
Sed ea foramina , quae a summis ad imas nares simplicia
sunt , ibi rursus in bina itinera dividuntur : aliaque ex
his ad fauces pervia spiritum et reddunt et accipiunt ,
alia ad cerebrum tendunt. In ultima parte in multa et
tenuia foramina dissipantur, per quse sensus odoris no-
bis datur. In aure quoque primo rectum et simplex iter,
procedendo flexuosum. Juxta cerebrum in multa et
tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi
est. Juxta ea duo parvuli quasi sinus sunt, superque eos
fiuitur os , quod transversum a genis tendens ab inferio-
ribus ossibus sustinetur : jugale appellari potest , ab ea-
dem similitudine a qua id Graeci ^uyw^sc appellant.
Maxilla vero est molle os , eaque una est, cujus ea-
dem et media et etiam ima pars mentum est, a quo
utrinque procedit ad tempora ; solaque ea movetur :
nammalae, cum toto osse quod superiores dentes exci-
pit , immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes ex-
LIB. VIII. SECT. I. UM
treina? quasi bicornes sunt. Alter processus infra lalior ,
vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse ju-
gali subit , et super id temporuni musculis illigatur. Al-
ter brevior et rotundior, et in eo sinu qui juxta fora-
mina auris est, cardiuis modo fit : ibique huc et illuc se
inclinans maxillae facultatem mot.us prsestat. Duriores
osse dentes sunt, quorum pars maxilhe, pars superiori
ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secanl,
Top.i)coi a Grsecis nominantur: hi deinde quatuor cani-
nis dentibus ex omni parte cinguntur: ultra quos utrin-
que fere maxillares quini sunt , prseterquam in his , in
quibus ultimi , qui sero gigni solent , non increve-
runt. Ex his priores singulis radicibus , maxillares
utique binis , quidam etiam ternis quateruisve ni-
tuntur : fereque longior radix breviorem dentem edit ;
rectique dentis recta etiam radix , curvi flexa est : ex ea-
dem radice in pueris novus dens subit, quse mullo sae-
pius priorem expellit : interdum tamen supra infrave
eum se ostendit. Caput autem spina excipit. Ea constat
ex vertebris quatuor et viginti fseptem in cervice sunt ,
duodecim ad costas , reliquse quinque sunt proximae cos-
tis. Hae teretes brevesque; ab utroque latere processus
duos exigunt : mediae perforatai , qua spina? nu/dulla ce-
rebro commissa descendit , circa quoque per duos pro-
cessus tenuibus cavis pervise , per qua± a niembrana ce-
rebri similes membranulae deducuntur : omnesque ver-
tebrae , exceptis tribus summis , a superiore parte in
ipsis processibus parum desidentes sinus habent ; ab in-
feriore alios deorsum versus processus exigunt. Summa
igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis
exiguis ejus processibus ; quo fit ut caput sursum deor-
sum versum tuberibus exasperetur : secunda superiori
parti inseritur. Quod ad circuitum pertinet , pars summa
angustiore orbe finilur : itaque superior secunda? circum-
3i.
366 A. CORNELII CELSI
data, in latera quoque caput moveri sinit: tertia eodem
modo secundam excipit ; ex quo facilis cervici mobilitas
est. Ac ne sustinere quidem caput posset , nisi utrinque
recti valentesquenervi collumcontinerent,quosTs'vovTai;
Graeciappellant; si quidem horum inter omnes flexus
alter semper intentus infra prolabi superiora non pati-
tur. Jam quoque vertebra tertia tubercula quae inferiori
inserantur, exigit : caeterae, processibus deorsumspec-
tantibus, in inferiores insinuantur, ac per sinus quos
utrinquehabent, superiores accipiunt , multisque ner-
\is et multa cartilagine continentur : ac sic una flexu
modicoin promptum dato, caeteris negatis hohio rectus
insistit , et aliquid a d necessaria opera curvatur. Infra
cervicem vero summa costa contra humerum sita est :
inde undecim inferiores usque ad imum pectus perve-
niunt, eaeque primis partibus rotuudae et leniter quasi
capitulatee, vertebrarum transversis processibus ibi quo-
que paulum sinuatis inhaerent : inde latescunt, et in
exteriorem partem recurvatae, paulatim in cartila-
ginem degenerant; eaque parte rursiis in interiora le-
niter flexae committuntur cum osse pectoris : quod
valens ac durum a faucibus incipit, ab utroque latere
lunatum et a praecordiis jam ipsum quoque cartilagi-
ne mollitum terminat : sub costis vero prioribus quin-
que, quas voQa? Graeci nominant, breves tenuiores-
que , alque ipsae quoque paulatim in cartilaginem vers? 5
extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex
his majore jam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a
cervice duo lata ossa utrinque ad scapulas lendimt :
nostri scutula operta , wjxoTrXaTa? Graeci nominant. Ea
in summis verticibus sinuata , ab his triangula, paula-
timque lutescentia ad spinam tendunt; et quo laliora
quaque parte sunt , hoc hebetiora. Atque ipsa quoquc
in imo capite cartilaginosa , posteriore parte velut in-
LIB. VIII. SECT. I. 36 7
natant , qnoniam nisi in summo nulli ossi inhaerescunt ;
ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a
summa costa paulo interius quam ubi ea media est,
os excrescit : ibi quidem tenue ; procedens vero , quo
propius lato scapularum ossi fit , eo plenius latiusque
est , et paulum in exteriora curvatum : quod protinus
altera verticis parte modice intumescens, sustinetjugu-
lum, Id autem ipsum recurvum ac neque inter duris^sima
ossa numerandum : altero capite in eo quod posui ,
altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit; paulu-
lumque motu brachii movetur , et cum lato osse scapu-
larum : infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.
Hinc humerus incipit, extremis utrinque capitibus tu-
midus, mollis, sine medulla, cai'tilaginosus : medius
teres,durus, medullosus; leniter gibbus etinpriorem,
et in exteriorem partem. Prior autem pars est , quse a
pectore est , posterior quae ab scapulis; interior quae ad
latus tendit, exterior quas ab eo recedit : quod ad om-
nes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Supe-
rius aulem humeri caput rotundius quam csetera ossa ,
de quibus adhuc dixi, vertici lati scapularum ossis
parvo excessu inseritur , ac niajore parte extra situm
nervis deligatur. At inferius duos processus habet ,
inter quos quod medium est, magis etiam extremis
partibus sinuatur. Quse res sedem brachio praestat,
quod constatex ossibus duobus. Radius, quem xsp>ci<5V.
Graeci appellant, superior breviorque, et primo te-
nuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum hu-
meri tuberculum recipit, atque ibi nervis et carti-
lagine continetur. Cubitus inferior longiorque, et pri-
mo plenior in summo capite , duobus quasi verticibus
exstantibus in sinum humeri quem inter duos proces-
sus ejus esse proposui, se inserit. Primo vero duo
brachii ossa juncta paulatim dirimuntur, rursusque
368 A. CORNELII CELSI
ad manum coeunt, modo^ crassitudinis mulato; si-
quidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis
est : dein radius , in caput cartilaginosum consur-
gens , in vertice ejus sinuatur. Cubitus rotundus
in extremo, parte altera paulum procedit. Ac, ne sae-
pius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima
ossa in cartilaginem desinere; nullum articulum non
sic finiri : neque enim aut moveri posset , nisi kevi in-
niteretur ; atit cum carne nervisque conjungi , nisi ea
media quaedam materia committeret. In manu vero
prima palmae pars ex multis minutisque ossibus conslat,
quorum numerus incertus est; sed oblouga omnia et
triangula : structura quadam inter se connectuntur ,
quum in vicem superior alterius augulus , alterius pla-
nities sit ; eoque fit ex his unius ossis paulum in inte-
riora concavi species. Verum ex manu duo exigui pro-
cessus in sinum radii conjiciuntur : tum ex altera parte
ad digitos quinque ossa recta tendentia palmam ex-
pleut; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ter-
nis conslant; omniumque eadem ratio est. Interius os
vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tu-
berculum , nervique ea contiuent : a quibus orti un-
gues indurescunt; ideoque non ossi, sed carni magis
radicibus suis inhaeuent. Ac superiores quidem partes
sic ordinatae sunl. Ima vero spina in coxarum osse de-
sinit, quod transversum longeque valentissimurn , vul-
vam, vesicam, rectum intestinum tuetur : idque ab
exteriore parte gibbum, et ad spinam resupiuatum; a
lateribus, id est, in ipsis coxis sinus rotundos habet :
a quibus oritur os quod peclinem vocant; idque super
intestina sub pube transversum ventrem firmat : rec-
tius in viris , recurvatum magis in e.xteriora in feminis,
ne partum prohibeat. Inde femina oriunlur, quorum
capita rotundiora eliam quam huinerorum sunt, quum
LM. VIII. SECT. I. 369
illa ex cseteris rotundissima sint : infra vero duos pro-
cessus a priore et a posteriore parte habent : dein
dura et medullosa , et ab exteriore parte gibba ;
rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt.
Superiora in sinus coxse, sicut humeri in ea ossa quse
scapularum sunt, conjiciuntur : tum infra introrsus le-
niter tendunt, quo asqualius superiora membra susti-
neant. Atque in eo inferiora quoque capita media si-
nuantur, quo facilius excipi a cruribus possint. Quse
commissura osse parvo , molli , cartilaginoso tegitur :
patellam vocant. Haec super innatans, nec ulli ossi in<
haerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis
ad femoris os tendens, inter omnes crurum flexus junc-
turam tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus duobus :
etenim per omnia femur humero, crus vero brachio
simile est : adeo ut habitus quoque et decor alterius
ex altero cognoseatur; quod ab ossibus incipiens, etiam
in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore
parte surae positum est, quod ipsum quoque sura recte
nominatur. Id brevius, supraque tenuius, ad ipsos ta-
los intumescit : alterum a priore parte positum , cui
tibise nomen est, longius, et in superiore parte ple-
nius, solum cum femoris inferiore capite committitur,
sicut cum humero cubitus. Atque ea quoque ossa, in-
fra supraque conjuncta, media, ut in brachio, dehis-
cunt. Excipitur autem crus infra osse transverso talo-
rum;idque super os calcis situm est; quod quadam
parte sinuatur , quadam excessus habet, et procedentia
ex talo recipit , et in sinum ejus inseritur. Id quoque
sine medulla durum, magisque in posteriorem partem
projectum, teretem ibi figuram reprsesentat. Csetera
ossapedisadeorum, quse in manu sunt, similitudinem
instructa sunt: plantae paimis, digiti digitis, ungues
unguibus respondent.
37o A. CORNELII CELSI
Sect. II. Omne autem os, ubi iujuria accessit, aut
vitiatur, aut fmditur, aut frangitur, aut foratur,aut
colliditur, aut loco movetur. Id quod vitiatum est, primo
fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum : quse,
supernatis gravibus ulceribus aut fistulis , hisque vel
longa vetustate, vel etiam cancro occupatis, eveniunt.
Oportet autem aute omnia os nudare , ulcere exciso ; et,
si latius ejus vitium est quam ulcus fuit , carnem sub-
secare , donec integrum os undique pateat : tum id quod
pingue est , semel iterumve satis est admoto ferramento
adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec
jam aliquidcruoris ostendatur, quaeintegri ossis nota est :
nam necesse est aridum sit id quod vitiatum est. Idem
in cartilagine quoque laesa faciendum est : siquidem ea
quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit
quod relinquitur : deinde sive os, sive cartilago rasa
est , nitro bene trito respergendum est : neque alia fa-
cienda sunt , ubi caries nigritiesve in summo osse est ;
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adu-
rendum, vel radendum est. Qui radit hsec, audaciter
imprimere ferramentum debet , ut et agat aliquid , et
maturius desinat. Finis est, quum vel ad album os, vel
ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium ,
soliditate quadam ex carie manifestum est : accedere
etiam cruoris aliquid integro, supra dictum est. Si
quando autem an altius descenderit utrumlibet , du-
bium est, in carie quidem expedita cognitio est: spe-
cillum enim tenue in foramina demittitur , quod ma-
gis minusve intrando , vel in summo cariem esse , vel
altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem po-
test etiam- ex dolore et ex febre : quse ubi mediocria
sunt , illa alte descendisse non potest. Manifestior ta-
men adacta terebra fit : nam finis vitii est , ubi scobis
nigra esse desiit. Igitur si caries alte desceudit , per te-
Llfi. VIII. SECT. II. 37i
rebram urgendacrebrisforaminibus est, quae altitudine
vitium aequent : tum in ea foramina demitlenda canden-
tia ferramenta sunt , douec siccum os ex tolo liat. Simul
enim post haec et resolvetur ab inferiore osse , quodcum-
que vitiatum est, et is sinus carne replebilur; et humor
aut nullus postea feretur , aut mediocris. Sin autem ni-
grities aut si caries ad alteram quoque partem ossis
transit, oportet excidi : atque idem in carie quoque
ad alteram partem ossis non penetrante fieri po-
test. Quod totum vitiatum , totum eximendum est : si
inferior pars integra est, eatenus quod corruptum est,
excidi debet. Item, sive capitis, sive pectoris os, sive
costa cariosa est , inutilis ustio est , et excidendi neces-
sitas est. Neque audiendi sunt qui, osse nudato, diem
tertium exspectant , ut tunc excidant : ante inflamma-
tiouem enim tutius omnia tractantur. Itaque , quantum
fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et
os detegendum , et omni vitio liberandum est : longe-
que perniciosissimum est, quod in osse pectoris est;
quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem
reddit.
Sect. III. Exciditur vero os duobus modis : si parvu-
lum est quod laesum est, modiolo quem ^oivuae^a Graeci
vocant; si spatiosius, terebris. Utriusque rationempro-
ponam. Modiolus ferramentum concavum teres est, imis
oris serratum , per quod medium clavus ipse quoque
interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem
duo genera sunt : alterum simile ei quo fabri utuntur;
alterum capituli longioris , quod ab acuto mucrone in-
cipit , deinde subito latius fit , atque iterum ab alio prin-
cipio paulo minus quam aequaliter sursiim procedit. Si
vitium in angusto est , quod comprehendere modiolus
possit, ille potius aptatur : et, si caries subest, medius
clavus in foramen demittitur : si nigrities , angulo scalpri
72 A. CORNELU CELSI
sinus exiguus fit , qui clavuoi recipiat , ut , eo insistentc,
circumactus modiolus delabi non possit : deinde is ha-
bena quasiterebraconvertitur.Estquequidain premendi
modus, ut et foret, et circumagatur ; quia si leviter im-
primitur , paruin proficit; si graviter, non movetur. IX e-
que alienum est instillare paulum rosa? vel lactis, quo
magis lubrico circumagatur : quod ipsum tamen si co-
piosius est , aciem ferramenti hebetat. Ubi jam iter mo-
diolo pressum est , medius clavus educitur , et ille per
se agitur : deinde quum sanitas inferioris partis scobe
cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est
quam ut illo comprehendatur, terebra res agenda est.
Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri ,
deinde alterum non ita longe, tertiumque, donec totus
is locus qui excidendus est ,"his cavis cinctus sit : atque
ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis signifi-
cat. Tunc excisorius scalper ab altero foramine ad al-
terum malleolo adactus , id quod inter utrumque me-
dium est , excidit : ac sic ambitus similis ei fit , qui in
angustiorem orbem modiolo imprimitur. Utro modo
vero id circumductum est , idem excisorius scalper in
osse corrupto planus summam quamque testam levet,
donec interdum os relinquatur. Vix unquam nigrities
integrum ; caries per totum os perrumpit, maximeque
ubi vitiata calvaria est. Id quoque signi specillo signifi-
catur, quod depressum in id foramen quod infra solidam
sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et ma-
dens exit. Si pervium invenit , altius descendens inter
os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque
siccus : non quo non subsit aliqua vitiosa sanies ; sed
quoniam ibi, ut in latiore sede, diffusa sit. Sive autem
nigrities quam terebra detexit, sive caries quam specil-
lum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere su-
pervacuus est; quia latius pateat necesse est, quod tani
Lir,. vni. SECT. III. 373
alte proccssit.Terebra vero ea quam secimdo loco posui ,
utcndum ; eaquc ne nirnis incalescat , subinde iu aquam
frigidam demiltenda est. Scd tum majore cura agendum
cst, quum jam aut simplex os dimidium perforatum est,
aut iu duplici superius : illud, spatium ipsum ; hoc , san-
guis signifieat. Ergo tuin lentius ducenda habena , sus-
pendendaque magis sinistra manus est, et scepius attol-
lenda , et foraminis altitudo eonsideranda : ut quando-
cunque os perrumpitur, seritiamus, neque periclitemur,
ne mucrone cerebri membrana lredatur : ex quo graves
inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Eactis fo-
raminibus, eodem modo media septa, sed multo cir-
cumspectius excideuda sunt , ne forte angulus scalpr
eamdem membranam violet, donec fiat aditus per quem
membranss custos immittatur : (jLYiviyyo^uXaJca Grseci vo-
cant. Lamina aenea est, firma, paulum resima, ab exte-
riore parte laevis: quse ubi demissa est, ut exterior pars
ejus cerebro propior sit , subinde ei subjicitur quod
scalpro discutiendum est : ac si excipit ejus angulum ,
utra transire non patitur; eoque et audacius et tutius
scalprum malleolo subinde medicus ferit, donec exci-
sum undique os eadem lamina levetur, tollique sine
ulla noxa cerebri possit. Ubi totum os ejectum est, cir-
cumradendae l»vandseque sunt orae; et, si quid scobis
membranse insedit, colligendum. Ubi , superiore parte
sublata, inferior relicta est , non orse tantum, sed os
quoque totum lsevandum est; ut sine noxa postea cutis
increscat , quse aspero ossi innascens protinus non sani-
tatem, sed novos dolores movet. Patefacto cei&bro, qua
ratione agendum sit, dicam, quum ad fracta ossa venero.
Si basis aliqua servata est , superimponenda sunt me-
dicamenta non pinguia , qure recentibus vulneribus ac-
commodantur, supraque imponenda lana succida oleo
atque aceto madens. Ubi tempus processit,ab ipso esso
32
3 74 A. CORNELII CELSI
caro increscit , eaque factum manu sinum complet. Si
quod etiam os adustum est, a parte sana recedit ; subit-
que inter integram atque emortuam partem caruncula
qua?, quod abscessit, expellat ; idque fere, quia testa te.
nuis et angusta est,).eiu?, id estsquama, aGraeeis no-
minatur. Potest etiam evenire , ut ex iclu neque fin-
datur os, neque perfringatur; sed summum tantum col-
lidatur exaspereturque: quod ubi incidit, radi et laevari
satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen
caeteris quoque ossibus communia sunt ; ut , ubicumque
idem incidet, eodem remediosit utendum.At quse frac-
ta, fissa, forata, collisa sunt,quasdam proprias in sin-
gulis generibus, quasdam communes in pluribus cura-
tiones requirunt : de quibus protinus dicam, initio ab
eadem calvaria accepto.
Sect. IV. Igitur ubi ea percussa , protinus requiren-
dum est , num bilem is homo vomuerit ; num oculi
ejus obcaecati sint ; num obmutuerit ; num per nares
auresve sanguis ei eflluxerit; num conciderit; num sine
sensu quasi dormiens jacuerit : haec enim non nisi osse
fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet neces-
sariam, sed difficilem curationem esse. Si vero etiam
torpor accessit , si mens non constat , si nervorum vel
resolutio , vel distentio secuta est , verisimile est etiam
cerebri membranam esse violatam ; eoque in angusto
magis spes est. At si nihil horum secutuni est, potest
etiam dubitari , an os fractum sit : et protinus conside-
randum est, lapide, an ligno , an ferro, an alio telo per-
cussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vas-
tiore , vehementer an leniter ; quia , quo mitior ictus
fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil
tamen melius est , quam certiore id nota explorare. Ergo
qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis
tenue , neque acutum , ne , quum in quosdam sinus na-
LIB. VIII. SECT. IV. 375
turales inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
neque nirnis plenum, ne parvulae rimulae fallant. Ubi
specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et luhricum oc-
currit, integrum id videri potest : si quid asperi est ,
utique qua suturae non sunt , fractum os esse testatur.
A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae pro-
didit , more scilicet magnorum virorum , et fiduciam
magnarum rerum hahentium. Nam levia ingenia, quia
nihil hahent , nihil sihi detrahunt : magno ingenio ?
multaque nihilominus habituro , convenit etiam sim-
plex veri erroris confessio , praecipueque in eo ministe-
rio quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui deci-
piantur eadem ratione , qua quis ante deceptus est. Sed
haec quidem alioquin magni memoria professoris , 11 If
interponeremus , effecit. Potest autem sutura eo nomine
fallere , quia seque aspera est , ut aliquis hanc esse ,
etiam si rima est , existimet eo loco , quo subesse hanc
verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed
os aperire tutissimum est. Nam neque utique certa se-
des, ut supra posui, suturarum est; et potest idem, et
naturaliter commissum et ictu fissum esse , juxtave ali-
quid fissum habere. Quin aliquando etiam , ubi ictus
fii.it vehementior , quamvis specillo nihil invenitur ,
tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem
rima manifesta est, inducendum super os atramentum
scriptorium est, deinde scalpro id deradendum; nigri-
tiem enim continet , si quid fissum est. Solet etiam eve-
nire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit,
Itaque si graviter aliquis percussus est , si mala indicia
subsecuta sunt , neque ea parte qua cutis discussa est >
rima reperitur, non incommodum estparte altera con-
siderare , num quis locus mollior sit et tumeat , eumque
aperire , siquidem ihi fissum os reperietur. Nec tamen
magno negotio cutis sanescit, etiam si frustra secta
376 A. CORNELII CELSI
est. Os fraclum, nisi succursum est, gravibus inflam-
mationibus afficit, difficiliusque postea tractatur. Raro,
sed aliquando tamen , evenit ut os quidem totum inte-
grum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri
membranarupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi con-
cretiis magnos dolores moveat , et oculos quibusdam ob-
caecet. Sed fere contra id dolor est , et eo loco cute in-
cisa , pallidum os reperitur : ideoque id quoque os ex-
cidendum est. Quacunque autem de causa curatio hsec
necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius
aperienda est, donec quidquid lsesum est, in conspectu
sit. In quo ipso videndum est , ne quid ex ipsa mem-
branula qure sub cute calvariam cingit , super os relin-
quatur : siquidem haec scalpro terebrisve lacerata , ve-
hementes febres cum inflammationibus excitat : itaque
eam commodius est ex toto ab osse dcduci. Plagam , si
ex vulnere est , talem necesse est habeamus , qualem
acceperimus : si manu facienda est , ea fere commodis-
sima est , quae duabus transversis lineis Htterae X figu-
ram accipit, tum deinde a singulis procedentibus hngulis
cutis subsecatur. lnter qure si sanguis fertur, spongia
subindein aceto tincta cohibendus est, occupandusque
objectis linamentis, et caput altius excitandum. Neque
id vitium ullum metum , nisi inter musculos qui tem-
pora continent , affert; sed ibi quoque nihil tutius
fit. In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores
medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent:
sed multo melius est , ante emplastra experiri quae cal-
tariae causa componuntur. Eorum aliquid oportet ex
aceto mollitum per se super lissum fractumve os impo-
nere, deinde super id aliquando latius quam vulnus est,
eodem medicamento illilum linteolum , et praeter ea suc-
cidam lanam aceto tinctam : tunc vulnus deligare , et
quotidie resolvere, similiterque curare usque ad diein
LIB. VIII. SECT. IV. 377
quintum. A sexto die, etiam vapore aquae calidoe per
spougiam fovere ; caeteraquae eadem facere. Quod si ca-
runcula increscere cceperit , el febricula aut soluta erit,
aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni
accedat , in eodem medicamento erit perseverandum.
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplas-
trum adjecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem
producat : nam per se reprimendi vim habet. Hac ra-
tione saepe rimae callo quodam implentur , estque ea
ossis velut cicatrix , et latius fracta ossa , si qua inter se
non cohaerebant, eodem callo glutinantur, estque id
aliquanlo melius velamentum cerebro , quam caro quae
exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris
intenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tu-
multuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cer-
vicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibi-
que super haec fastidium increscit; tum demum ad ma-
num scalprumque veniendum est. Duo vero sub ictu
calvarise pericula sunt, ne vel findatur, vel medium
desidat: si fissum est, possunt orae esse compressae; vel
quia altera super alteram excessit , vel etiam quia ve-
hementer rursus se commiserunt. Ex quo evenit, ut
humor ad membranam quidem descendat , exitum vero
non habeat; ac sic eam irritet, et graves inflammatio-
nes moveat. At ubi medium desedit , eamdem cerebri
membranam os urget, interdum etiam ex fractura qui-
busdam aculeis pungentibus. His ita succurrendum est ,
ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora
alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro
excidere ; quo sublato, jam rima hiat quantum curationi
satis est. At si orse inter se comprimuntur, a latere ejus
interposito digiti spatio terebra foramen faciendum
est , ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agen-
dus ad similitudinem V litlerse sic, ut vertex ejus a fo-
32.
378 A. CORNELH CELSI
raaiine basis a rima sit. Quod si rinia longius palet,
ab altero foramine rursus similis siniis fieri debet; et
ita nihil latens sub eo osse concavo est , abundeque exi-
tus datur intus lsedentibus. Nec si fractum quidem os
desedit , totum excidi necesse est. Sed sive totum per-
fractum est, etab alio ex toto recessit, sive circumpo-
sitse calvariae inhreret , exigua parte, ab eo quod natu-
raliter se habet , scalpro dividendum est : deinde , in
eo quod desedit , juxta rimam quam fecimus , foramina
addenda sunt : si in angusto noxa est , duo; si latius
patet, tria : septaque eorum excidenda : et tum scalper
utrinque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum fa-
ciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad
os integrum spectent. Deinde , si qua labant > et ex fa-
cili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt,
maximeque ea qiue acuta membranam infestant. Si id
ex facili fieri non potest , subjicienda lamina est , quam
custodem ejus membranee esse proposui; et super eam
quidquid spinosum est , et intus emiuet , excidendum
est: eadem lamina, quidquid deorsum insidet, attollen*
dum. Hoc genus curationis efficit , ut qna parte fracla
ossa tamen inhaerent , solidentur ; qua parte abrupta
sunt, sine ullo tormento sub medicamentis tempore ex-
cidant , spatiumque inter luec satis illis magnum ad ex-
trahendam saniem relinquatur , plusque in osse propa-
gnaculi cerebrum liabeat, quam habiturum fuerit eo
exciso. His factis , ea membrana acri aceto respergenda
est, ut sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibea-
tur ; sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
Tum idem medicamenlum eodem modo qui supra posi-
tus est , mollitum , ipsi membrana; imponendum est; cae-
teraque eodem modo facienda sunt , quaj ad linteolum
illitum et lanam succidam pertinent; collocandusque
is in loco tepido : et curandum quotidie vulnus bis
LIB. VIII. SECT. IV. 379
etiam aestate. Quod si membrana per inllammationem
intuimierit, infundenda erit rosa tepida : si usque eo
tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam
bene trita lenlicula, vel folia vitis contrita, et cum re-
centi vel butyro vel adipe anserino mista; cervixque
molliri debebit liquido cerato ex irino faclo. At si pa-
rum pura membrana videbitur, par modus ejus em-
plastri et mellis miscendus erit, idque super infunden-
dum ; ejusque continendi causa unum aut alterum lina-
mentuin injiciendum , etsuper linteolo cui emplastrum
illitum sit, contegendum. Ubi satis pura membrana est,
eadem ratione adjiciendum emplastro ceratum , ut car-
nem producat. Quod ad abstinentiam vero , et primos
ulterioresque cibcs potionesque pertinet, eadein quse
in vulneribus prrecepi, servanda sunt, eo magis, quo
periculosius haec pars afficitur. Quin etiam , quum jam
non solum sustineri, sed ali his quoque oportebit, ta-
men erunt vitanda quaecunque mandenda sunt; item
fumus et quidquid excitat sternutamentum. Spem vero
certam faciunt membrana mobiiis ac sui coloris, caro
increscens rubicunda , facilis motus lnaxillae atque cer-
vicis. Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra vel
iivida, vel aliter corrupti coloris; dementia, acris vo-
mitus, nervorumvei resolutio vel distentio, caro livida,
maxillarum rigor atque cervicis. Cae tera , quse ad som-
num, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent,
eadem, quae in ca^teris vulneribus, vel saiutaria, vel
mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa
membrana; vel si os eo loco duplex est, inde quoque
caro increscere; eaque id quod inter ossa vacuum est,
repiet : nonnunquam etiam super calvariam excrescit.
Quod si incidit , inspergenda squama eeris est , ut id
reprimat cohibeatque, ea carni superdanda quai ad
cicatricem perdueant; omnibusque ea locis commo-
38o A. CORNELH CELSI
de inducitur, excepta frontis ea parle,' quae pauluro
super id est quod inter supercilia est : ibi enim vix
fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio;
quae linteolo medicamentum habente contegenda sit.
llla utique capite fracto scrvanda sunt, ut, donec jani
valida cicatrix erit, vitentur sol, ventus, frequens bal-
neum, major vini modus.
Sect. V. In naribus vero et os et cartilago frangi
solet, et quidem modo adversa, modo a latere. Si ad-
versa fracta sunt, alterumve ex his, nares desidunt,
difficulter spiritus trahitur ; si a latere os fractum est, is
locns cavus est : si cartilago , in alteram partem nares
declinantur. Quidquid in cartilagine incidit , excitanda
ea leniter est , aut subjecto specillo , aut duobus digitis
utrinque compressis : deinde in longitudinem implicata
linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque , in-
tus adigeuda sunt : aut eodem modo compositum ali-
quid ex arido penicillo : aut grandis pinna, gummi
vel fabrili glutine illita , et molli peliicula circumdata ,
qiue desidere cartilaginem non sinat. Sed si adversa ea
fracta est, aequaliter utraque naris implenda est : si a
latere, crassius esse debet ab ea parte in quam nasus jacet,
ab altera tenuius , id quod inseritur. Extrinsecus autem
circumdanda habena est mollis , media illita mixtis in-
ter se simila et thuris fuligine, eaque ultra aures du-
cenda, et froiiti duobus capilibus agglutinanda est: id
enim corpori quasi gluten inhaerescit , et cum indu-
ruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum
est, laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago per-
fracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena
continendae sunt, deinde post quatuordechn dies id
ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida,
eaque tum is locus quotidie fovendus est. Sin os frac-
tum est, iu quoque digitis in suam sedem reponendum
LIB. VIII. SECT. VI. 38 1
est : atque ubi adversum id iclum est , utraque naris
implenda est; ubi a latere, ea in quam os impulsum
est; imponeudumque ceratum , ct paulo vehementius
deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem
tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio
die fovendum id aqua calida est, tantoque magis ,
quanto propius esse sanitati debet. Quodsi plura erunt
fragmenta, nihilominus extrinsecus singula in suas se-
des digitis erunt compellenda, imponendaque extriu-
secus eadem habena, et super eam ceratum; neque
ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum un-
dique resolutum, cum caeteris non glutinabitur, intel-
ligetur id quidem ex humore qui multus ex vulnere
feretur; vulsella vero extrahetur: finitisque infiamma-
tionibus, imponetur aliquod medicamentum ex iis quss
leniter reprimunt. Pejus est, ubi aut ossi aut cartilagini
fracta? , cutis quoque vulnus accessit. Idadmodum raro
fit. Si incidit , illa quidem nihilominus eadem ratione
in suas sedes excitanda sunt : cuti vero superimponen-
dum emplastrum aliquod ex his quae recentibus vul-
neribus accommodata sunt; sed insuper nullo vinculo
deligandum est.
Sect. VI. In aure quoque interdum rumpitur carti-
lago : quod.si incidit , antequam pus oriatur , imponen-
dum glutinans medicamentum est; saspe enim suppura-
tionem prohibet, et aurem confirmat; Illud et in hac,
et in naribus ignorari non oportet ; non ipsam quidem
cartilaginem glutihari, circa tamen carnem increscere,
solidarique eum locum : itaque si cmn cute cartilago
rupta est, cutis utrinque suitur. Nuncautem de ea dico
quas, cute integra, frangitur. In ea vero si jam pus na-
tum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilago
contra lunata plaga excidenda est : deinde utendum est
medicamento leniter sangumein supprimenle, quak-
38a A. CORNELII CELSI
lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat :
tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pin-
gue omne vitetur; et a parle posteriore lana mollis
auri subjicienda est, quee, quod est inter hanc et ca-
put, compleat: tum ea leniter deliganda est, et a tertio
die vapore, ut in naribus posui, fovenda. Atque in his
quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria
esl, donec inflammatio finiatur.
Sect. VII. Ab his ad maxillam venturus indicanda
quaedam puto , communiter ad omnia ossa pertinentia ,
ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo
rectum, ut lignum, in longitudinem finditur, modo
frangitur transversum, interdum obliquum : atque ad
ipsum nonnunquam retusa habet capita, nonnunquam
acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile
committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem
vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum.
Quinetiam aliquando plura fragmenta fmnt; sed in aliis
quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento
recedit; maxillae vero semper, aliqua parte etiam vexata
ossa inter se cohaerent. Igitur in primis digitis duo-
bus utrinque prementibus, et ab ore, et ab cute om-
nino ossa in suam sedem compellenda sunt : deinde, si
transversa maxilla fracta est ( sub quo casu fere dens
super proximum dentem excidit) ubi ea in suam se-
dem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi la-
bant , ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in
alio genere fracturae supervacuum est, csetera eadem
facienda sunt : nam linteolum duplex madens vino et
oleo superinjiciendum cum eadem simila et eadem thu-
ris fuligine est : deinde aut fascia , aut mollis habena
media in longitudinem incisa, ut utrinque mentum
complectatur , et inde capita ejus supra capnt adduc-
la ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa perli-
LU5. VIII. SECT. VIII. 3«
nens dictmn crit; famem primum esse necessariain ,
deinde a die tertio humidum cibum, sublata inflam-
matione, paulo pleniorem, cumque qui carnem alat;
per omne tempus vinum esse alienum : deinde tertio
die resolvi deberc, foverique per spongiam vapore
aquae calidoe, eademque quae primo fuerunt , super-
dari : idem die quinto fieri , et donec inflammatio
finiatur , quae vel nono die vel septimo fere solvitur :
ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut si quod frag-
mentum loco suo non est, reponatur : neque id esse sol-
vendum, nisi duse partesejus temporis intra quod quee-
que ossa confervent, transierint. Fere vero intra quartum
decimum , et unum et vicesimum diem sanescunt ,
maxilla, make, juguluni, pectus, latum os scapularum ,
costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus , planta :
intra vicesimum et tricesimum diem crura, brachia-
que : intra septimum et vicesimum , et quadragesimum ,
humeri et femina. Sed de maxilla illud quoque adji-
ciendum est, quod humidus cibus diu assumendus est:
atque etiam quum tempus processit, in lagano siniili-
busque aliis perseverandum est , donec ex toto maxil-
lam callus firmarit : item primis utique diebus haben-
dum silentium.
Sect. VIII. i. Jugulum vero si transversum fractum
est, nonnunquam per se rursus recte coit, et nisi mo-
vetur, sanari sine vinctura potest; nonnunquam vero,
maxime ubi motum est, elabitur; fereque id, quod ab
humero est, sub id quod a pectore est, in posteriorem
partem inclinatur. Cujus ea ratio est, quod per se non
movetur, sed cum humeri motu consentit : itaque, eo
subsistente , subit humerus agitatus. Raro vero ad-
modum in priorem partem jugulum inclinatur, adeo
ut magni professores nunquam se vidisse memorise
mandarint : sed locuples tamen ejus rei auctor Hippo-
384- A. CORNELII CELSI
erates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic
quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum
teutlit, sinml dextra manu plana propellendus in pos-
teriorem partem humerus est, et illud in priorem attra-
hendum : ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem
retro dandum , bumerus autem in priorem partem ad-
ducendus est : ac, si is inferior est, non id quod a pectore
est, deprimendum est, quia immobile est , sed humerus
ipse attollendus : sic as superior est, id quod pec-
tore est, implendum lana, et bumerus ad pectus de-
Hgandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra
cutis debet ; et ex ossibus ea qiue carnem vulne-
rant, praecidenda sunt : tum retusa ossa committenda
sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum
ei triplex linteolum est, in vino et oleo tinctum. Si
plura fragmeuta sunt, excipienda sunt ex ferula fac-
t5 canaliculo , eodemque intus incerato, ne fascia
diducatur; quse jugulo composito circumdanda est sre-
pius potius quam valentius : quod ipsum quoque in om-
nibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero ju-
gulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro
ad dexteram, rursusque sub ala sua fascia dari debet.
Post ha?c si jugulum ad scapulas inclinatum est, bra-
chium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem de-
ligandum est, supinusque homo collocandus; casteraque
eadem facienda, quaj supra comprehensa sunt.
2. Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel
cartilaginosa, quse vel fi-anguntur, vel forantur, vel col-
liduntur, vel fmduntur, ut malae, pectus, latum os
scapularum, costse, spina , coxarum os , tali, calx,
manus , planta : horum omnium eadem curatio est. Si
supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est :
quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod fora-
men est, callus implet. Si cutis integra est, et os lae-
Llfl. VIII. SECT. IX. 385
sum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quic-
sceudum, imponcndumque ceratum est, et leniterdeli-
gandum, donec sanitate ossis dolor fmiatur.
Sect. IX. i.Proprie tamen qu.fdam de costa dicenda
sunt, quia juxta viscera, gravioribusque periculis is lo-
cus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic fin-
ditur, ut ne summum quidem os, sed interior pars
cjus, qiue rara est, laedatur : iuterdum sic, ut eam
totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec
sanguis exspui tur , nec febricula sequitur , nec quidquam
suppurat , nisi admodum raro , nec dolor magnus est j
tactutamenislocusleviter indolescit; sed abunde estea-
dem qure supra scripta sunt, facere, et a media fasck\
incipere deligare, ne in alterutram partem ha?c cutem
inclinet. Ab uno vero et vicesimo die, quo utique os
esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus
est ut corpus quam plenissimum fiat , quo melius
os vestiat, quod illo loco tenerum adhuc injurise sub
tenui cute expositum est. Per omne autem tempus cu-
rationis vitandus clamor, sermo quoque, tumultus ,
ira, motus vehementior corporis , fumus, pulvis, et
quidquid vel tussim vel steruutamentum movet ; ne
spiritum quidem magnopere continere expedit. At si
tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et gra-
ves.inflammationes, et febris, et suppuratio, et ssepe
vitae periculum sequitur, et sanguis spuitur. Ergo, si
vires patiuntur , ab eo brachio quod super eam costam
est, sanguis mittendus est : si non patiuntur, alvus ta-
men sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pu-
gnandum. Panis vero ante septimum diem non assu-
mendus, sed una sorbitione vivendum, imponendumque
ei loco ceratum ex lino factum , cui cocta quoque resina
adjecta sit, aut Polyarchi malagma , aut panni ex vino
et rosa ct oleo , superque imponenda laiia succida mollis ,
33
386 A. CORNELII CELSi
et duae fasciae a mediis orsae, minimeque adstrictae.
Multo vero magis omnia vitanda, quae supra posui , adeo
ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis
infestabit, ad id potio sumenda erit, vel ex trixagine,
vel ex ruta , vel ex herba stoechade , vel ex cumino et
pipere. Gravioribus vero doloribus urgentibus, cata-
plasma imponi quoque conveniet vel ex lolio, vel ex
nordeo cui pinguis fici tertia pars sit adjecta: et id qui-
dem interdiu superjacebit ; noctu vero idem, aut cera-
tum , aut malagma , aut panni , quia potest cataplasma
decidere. Ergo quotidie quoque resolvetur, donec
jam cerato aut malagmate possimus esse contenti : et
decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab
undecimo vero ali incipiet : ideoque etiam laxior quam
primo fascia circumligabitur •; fereque ea curatio ad
quadragesimum diem perveniet. Sub qua si metus erit
suppurationis , plus malagma quam ceratum ad dige-
rendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae
supra scripta sunt , discuti potuerit, omnis mora vitanda
erit, ne os infra vitietur; sed qua parte maxime tume-
bit, demittendum erit candens ferramentum, donec
ad pus perveniat ; idque effundendum. Si nusquam ca-
putse ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intelligimus.
Creta cimoha totum locum illinemus , et siccari patie-
mur : quo loco maxime humor in ea perseverabit, ibi
pus proximum erit, eaque uri debebit. Si latius aliquid
abscedet, duobusauttribus locis erit perforandum, de-
mittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo
quod summum lino sit devinctum , ut facile educatur :
reliqua eadem, quae in cseteris adustis, facienda sunt.
Ubi purum erit uleus, ali corpus debebit, ne tabes, per-
niciosa futura, id malum subsequatur. Nonnunquam
etiam levius ipso osse affecto, et inter initia neglecto ,
non pus, sed humor quidam, mucis similis, intus coit,
LIB. VIII. SECT., X. 387
mollescitque contra cutis : in qua simili ustione uten-
dum est.
2. In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si
id quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est,
locus quidem concavus fit ; punctiones autem in eo sen-
tinntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse : quo
fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec
noscendae rei causa sunt : medicamentis vero iisdem
opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.
Sect. X. i. Similes rursus ex magna parte casus cura-
tionesque sunt humeri et femoris : communia etiam
quaedam humeris , brachiis , feminibus , cruribus , digitis :
si quidem ea minime periculose media franguntur. Quo
propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est,
eo pejor , est : nam et majores dolores affert, et difficilius
curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex , transversa;
pejor, ubi fragmenta multa atque ubi obliqua; pes-
simum , ubi eadem acuta. Nonnunquam aulem frac-
ta inhis ossa in suis sedibus remanent, multo ssepius
excidunt, aliudque super aliud effertur : idque ante
omnia considerari debet, et sunt notse certse. Si suis
sedibus sunt mota, resima, punctionisque sensum re-
praesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa,
sed obliqua junguntur , quod fit ubi loco suo non
sunt, membrum id altero latere brevius est, et mus-
culi ejus tument. Ergo si hoc deprehensum est, proti-
nus id membrum oportet extendere : nam nervi muscu-
lique intenti per ossa contrahuntur, neque in suum
locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rur-
sus, si primis diebus id omissum est, inflammatio ori-
tur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibe-
tur : nam distentio nervorum vel cancer sequitur, vel
certe , ut mitissime agatur , pus. Itaque si ante reposita
ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere au-
338 A. CORNELII CELSI
tem digitum vel aliud quodque raerubrum, si adhuc te-
nerum est, etiam unus homo potest, quum alteram par-
temdextra, alteram sinistra prehendit: valentius mem-
brum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores
nervi sunt, ut in viris-robustis , maximeque eorum femi-
nibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fas-
ciis utrinque capita articulorum deliganda , et per plu-
res in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius , quam
naturaliter esse debet , membrum vis fecit, tum demum
ossa manibus in suam sedem compeilenda sunt, indi-
ciumque ossis repositi est dolor sublatus. Et mem-
brum alteri sequatum involvendum duplicibus triplici-
bus\e pannis in vino et oleo tinctis, quos linteos esse
commodius est. Fere vero fasciis sex opus est. Prima
brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta
sursum versum feratur, et quasi in cochleam serpat;
satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera
dimidio iongior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea,
sitotum aequale est, undelibet super fracturam incipere
debet, priori adversa , deorsumque tendere, atque ite-
pum ad fracturam reversa in superiore parte ultra prio-
rem fasciam desinere. S.uper has injiciendum latiore lin-
teo ceratum est , quod eas contineat ; ac si qua parte os
eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et
oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt,
quarlaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et
tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore fiuiant,
quia satius est soepiiis circuire , quam adstringi ; siquidem
id quod adstrictum est, alienatur, et cancro o;>portu-
num est : articulum autem quam minime vincire
opus est; sed si juxta hunc os fractam est, necesse est.
Deligatum vero membrum in diem tertium continen-
dum est: eaque vinctura. talis esse debet, ut primo die
LIB. VIII. SECT. X. 3 89
nihil offenderit, non tamen laxa visa sit ; secundo laxior ,
tcrtio jam pene resoluta. Ergo ti-.n rursum id membrum
deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia est;
iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis
involvendum sic, ut tertia et quinta infra, caeterae
siipra finiantur. Quotieseunque autem solvitur mem-
brum , calida aqua fovendum est : sed si juxta articu-
lum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua
parte olei adjecta, eademque omnia facienda, donec
adeo inflammatio solvatur, ut tenuius quoque quam
ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus
dies non dedit, certe nonus exhibet : tum facillime
ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt ,
committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas
sedes reponenda sunt : deinde eodem modo merti-
brum deligandum , ferulseque super accommodanda?
sunt, quee fissse circumpositseque ossa in sua stde
contineant ; et , in quam partem fractura inclinat ,
ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Eas-
que omnes circa articulum esse oportet resimas,
ne hunc Isedant, Jiec ultra adstringi quam ut ossa con-
tineant: et quum spatio laxentur, tertio quoque die
paulum habenis suis coarctari : ac si nulla prurigo ,
nullus dolor est,sic manere, donec duas partes ejus
temporis quo os quodque confervet, compleantur : pos-
tea levius aqua calida fovere, quia primo digeri mate-
riam opus est tum evocari. Ergo cerato quoque liquido
id leniter esf ungendum , perfricandaque summa cutis
est, laxiiisc le id deligandum est. Tertio quoque die
solvendum »ic, ut remota calida aqua, caetera eadem
fiant : tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fue-
rint, subtrahantur.
2. Haec communia sunt , illa propria. Si quidem hu-
merus fractus , non sic, ut membrum aliud, intenditur ;
33.
39o A. CORNELII CELSI
sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humi-
liore adversus. Una fascia brachium amplexa , ex cer-
vice ipsius qui lsesus est , id sustinet ; altera ab altera
parte super cubitum data , ibi accipit nodum : tertia
vincto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque ca-
pitibus ejns inter sejunctis. Deinde ab occipitio ipsius,
minister sub ea fascia quam secundo loco posui , por-
recto , si dexter humerus ducendus est , dextro , si si-
nister, sinistro brachio , demissum inter femina ejus qui
curatur, baculum tenet : medicus super eam fasciam
de qua tertio loco dixi , plantam injicit dextram , si si-
nister ; sinistram, si dexter humerus curatur ; simulque
alteram fasciam minister attollit , alteram premit medi-
cus : quo fit ut leniter humerus extendatur. Fasciis vero ,
si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus
est ; si summum , longioribus , ut ab eo sub altera quo-
que ala per pectus et scapulas porrigantur. Protinus vero
brachium quum deligatur, sic inclinandum est, idque ef-
ficit, ut ante fascias quoque sic figurandum sit : ne postea
suspensum aliter atque quum deligabatur , humerum in-
clinet: brachioque suspenso, ipse quoquehumerusad la-
tus leniter deligandus est : per quse fit ut minime movea-
tur: ideoque ossa sic se habent, ut aliquis composuit.
Quum ad ferulas ventum est , extrinsecus esse earum lon-
gissimae debent, a lacerto breviores, sed sub ala brevissi-
mse. S?epius eae resolvenda? sunt , ubi in vicinia cubiti
humerus fractus est , ne ibi nervi rigescant , et inutile
brachium efficiant. Quoties solutre sunt , fractura manu
continenda , cubitus aqua calida fovendus, et molli ce-
rato perfricandus ; feruh-eque vel omnino non impo-
nendse |contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores
sint.
3. At si brachium fractum est , in primis considerau-
dum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
LIB. VIII. SECT. X. 3qi
non quo alia] in ejnsmodi casu curatio sit admovciula ;
scd primum, ut valentius extendatur, si utrumque os
fractum est ; quia necesse est minus nervos contrahi ,
altero osse integro eosque iutendente : deinde, ut cu-
riosius omnia in continendis ossihus fiant, si neutrum
alteri auxilio est : nam ubi alterum integrum est, plus
opis in eo quam in fasciis ferulisque sit. Deligari aulein
brachium debet paulum pollice ad pectus inclinato, si-
quidem is maxime brachii naturalis habitus sit; idque
involutum mitella commodissime excipitur, qure lalitu-
tline ipsi brachio , perangustis capitibus collo inji-
citur; atque ita commodebrachiumexcervice suspensum
est : idque paulum supra cubili aiterius regionem pen-
dere oportet.
4. Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glu-
tinare id vinciendo alienum est; fit enim brachium im-
mobile : at si nihil aliud quam dolori occursum est ,
idem qui fuit, ejus usus est.
5. In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem
os integrum manere. Gommime vero ei femorique est
quod , ubi deligatum est , in canalem conjiciendum est.-
Is canalis et ab inferiori parte foramina habere debet,
perquaesi quishumor excesserit, descendat;etaplanta
moram qure simul et sustineat eam , et delabi non pa-
tiatur ; et a lateribus cava per quae , loris datis , mora?
qusedam crus femurque, ut collocatum est,detineant.
Esse etiam is debet a planta , si crus fractum est , circa
poplitem;si femur, usque ad coxam; si juxta superius
caput femoris , sic , ut ipsa ei quoque coxa insit. Neque
tamen ignorari oportet , si femur fractum est , fleri bre-
vius, quia nunquam in antiquurn statum revertitur,
summisque digitis postea cruris ejus insisti: sed multo
lamen fiemori debilitas est, ubi fortunse negligentia quo-
que accessit.
3ga A CORNELII CELSI
6. Digitum satis est ad unum surculum post inflam-
mationem deligari.
7. His proprie ad singula membra pertinentibus ,
rursus illa communia sunt. Primis diebus fames ; deinde
tum quum jam increscere callum oportet, liberalius
alimentum; longa a vino abstinentia, fomentum aquee
calidra , dum inflammatio est , liberale ; quum ea desiit,
modicum : tiim etiam longior ulterioribus ex liquido
cerato membris, et mollis tamen unctio. Neque proti-
nus exercendum id membrum , sed ad antiquos usus
paulatim redneendum est. Gravius aliquanto est ,
quum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit,
maximeque, siidmusculifemorisauthumeri senserint;
naminflammationes multo graviores,etpromptiorescan-
cros habent. Ac femur quidem , si ossa inter se ces-
serunt , fere praecidi necesse est : humerus vero quoque
in periculum venit , sed facilius conservatur. Quibus pe-
riculis etiam magis id expositum , quod juxta ipsos
articulos ictum est : curiosius igitur agendum est; et
inusculus quidem per mediam plagam transversus prav
cidendus ; sanguis vero , si pariim fluxit , mittendus :
corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem mem-
bra lentius intendenda , et leniiis in his ossa in suam
sedem reponenda sunt : his vero neque intendi nervos,
neque ossa tractari satis expedit : ipsique homini per-
mittendum est , ut sic ea collocata habeat , quemad-
modum minime laedunt. Omnibus autem hisvulneri-
bus imponendum primo linamentum est vino madens ,
cui rosse pauliim admodum adjectum sit : csetera ea-
dem. Deligandaque fasciis sunt aliquanto quam vulnus
est latioribus , laxiiis scihcet quam si ea plaga non esset :
quanto facilius et alienari et occupari cancro vul-
nus potest , numero potiiis fasciarum id agendum est ,
ut laxre quoque seque contineant. Quod in femore hu-
LIB. VIII. SECT. X. 3o3
meroquc sic fiet , si ossa forte rectc concurrerint : sin
aliter se habebunt , eatcniis circumdari fascia debebit ,
ut impositum medicamentum contiiieat. Caetera eadem
quae supra scripsi, facienda sunt; praeterquam quod
neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanes-
cere non potest , sed pluribus tautummodo et latioribus
fasciis opus est : ingerendum quoque subinde in eas est
calidum oleum et vinum ; magisque in primo fame
utendum : vulnus calida aqua fovendum | frigusque omni
ratione vitandum est; et transeundum ad medicamenta
quae puri movendo sunt : major quoque vulneris quam
ossis cura agenda : ergo quotidie solvendum id nutrien-
dumque est. Inter quse si quod parvulum fragmentum
ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum ; si
acutum, ante acumen ejus, si longius est, prsecidendum ;
sibrevius, limandum et utrumquescalprolaevandum; tiun
ipsum recondendum est: ac si id manus facere non potest,
vulsella , quali fabri utuntur , injicienda est, recte se ha-
benti capite , ab ea parte qua sima est , ut ea parte qua
gibba est , eminens os in suam sedem compellat. Si id
majusest, membranulisque eingitur , sinere oportet eas
sub medicamentis resolvi; idque os, ubi jam nudatum
est , abscindere ; quod maturiiis scilicet faciendum est.
Potest quoque ea ratione et os coire , et vulnus sanes-
cere ; illud suo tempore , hoc prout se habet. Nonnun-
quam etiam in magno vulnere evenit , ut fragmenta
qusedam velut emoriantur, neque cum cseteris coeant:
quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur ;
quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque
nutrire. Sequitur vero , ut id os per se post aliquot dies
excidat : ac quiim jam misera antea conditio vulneris
sit, tamen id interdum manii latiusque facies. Saepe
etiam, integra cute, os a.brumpitur, protiniisque pru-
rigo et dolor oritur. Qua? solvere , si accidit , maturius
3g4 A. CORNELH CELSI
oportet, et fovere aqua per aestatem frigida , per hie-
mem egelida ; deiude ceratum myrteum imponere. In-
terdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat ;
quo a prurigine et punctionibus cognito , aperire id me-
dicus,eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua
vero curatio iu utroque hoc casu eadem est quae , ubi
ictus plagam protinus intulit. Puro jam ulcere , cibis hic
quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius
adhuc membrum est, et ossa loco suo non sunt, paxillus
tenuis et quam laevissimi generis inter ea demitti debet
sic, nt capite pauliim supra ulcusemineat, isquequo-
tidie plenior adigendus est, donec par id membrum
alterifiat : tum paxilhis removendus, vulnusque sanan-
dum est. Cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in
qua myrtus , hedera , aliaeve similes verbenae decoctae
sint ; illinendumque medicamentum quod siccet, et
magis etiam hic quiescendum , donec id membrum con-
firmetur. Si quando vero ossa non conferbuerunt , quia
ssepe mota sunt , ssepe soluta , in aperto deinde curatio
est; possunt enim coire. Si vetustas occupavit, mem-
brum extendendum est , ut aliquid laedatur : ossa inter
se manu dimovenda , ut concurrendo exasperentur , et
ut, si quid pingue est, eradatur, totumque id quasi
recens fiat; magna tamen cura habita, ne nervi mus-
culive lasdantur. Tum vino fovendum est , in quo ma-
licorium decoctum sit , imponendumque id ipsum ovi
albo mixtum : tertio die resolvendum , fovendumque
aqua , in qua verbenae , de quibus supra dixi , decoctae
sint : quinto die idem faciendum , ferulaeque circum-
dandae. Caetera et ante et post eadem facienda, quae
suprascripsi.Solenttameninterdumtransversa inter se
ossa confervere ; eoque et brevius membrum et inde-
corum fit; et si capita acutiora suut, assiduae punctiones
sentiuntur : ob quam causam frangi rursus ossa et di-
LIB. VIII. SECT. XI. 3c)5
rimi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa mem-
brum id fovetur, et ex eerato liquido perfricatur in-
tenditurque : et inter haec medicus pertractans ossa,
ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellit-
que id quod eminet, in suam sedem ; et, si parum
valuit , ab ca parte in quam os se inclinat , involutam
lana regulam objicit : atque ita deligando assuescere ile-
rum vetustse sedi cogit. Nonnumquam autem recte
quidem ossa cohreserunt , superincrevit vero nimius cal-
lus; ideoque locus intumuit. Quod ubi incidit, diu le-
niterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale
et nitro , multumque aqua calida salsa fovendum , et
imponendum malagma quod digerat , adstrictiusque al-
ligandum : oleribus quoque et prseterea vomitu uten-
dum , per quae cum carne callus quoque extenuatur.
Confert quoque aliquid de sinapi cum licu in alterum
par membrum impositum , donec id paulum erodat ,
eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est ,
rursus ad ordinem vitae revertendum est.
Sect XI. Ac de fractis quidem ossibus hactenus dic-
tum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis :
nam modo quse junclasuntinter se , dehiscunt, utquum
latum scapularum os ab humero recedit , et in brachio
radius a cubito , et in crure tibia a sura ; interdum e
saltu, calcis os a talo; quod raro tamen fit : modo
articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus di-
cam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus ca-
vus est, depressusque digitus sinum invenit : deinde
gravis inflammatio oritur, atque in talis pr^cipue : si-
quidem febres quoque et cancros, et nervorum vel
distentiones vel rigores qui caput scapuiis annectunt ,
movere consuevit : quorum vitandorum causa , facienda
eadem sunt, quse in ossibus mobilibus laesis. Ubi ali-
quid incidit, protiniishis locis proposita sunt, utdolor
3o6 A. CORNELII CELSI
tumorque per ea tollantur : nam diducta haec ossa nun-
quain rursus inter se junguntur, et ut aliquid deeoris
eo loco , sic nihil usiis admittitur. Maxilla vero et ver-
tebrse, omnesque articuli, quum validis nervis compre-
bendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu
nervis vel ruptis vel infirmatis : faciliusque in pueris
et adolescentulis quam in robustioribus. Hi quoque
elabuntur in priorem et in posteriorem , in interiorem
et exteriorem partem ; quidam omnibus modis, quidam
certis. Sunt quoque quaedam communia omnium signa ;
qusedam propria cujusque; siquidem semper ea parte
lumor est in quam os prorumpit, ea sinus a qua re-
cessit. Et haec quidem in omnibus deprehenduntur,
alia vero in singulis; quse, simul atque de quoque di-
cam , proponenda erunt. Sed ut excidere omnes arti-
culi possunt , sic non omnes reponunlur. Caput enim ,
ubi excidit, nunquam compellitur, neque in spina ver-
tebra; neque ea maxilla quae utraque parte prolapsa,
antequam reponeretur, inflammationem movit : rur-
sum qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque
in suas sedes , iterum excidunt : at quibus in pueritia
exciderunt, neque repositi snnt, minus quam cceteri
crescunt : omniumque quce loco suo non sunt, caro
emacrescit, magisque in proximo membro quam in ul-
teriore, ut puta, si humerus loco suo non est, major
in eo ipso fit macies quam inbrachio ; major inhoc quam
in manu. Tum pro sedibus et pro casibus quiincide-
runt, aut major aut minor usus ejus membri relinqui-
tur, quoque in eo plus usus superest, eo minus id
extenuatur. Quidquid autem loco suo motum est, ante
inflammationem reponendum est : si illa occupavit ,
dum conquiescat, lacessandum non est: ubi finita est,ten-
randum est in his membris quae id paliuntur. Multum
autem eo confert et corporis et nervorum habitus :
LLB. VIII. SECT. XII. 397
nam si corpus tenue , si humidum est, si nevvi infirmi,
expeditius os reponitur : sed et primo facilius excidit ,
et postea minus fideliter continetur. Quoe contraria his
sunt, melius continent; sed id quod expulsum est, diffi-
culter admitiunt. Oportet autem ipsam inflammalioneni
levare, super succida lanaex aceto imposita: a cibo, si
valentioris articuli casus est, triduo, iiiterdum etiam quin-
que diebus abstinere ; bibere aquam calidam, dum sitim
finiat ; curiosiusque hsec facere , his ossibus motis, qua*.
validis plenisque musculis continentur; si vero etiam
febris accessit, multo magis : deinde , die quinto fovere ex
aqua calida ; remotaque lana, ceratum impcnere ex
cyprino factum, nitro quoque adjecto, donec omnis
inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro ad-
hibere : cibis uti bonis, uti vino modice; jamque ad
usus quoque suos id membrum promovere : quia mo-
tus ut in dolore pestifer, sic ahas saluberrimus corpori
est. Ha?c communia sunt, nunc de singulis dicam.
Sect. XII. Maxilla in priorem partem propellilur;
sed modo altera parte , modo utraque. Si altera , in con-
trariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes
paribus non respondent, sedsub his qui secant, canini
sunt : at si utraque, totum mentum in exteriorem par-
tem promovetur, inferioresque dentes longius quam
superiores excedunt, intentique super musculi appa-
rent. Primo quoque tempore homo in sedili collocan-
dus est sic, ut minister a posteriore parte caput ejus
contineat; vel sic ut juxta parietem is sedeat, subjecto
inter parietem et caput ejus scorteo pulvino duro, eo-
qne caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
Tum medici digiti pollices linteolis vel fasciis, ne dila-
bantur, involuti, in os ejus conjiciendi; casteri extrin-
secus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla appre-
hensa est , si unaparte procidit, concutiendum mentum,
34
398 A. CORNELII CELSI
et ad guttur adducendum est : tunc simul et caput
apprehendendum , et, excitato mento , maxilla in suam
sedem compellenda , et os ejus comprimendum est sic,
ut omnia pene uno momento fiant. Sin utraque parte
prolapsa est , eadem omnia facienda ; sed aequaliter re-
tro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore
oculorumetcervicis iste casus incidit , ex brachio san-
guis mittendus est. Quum omnibus vero quorum ossa
mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his
praecipue : adeo ut sermo quoque frequenti motu oris
nervos laedat.
Sect. XHI. Caput duobus processibus in duos sinus
summae vertebrae demissis, super cervicem contineri in
prima parte proposui. Hi processus interdum in poste-
riorem partem excidunt : quo fit, ut nervi sub occipitio
extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bi-
bere is , neque loqui possit , interdum sine voluntate
semen emittat ; quibus celerrime mors supervenit. Po-
nendum autem hoc esse credidi , non quo curatio ejus
rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur , et non
putarent sibi medicum defuisse , si qui sic aliquem per-
didissent.
Sect. XIV. Idem casus manet eos quorum in spina
vertebrae exciderunt : id enim non potest fieri, nisi et
medulla qnae per medium , et duabus membranulis quae
per duos a lateribus processus feruntur, et nervis qui
continent , ruptis. Excidunt autem eae et in posteriorem
partem, et in priorem, et supra septum transver-
sum , et infra : in utramvis partem exciderint , a poste-
riore parte vel tumor vel sinus erit : si super septum
id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut distentio
nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor
urget, et aures obtusae sunt : si sub septo, femina re-
sob/untur, urina supprimitur, interdum etiam sine vo-
LIB. VIII. SECT. XV. 399
luntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius
quam ex capitis, sio tamen intra triduum liomo mori-
tur. Namquod Hippocrates dixit, vertebra in exterio-
rem partem prolapsa, pronum hominem collocandum
esse et extendendum, tum calce aUquem super ipsum
debere subsistere, eamque intus impellere; in liis ac-
cipiendum est quse paulum excesseruut , non in his
quae toto loco motse sunt. Nonnunquam enim nervo-
rum imbecillitas efficit , ut , quamvis non exciderit ver-
tebra, paulum tamen in priorem partem promineat.
Id non jugulat : sed ab interiore parte ne contingit qui-
dem posse : ab exteriore si propulsum est, plerumque
iterum redit ; nisi, quod admodum rarum est, vis
nervis restituta est.
Sect. XV. Humerus autem, modo in alam excidit,
modo in partem priorem. Si in alam delapsus est ,
ei junctus cubitus recedit ab latere , sursumque juxta
ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest,
longiusque altero id brachium est : si in priorem par-
tem, summum quidem brachium extenditur, mhius
tamen quam naturaliter : difficiliusque in priorem par-
tem quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur si
in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est cor-
pus, vel molle certe et imbecillibus nervis intentum
est , satis est collocare id in sedili , et ex duobus minis-
tris alteri imperare , ut caput lati scapularum ossis le-
niter reducat, alteri ut brachium extendat; ipsum
posteriore parte residentem humerum sub ala ejus
cogere, simulque et ille latum os, et altera. manu
brachium ejus ad latus impellere. At si vastius corpus,
iiervive robustiores sunt , necessaria est spathula lignea,
quse et crassitudinem duorum digitorum habet , et Ion-
gitudine ab ala ad digitos pervenit; in qua summa
capitulumest rotundum et leniter caviim, ut reciperc
400 A. CORNELII CELSI
particulam aliquam ex capite humeri possit. In ea bina
foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus ,
inque ea lora rnollia conjiciuntur. Ea spalha , fascia in-
voluta, quo miuus tactu laedat, ad alam a brachio
dirigitur sic, ut caput ejus summas alae subjiciatur :
deinde loris suis ad brachium deligatur; uno loco
paulutn iufra humeri caput, altero pauliim supra cu-
bitum, tertio supra manum : cui rei protiniis inter-
valla quoque foraminum apta sunt. Sic brachium de-
ligatum super scalae gallinarise gradum trajicitur, ita
altse, ut consistere homo ipse uon possit; simulque in
alteram partem corpus demittitur , in alteram brachium
intenditur; eoque fit ut capiteligni caput humeri im-
pulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine
hoc, compellatur. Multas esse ahas rationes scire fa-
cile est, uno Hippocrate lecto; sed non alia magis
usu comprobata est. At si in priorem partem humerus
excidit, supinus homo collocandus est, fasciaque aut
habena media ala circumdanda est, capitaque ejus
post caput hominis ministro tradenda , brachium alteri;
prsecipiendumque , ut ille habenam , hic Itraehium ex-
tendat. Deinde, medicus caput quidem hominis sinis-
tra debet repellere, dextra vero cubitum cum humero
attollere, et os in suam sedem compellere; faeiliusque
id in hoc casu , quam in priore revertitur. P«.eposito
humero, lana alre subjicienda est; si in interiore parte
os fuit, ut ei opponatur ; si in priore, ut tamen com-
modiiis deligetur. Tum fascia primum subala obvoluta
caput ejus debet comprehendere, deinde perpectus ad
alteram alam , ab eacpie ad scapulas , rursus que ad
ejusdem humeri caput tendere, ssepiiisque ad eamdem
rationem circumagi,donec bene idteneat. Yinctus hac
ratione humeruscommodiuscontinetur; si adductus ad
latus est, ad id quoquefascia deligatur.
Sect. XVI. In cubito autem tria coire ossa, hu-
Lltt. VIII. SECT. XVI. 4oi
meri,et radii, et cubiti ipsius, ex his qua prima
parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit.
Si cubitus qui annexus humero est, ab hoc excidit,
radius qui adjunctus est, interdum trahitur, inter-
dum subsistit. In omnes vero quatuor partes excidcre
cubituspotest; sed, si in priorem prolapsus est, exten-
tum brachium est, neque recurvatur; si in posterio-
rem,brachium curvum est, neque extenditur, bre-
viusque altero est ; interdum febrem vomitumque biiis
movet: si in exteriorem iuterioremve, brachium por-
rectum est, sed paulum in eam partern a qua os reces-
sit, recurvatur. Quidquid incidit, reponendi ratio una
est : neque in cubito tantum est , sed in omnibus quo-
que membris longis, quse per articulum longa testa
junguntur. Utrumque membrum in diversas partes
extendere, donec spatium inter ossa liberum sit;
tum id os.quod- excidit, ab ea parte in quam prolap-
sum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen
alia atque alia genera sunt , prout nervi valent, aut
ossa huc illucve se dederunt: ac modo manibus solis
utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si
in priorem partem cubitus prolapsus est , extendi per
duos manibus , interdum etiam habenis adjectis , satis
est : deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum
est, et super id repente cubitus ad humerum impel-
lendus est. At in aliis casibus commodissimum est ea-
dem ratione brachium extendere, quae fracto humero
supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua ciua-
lio eadem est, quae in omnibus: celerius tamen et sae-
pius id resolvendum est , multoque magis aqua, calida
fovendum, et diutius ex oleo et nitro ac.sale perfri-
candum. In cubito enim celerius quam in ullo alio ar-
liculo,sive extra remansit, sive intus revertit, callus
34.
402 A. CORNELII CELSI
circumdatur, isque si per quietem increvit , flexus il-
lius postea prohibet.
Sect. XVII. Manus quoque in omnes quatuor par-
tes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit , por-
rigi digiti non possunt ; si in priorem , non inclinantur ;
si in alterutrum latus, manus in contrarium, id est,
aut ad pollicem , aut ad minimum digitum convertitur.
Reponi non dimcillime potest. Super durum locum et
renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera
brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem
partem os excidit; supina, si in priorem; si in inte-
riorem exterioremve , in latus. Ubi satis nervi diducti
sunt, si in alterutrum latus procidit, manibus in con-
trarium repellendum est. At his quse in priorem poste-
rioremve partem prolapsa sunt , super imponendum
durum aliquid, idque supra prominens os manu urgen-
dum est, per quod vis adjecta os facilius in suam sedem
compellit.
Sect. XVIII. In palma quoque ossa interdum suis
sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo
in posteriorem : in latus enim moveri , paribus ossi-
bus oppositis , non possunt. Signum id solum est , quod
omnium commune est ; tumor ab ea parte iu quam
os venit; sinus ab ea a qua recessit : sed sine inten-
tione digito tantummodo bene pressum os, in suam
sedem revertitur.
Sect. XIX. At in digitis totidem fere casus, eadem-
que signa sunt qua? iu mauibus : sed in his extenden-
dis non seque vi opus est , quiim et articuli breviores ,
et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo
intendi debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem
partem exciderunt; tiim jam palma compelli : at id
quod in Iatus elapsum est, digitis medici rcstitui.
Sect. XX. Quimi de his dixerim , de iis quoque quaj
LIB. VIII. SECT. XX. 4o3
in crurihus sunt, videri possum dixisse : siquidem
etiam in hoc casu qusedam simililudo est femori et
humero , tibire et cubito , pedi et manui. Quaedam ta-
men separatim quoque de his dicenda sunt. Femur in
omnes quatuor partes promovetur, sajpissime in inte-
riorem , deinde in exteriorem , raro admodum in prio-
rem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolap-
sum est, crus lougius altero et valgius est; extra enim
pes ultimus spectat : si in exteriorem , brevius varum-
que iit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram
non contingit , sed planta ima ; meliusque id crus supe-
rius corpus quam in priore casu fert, minusque baculo
eget. Si in priorem, crus extensum est, implicarique
non potest , alteri cruri ad calcem par est : sed ima
planta minus in priorem partem inclinatur, dolorque
in hoc casu pra?cipuus est, et maxime urina supprimi-
tur. Ubi cum dolore inflaminatio quievit, commode
ingrediuntur, rectusque eorum pes est. Si in posterio-
rem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi
constitit, calx quoque terram non contingit. Magnum
autem femori periculum est , ne vel difliculter repona-
tur, vel repositum rursiis excidat. Quidam semper ite-
rum excidere contendunt; sed Hippocrates et Diocles,
et Philotimus , et Nileus , et Heraclides Tarentinus ,
clari admodum auctores , ex toto se restituisse memo-
ria3 prodiderunt : neque tot genera machinamentorum
ad extendendum in hoc casu femur , Hippocrates, An-
dreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, fa-
ber quoque quidam, reperissent, si id frustra esset. Sed
ut hsec falsa opinio est, sic illud verum est: quum ibi
valentissimi nervi musculique sint,si suum roburhalDent,
vix admittere : si non habent, repositum non continere.
Tentandum igitur est , et si tenerius membrum est ,
satis est habenam alteram ab inguine , alleram a genu
404 A. CORNELH CELSI
intendi : si validius , melius adducent qui easdem ha-
l>enas ad valida bacula deligarint : quumque eorum
fustium imas partes oppositae morae objecerint, supe-
rioresque ad se utraque manu traxerint. Etiamnum va-
lentius intenditur membrum super scamnum , cui ab
utraque parte axes sunt ad quos habense illae deligan-
tur, qui ut in torcularibus conversi, rumpere quoque,
si quis perseveraverit, non solum extendere nervos,
sed et musculos possunt. Collocandus autem homo su-
per id scamnum est , aut pronus , aut supinus , aut in
latus sic, ut semper ea pars superior sit in quam os
prolapsum est, ea etiam inferior, a qua recessit. Ner-
vis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum
aliquid super inguen ponendum, subitoque super id
genu adducendum est eodem modo , eademque de causa
qua idem in brachio fit; protinusque, si complicari fe-
mur potest , intus est. In cseteris vero casibus, ubi ossa
per vim paulum inter se recesserunt , medicus debet id
quod eminet, retro cogere, minister contra inde coxam
propellere. Reposito osse , nihil aliud novi curatio
requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne si
motum adliuc nervis laxioribus femur fuerit, rursiis
erumpat.
Sect. XXI. Genu vero et in exteriorem , et in inte-
riorem , et in posteriorem partem excidere notissimum
est: in priorem non prolabi plerique scripserunt; po-
testque id vero proximum esse, quiim inde opposila
patella, ipsa quoque caput tibise contineat. Meges ta-
men eum cui id in priorem partem excidisset, a se
curatum esse memorise prodidit. In his casibus intendi
nervirationibus iisdem quas in femore retuli, possunt.
Et id quidem quod in posteriorem partem excidit , eo-
dem modo, rotundo aliquo super poplitem imposito,
adductoque eo crure , recondilur. Caetera vero mani-
LIB. VIII. SECT. XXV. 4oj
bus simul , dum ossa iu diversas partes coinpelluutur.
Sect. XXII. Talus in oinnes partes prolabitur.
Ubi in interiorem partem excidit , ima pars pedis
in exteriorem partem converlitur; ubi huie eontra-
rius casus, contrarium etiamsignum exstat : si in prio-
rem partem erumpit , a posteriore latus nervus du-
rus et intentus est, simusque is pes est : si in posterio-
rem, calx pene conditur, planta major fit. Reponitur
autem is quoque per manus , prius in diversa pede et
crure diductis. Et in hoc qnoque casu diutius in lec-
tulo perseverandum est, ne is talus qui totum corpus
sustinet, parum confirmatis nervis, ferendo oneri ce-
dat : rursusque prorumpat. Calceamentis quoque hu-
milioribus primo tempore utendum , ne vinctura talum
ipsum laedat.
Sect. XXIII. Plantae ossa iisdem modis quibus in
manu, prodeunt, iisdemque reconduntur. Fascia tantum-
modo calcem quoque debet comprehendere, ne quum
mediarn plantam imumque ejus vinciri necesse est,
liber talus in medio relictus, materiam pleniorem reci-
piat, ideoque suppiiret.
Sect. XXIV. In digitis nihil ultra fieri deliet quam
quod in his qui sunt in manu , positum est : potest ta-
men conditus articulus medius aut summus canaliculo
aliquo contineri.
Sect. XXV. Haec facienda sunt in his casibus, ubi
sine vulnere ossa exciderunt. Hic quoque et ingens pe-
riculum est; et eo gravius , quo majus membrum est,
quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideo-
que in humeris femoribusque metus mortis est : at si
reposita ossa sunt, spes nulla est; non repositis autem,
nonnullum periculum est : eoque major in utroque
timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates
nihil tuto reponi posse , praeter digitos , et plantas , et
4o6 A. CORNELII CELSI
manus , dixit ; atque in his quoque diligenter esse agen^
dum , ne praecipitentur segri. Quidam brachia quoque
et crura reposuerunt ; et ne cancri distentionesque ner-
vorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret
mors matura , sanguinem ex brachio miserunt. Veruui
ne digitus quidem, in quo minimum, ut malum,
sic etiam periculum est, reponi debet, aut in in-
flammatione , aut postea , quum jam vetus res est.
Si reposito quoque osse, nervi distenduntur, rursus id
protkius expellendum est. Omne aulem membrum
quod cum vulnere loco motum, neque repositum est,
sic jacere convenit, ut maxime cubantem juvat : tan-
tum ne moveatur, neve dependeat. In omni quoque
tali morbo magnum ex longa fame praesidium est; deinde
ex curatione eadem quse proposita est, ubi ossibus frac-
tis vuluus accessit. Si nudum os eminet, impedimento
semper futurum est: ideo quod excedit, abscindendum
est, imponendaque super arida linamenta sunt, etme-
dicamenta non pinguia; donec quae sola esse in ejus-
modi re sanitas potest, veniat : nam et debilitas sequi-
tur, et tenuis cicatrix inducitur, quse necesse est facile
noxae postea pateat.
INDEX SECTTONUM
CELSI MEDICINiE.
LIBER I.
XRjEFATIO.
Sect. I. Quemadmodum sanos agere conveniat.
II. Quae imbecillis servanda sint.
III. Observationes quaedam , prout res novae in-
cidunt, et corporum genera, et sexus, etseta-
tes, et tempora auni sunt.
IV. De his, qui aliqua parte corporis laborant,
et primum de his, quibus caput infirmum est.
V. De his, quilippitudine, gravedine, destillatione,
tonsillisque laborant.
VI. Ad solutam alvum remedia.
VII. Remedia ad coli dolorem.
VIH. Quse agenda sint stomacho laborantibus.
IX. Quid observaudum sit dolore nervorum la-
borantibus.
X. Observatio in pestilentia.
LIBER II.
Sect. I. Quae anni tempora, quae tempestatum genera,
que partes aetatis, qualia corpora veltuta, vel
morbis opportuna sint, et quod valetudinis ge-
nus in quoque timeri possit.
II. De signis adversae valetudinis futurae.
4o8 INDEX SECTIONUM.
III. Quse bona in aegrotantibus signa sint.
IV. Mala signa aegrotantium.
V. De signis longse valetudinis.
"VI. De indiciis rnortis.
VII. De no tis, quas aliquis in singulis morborum
generibus habere possit.
VHL Quee nota? in quoque morbi genere vel spem
vel pericula ostendant.
IX. De morborum curationibus.
X. De sanguinis detractione per venas.
XI. De sanguinis detractione per cucurbitulas.
XII. De dejectione.
XIII. De vomitu.
XIV. De frictione.
XV. De gestatione.
XVI. De abstinentia.
XVII. De sudore.
XVIII. Qui cibi potionesque, aut valentis aut me-
diae aut iinbecillae materiae sint.
XIX. Quae natura ac proprietas cujusque rei sit ,
qua vescimur.
XX. De bis, quae boni succi sunt.
XXI. De his, quae mali succi sunt.
XXII. Quae res lenes, quaeve acres sint.
XXIII. De his , quae crassiorem , quaeve tenuio-
rem piluitam faciunt.
XXIV. De his, quae stomacho idoneasunt.
XXV. Quae res aliense stomacho sint.
XXVI. De his, quae inflant.
XXVII. De his, quae calefaciunt, aut refrigerant.
XXVIII. De his , quae intus facile corrumpuntur.
XXIX. De his, quae alvum movent.
XXX. De his, quae alvum adstringunt.
XXXI. De his , quae urinam movent.
INDEX SECTIONIJM. /,00.
XXXII. De his, qiue ad somnum apta sirat.
XXXIII. De his, quse materiam evoeant.
LIBER III.
Sect. I. De morborum generibus.
II. Quomodo morbi cognoscantur , et an iucres-
cant, an minuantur; et qua ratione ab initio,
qui languere incipit , curari debeat.
III. De febrium generibus.
IV. De curationum diversis generibus.
V. De febrium speciebus, et singularum curatio-
nibus: et primo, quando cibus febricitantibus
dandus sit.
VI. Quando potiones febricitantibus dari expe-
diat.
VII. Quomodo pestilentes febres curari debeant.
VIII. Curatio semitertianee febris , quae ^purpi-
touo? dicitur.
IX. Curatio lentarum febrium.
X. Remedia in febribus ad capitis dolorem , et
pracordiorum inflammationem , et ariditatem
et scabritiem linguse.
XI. Remedia conlra frigus , quod febrem prae-
cedit.
XII. Curatio horroris in febribus.
XIII. Curatio quotidianae febris.
XIV. Curatio tertianee febris.
XV. Curatio quartanse febris.
XVI. Curatio duarum quartanarum.
XVII. Curatio quotidianse febris , quae ex quar-
tana facta sit.
XVIII. De tribus insania? generibus : et primo ,
de ejus curatione quaj a Gra?cis «ppevlTtc dicitur.
35
4io ENDEX SECTIONUM.
XIX. De cardiacis.
XX. De lethargicis.
XXI. De hydropicis.
XXII. De tabe, et ejus speciebus.
XXin. De comitiali morbo.
XXIV. De regio morbo.
XXV. De elephantia.
XXYI. De attonitis.
XXVII. De resolutione nervorum.
LIBER IV.
Sect. I. De humani corporis interioribus sedibus.
II. De curationibus morborum, qui nascuntur a
capite.
III. De cervicis morbis.
IV. De faucium morbis : et primum , de angina.
V. De stomachi morbis.
VI. De laterum doloribus.
VII. De viscerum morbis : et primo , de pulmone.
VIII. De hepaticis.
IX. De lienosis.
X. De renum morbis.
XI. De intestinorum morbis : et primo , de eho-
lera.
XII. De cceliaco, ventriculi morbo.
XIII. De tenuioris intestini morbo.
XIV. De morbo intestini plenioris,
XV. De torminibus.
XVI. De lsevitate intestinorum.
XVII. De lumbricis alvum occupantibus.
XVIH. De tenesmo.
XIX. De ventris fluxu.
XX. De vulvse morbo.
XXI. Be seminis nimia ex naturalibus profusione.
INDEX SECTIONUM. Mi
XXII. De coxarum morbis.
XXIII. De genuum dolore.
XXIV. De-mauuum et pedum articulorumque
vitiis.
XXV. De refectione convalescentium a morbo.
LIBER V.
Sect. I. De simplicibus facultatibus quarumcumque re-
rum , et quibus medicamenta sunt : et primo ,
de his quoe sanguinem supprimunt.
II. Quae vulnus glutinent.
III. Quae concoquant , et moveant pus.
IV. Quae aperiant vulnera.
V. Quse purgent.
VI. Quae rodant.
VII. Quae exedant corpus.
VIII. Quae adurant.
IX. Quae crustas ulceribus inducant.
X. Quae crustas ulceribus resolvant.
XI. Quae discutiant ea , quae in aliqua parte cor-
poris coierunt.
XII. Quae evocent, et educant.
XIII. Quae exasperata laevent.
XIV. Quae carnem nutriant, et ulcus impleant.
XV. Quae molliant.
XVI. Quae cutem purgent.
XVII. De mixturis simplicium rerum ; et de ra-
tione ponderum.
XVIII. De malagmatis.
XIX. De emplastris.
XX. De pastillis.
XXI. De pessis.
XXII. De medicamentis , quibus aridis utimur.
4 12 INDEX SECTIONUM.
XXIII. De antidotis , et quibus malis opitulen-
tur.
XXIV. De acopis.
XXV. De catapotiis.
XXYI. De quinque generibus noxarum corporis.
XXVII. De vulneribus, quae per morsus infe-
runtur, eorumque curationibus.
XXVIII. De iuterioribus ulceribus , quae , aliqua
corporum parte corrupla nascuntur.
LIBER VI.
Sect. I. De vitiis singularum corporis partium.
II. De porrigine.
III. De sycosi.
IV. De areis.
V. De varis , et lenticulis , et ephelide.
VI. De oculorum morbis : et primo , de his qui
lenibus medicamentis curantur.
VII. De aurium morbis.
VIII. De narium morbis.
IX. De dentium dolore.
X. De tonsillis.
XI. De oris ulceribus.
XII. De linguoe ulceribus.
XIII. De parulidibus et ulceribus gingivarum.
XIV. De uvse morbo.
XV. De cancro oris.'
XVI. De parotidibus.
XVII. De umbilico prominente.
XVIII. De obscoenarum partium vitiis.
XIX. De digitorum ulceribus.
INDEX SECTIONUM. 41 3
LIBER VII.
PRiEFATro. De Chirurgica , et qui in ea claruerint,
et qualis esse Chirurgus debeat, et quid hoc
in libro describatur.
Sect. I. De luxatis.
II. De his, quse per se intumescunt, quomodo
incidenda et curanda sint.
III. De bonis malisve signis suppurationum.
IV. De fistulis.
V. De telis e corpore extrahendis.
VI. De gangliis , et meliceride , et atheromate ,
et steatomate , capilis tuberculis.
VII. De oculorum vitiis , quse scalpello et manu
curantur.
VIII. De aurium morbis, qui manu et scalpello
curantur.
IX. Curta in auribus , labrisque ac naribus , quo-
modo sarciri et curari possint,
X. De polypo.
XI. De ozaena.
XII. De oris vitiis , quae manu et ferro curantur.
XIII. De cervicis vitiis.
XIV. De umbilici vitiis.
XV. Quomodo aqua hydropicis emittatur.
XVI. De ventre ictu perforato , et intestinis vul-
neratis.
XVII. De interiore membrana abdominis rupta.
XVIII. De testiculorum natura et uiorbis.
XIX. De testiculorum curationibus communibus:
et primo , de incisione inguinis , vel scroti.
XX. De inteslini in scrotum devoluti curatione.
XXI. De omenti in scrotum prolapsi curatione.
XXII. De ramicis curatione.
35.
4i4 INDEX SECTIONUM.
XXIII. De carne , quae inter tunicas testiculorum
concrevit, et de nervo indurato.
XXIV. De ramice inguinis.
XXV. Ad tegendam glandem colis , si nuda est.
XXVI. De urinaj reddendae difficultate et cura-
tione.
XX VII. De cancro qui, iiicisa vesica , nascitur.
XXVIII. Si naturalia feminarum non admittunt
concubitum, quomodo curari conveniat.
XXIX. Qua ratione partus emortuus ex utero
excutiatur.
XXX. De ani vitiis.
XXXI. De varicibus.
XXXII. De digitis cokarentibus , et curvatis.
XXXIII. De gangrsena.
LIBER VIII.
Sect. I. De positu et figura ossium totius humani cor-
poris.
II. Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognos-
cantur, et qua ratione curentur.
III. Quomodo os excidatur; et de modiolo, et
terebra, ferramentis ad id paratis.
IV. De calvaria fracta.
V. De naso fracto.
VI. De auribus fractis.
VII. De maxilla fracta , et quibusdam ad omnia
ossa pertinentibus.
VIII. De jugulo fracto.
IX. De costis fractis.
X. De humerorum , brachiorum, femorum , cru-
rum, digitorum fractorum, vel evulsorum ,
communibus curationibus.
INDEX SECTIONUM. 4*5
XI. De ossibus luxatis.
XII. De maxillaluxata.
XIII. De capite luxato.
XJV. De spina luxata,
XV. De humero luxato.
XVI. De cubito luxato.
XVII. De manu luxata.
XVIII. De palma luxata.
XIX. De digitis luxatis.
XX. Defemore luxato.
XXI. De genu luxato.
XXII. De talo luxato.
XXIII. De planta luxata.
XXIV. De digitis luxatis.
XV. De his quae , cum vulnere , loco moventur.
INDEX MORBORUM.
A.
Abcessus miuuti.
237
Abdominis membrana rupta.
33 r
Abstinentia cnrationis initinm.
74
— Duo genera.
idem
Accessiones , in febribns attente considerandae.
96
Acetum, in ore retentum prodest aestuantibus , in
balneo.
27
Acopa varia.
203
A5cpox,op<5ttv.
243
JEgri quam minime exasperandi tristibus notitiis.
98
iEsculapius auctor vetustissimus.
7
JEstas periculosior hieme.
27
JEta.s media tutissima.
38
AiytXw^.
3io
Alvus-quae astringant eam, 3o et 83 , quse solvant
3o et 84, quid requirat cita.
33
Angina.
148
Antidota varia.
2or
Ani morbi.
290
— Vitia manu curanda.
258
— Lapsus quid requirat.
293
Aqua frigida infusa quibus prosit.
25
— Intercus quando minime terribilis.
56
Arearum duo genera.
25r
Articulorum vitia quando solvi possunt.
57
— Quibus fainiliaria, quo modo curanda.
177
Ad6w.a.
U9
4i8 INDEX.
Aspide (ab) percussus quid faciat. 228
Autumnus periculosissimus. 37
Aurium morbi. 272
— Quam curatiouem poscant. 273
— Cartilago rupta quomodo sananda. 38 1
B.
Balneum fervens fatigatis, non idoneum. 25
— Quomodo fatigati levari debeant. 26
— Quomodo exusti in sole. idem
— Ejus usus duplex. 75
Brachium fractum quid requirat. 3go
BpoyjrojciQXn , quomodo sanetur. 326
C.
Calculosi quibus indiciis cognoscuntur 345
— Eorum curatio. idem
Calculus arenosus. 349
— Ejus curatio, in feminis. 35o
Calefacientia corpus. 3o
Calor qute adjuvet. 35
— Quid faciat nimius. idem
Calvaria percussa, quid requirat, 374
— Varise curationes. 376
Cancer. 288
— Ejus indicia et curatio. 353
— Naturalium in feminis. 355
Capitis varia tubercula. 3o5
Capitis mala. 25o
Caput grave quid nuntiet, 49
Caput infirmum. 32
Carbunculus. 2 3o
INDEX.
4i9
Catapotia varia.
203
Cathartica varia.
181
Causae morborirai abditae.
■5
— Evidentes.
10
Cerebri valuerati notitiae.
209
XaXa^ia *
3o8
Chironium ulcus.
235
Chirurgo necessariae qualitates.
296
Cholera , quid sit , quo modo sanetur.
i63
Cibus, quis ejus modus.
24
— Ordo.
idem
Ciborum varia genera.
77
— Variae qualitates.
80
Clavus.
244
Coitus primus solvit morbos infantiles.
41
Colis inflammatio.
285
Colis vitia et curatio.
343
Collyria varia.
2 56
Comitialis morbus quomodo sanandus.
i3o
Concubitus quomodo , quando habendus.
22
Condyloma.
29i
Conjecturalis ars medicina.
48
Cordis percussi notse.
209
Corpora quee rodant, exedant.
182
— Adurant.
i83
Corpus, quid habilissimum.
38
Costarum fractarum curatio.
385
Coxarum dolores.
176
Crudum ructans , quid facere debeat.
23
Crus fractum quid poscat.
39r
Crustas, quid iuducat, resolvat.
i83
Cubitus fractus.
391
— Delapsus quid velit.
401
Cucurbitularum duo sunt genera.
67
420 INDEX.
Curatio morborum. 63
Cutem quid purget. 184
Cutis in vulnere dura, periculosa ; tenuis, commo-
dissima. 217
D.
Dejectio , quando movenda. 29
— Quid agendum ante. idem
Dejectio , quomodo provocatur. 68
Dejectiones instantes. 49
Delirium a capite vulnerato. 54
Democritus, medicinaj peritus.
Dentium dolores, quam curationem exigant. 277
Ata<ppay{/.a r5
Diaetetica, ex tribus medicinae partibus difficillima. 11
Dies impares. 04
Digitorum ulcera. 293
Digitorum vitia quomodo recidenda. 36 1
— Prolapsi quomodo reducendi. 402
Discutientia medicamenta. i83
Destillatio frequens tabem timendam testatur. 49
Dolor articulorum. 5o
— A partu vehemens. idem
— Circa tempora et frontem. idem
Dolor pulmonis. 54
Dolores capitis quid submoveat. 5-j
— In febre continenti mortiferi. 58
— Subiti in sano homiue quid denuntient. 60
Auasvrepta , quid sit , quo modo sanetur. 168
e:
EyxavQtc- 309
EtXsoc. tffi
INDEX.
k-n
EXeipavTtaatv, quid denuntiet, quid sanet.
i33
Empirici , qui fuerint.
9
Emplastrorum usus et nomina.
(().>.
Ej/.irpoaSoTovoi;*
r/,6
H?raTi}cov, quid denuntiet, quid sanet.
160
Ephelis.
•2 52
EirtvuxTtij. •
245
Erasistratus, quid de hydropisi putaverit.
12/i
EpuatTTsXa?.
219
— Duo genera, quomodo curanda.
220
Exercitationes , quae commoda?.
23
— Quis earum finis esse debeat.
24
— Quse recte sequantur.
idem
Extenuantia corpus.
27
F.
Fascia lintea , ad vulnus deligandum aptissima. 2 1 5
Fatigati , quse debeat esse eorum disetetica.
25
— Iis potio frigida inutilis.
26
Fatigato quotidianum cubile tutissimum est.
idem
Faucium exulceratio. 7
i5o
Febris in partu.
61
Febrium variarum signa.
90
— Diversae curationes.
91
Femur promotum quomodo reponatur.
4o3
Fistulae quando secandae.
3oo
— Quid de eis Sostratus,
3oi
Fistularum plura genera.
239
Fracturarum communia remedia.
388 et 392
Frictio, quando, quo, quandiu, fieri debeat. 70
Frigus quibus inimicum. 35
Frigus in febribus. 107
Furunculus. 236
36
422 INDEX.
G.
Gangrena quando et quomodo recidenda.
36i
rccyypaiva.
22 1
— Quomodo curanda.
221
Genu prolapsum quomodo reponendum
404
Genuum dolores.
I77
Gestatio , quibus morbis necessaria.
74
Gestationis Asclepiades auctor.
71
— Plura genera.
73
H.
Haemorroides.
229
Hiems salubris.
37
Horror in febribus.
I08
Humectantia corpus.
3o
Humeri fracti curalio.
389
— Delapsi curatio.
399
Hydropisis quomodo curanda.
122
I.
Incidere corpora mortuornm nefarium 1 1
— Vivorum. Ide m
Indicia certa mortis. 48
Infibulandi ratio. 344
Inflationem, quae legumina afferant. 83
Insania febricitantium. 1 1 3
Insaniam quid tollat. 5y
Integrum corpus quibus signis cognoscatur. 23
Intestina elapsa quomodo reponenda. 329
Intestinorum laevitas. 169
INDEX. 4a3
Inteslinorum laevitas quando periculosa. 61
— Qusenam ejus signa. Idem.
Imbecillitas. 118
Imbecilli quae debeat esse agendi ratio. 22
— Exaliqua corporis parte. 32
Impetiginis quatuor species. 247
Implentia corpus. 27
J.
Jecinoris vulnerati notae. 289
Jejuno, magis nocens jejuni serpentis morsus. 228
Jugulum fractum quomodo curandum. 383
K.
Kapjcivwfxa.
23l
KaTacrTayfxb? xsiyaXaTo?.
144
KeipaXaiov quid denuntiet.
141
Kiipiov.
242
KoiXiaxb? vo'(xoc.
i65
Xo'Xov Dolens quid requirat.
34
Kov^uXwp.aTa , durata quomodo curanda.
359
Kpi6vi.
307
KwXiaxov aXyv)|/,a.
L.
Labra fissa quomodo sananda.
166
325
Aayw©6aXjjL0i;.
3i3
Lenticulse.
a52
Lethargus-quomodo curandus,
120
Lienis masnus.
52
4*4 INDE5
L
Lienis inflatio.
161
Lienis icti notae.
209
Linguae resolutio.
144
Linguae ulcera.
282
Linguae raembrana infantibus
quomodo subse-
canda.
325
Lippitudo.
253
Longum morbum optare quando utile.
45
Lotiones , ab Asclepiade vituperatae : quibus
in
morbis adhibendae.
69
Lumbrici quomodo fugandi.
170
M.
Malagmata.
io5
— Quomodo misceantur , eorum usus et nomina. 1 86
Manus prolapsa quid requirat.
402
Maxilla fracta quid requirat.
382
— mota sedibus suis quomodo
reducatur.
397
Medici-primi philosophi.
8
Medicina-ejus origo.
/
— In tres partes diyiditur.
8
— Rationalis.
9
Medullae discissae , notae.
210
Menstrua deficieutia.
5o
Mixturae variae.
198
Mollientia.
184
Morbi ad iram deorum relati.
7
Morbi veris.
38
— iEstatis.
Idem.
— Autumni.
Idem.
— Hiemis.
39
— Infantium.
4i
— Senectutis.
Idem.
INDEX. 4^5
Morbos acutos quid denuntiet : quid sanet. 88
Morborum divisiones. 87
Morborum interiorum sedes. i38
Morbus Comitialis regre finitur post annum quin-
tum et vicesimum. 60
Morbus regius. 49
Morbi varii quomodo curandi. 224
Mu^ptaatc- 268
Mulier gravida acuto morbo facile consumitur. 47
Mupp/iwa. 244
N.
Narium morbi quomodo curandi. 275
Narium carunculae. 276
Narium os et cartilago fracta quid poscant. 38o
Naturales actiones corporis ; de his variae opiniones. 1 o
Naturalium partium morbos quid afferat, quid
sanet. 17.5
Nervi dolentes objiciendi labori et frigori. 35
Nervorum resolutio quomodo curanda. i34
Nervorum tremor , quomodo sanandus.
Notae quee in morbis spem aut periculum ostendunt 55
O.
Obesi saepe subito moriuntur. 4 1
Observationes in diseteticam ex novisrebus, corpo-
rum generibus, sexu, aetatibus, etc. 24 et 2 5
Oculorum resolutio. 267
Oculorum imbecillitas. 268
Otug6o'tovo$. 146
Ora, quid aperiat in corporibus. 181
Ora venarum, fundentia sanguinem quomodo tol-
lenda. 359
426 INDEX.
Oris ulcera. 280
Ossium , positus , figurse , nomina. 363
— "Vitia. 370
— Curatio. 371
Ossa suis sedibus mota quomodo curanda. 3p,5
Ofctva quid sanaret non inventum. 222
Palmas ossa promota , quo modo reducenda.
402
Palpebrae cohaerentes.
3ro
Papularum duo genera.
247
Ilapom^sc.
285
TlapouXte^at.
282
Partus eliditur fusa alvo.
52
Partes naturales.
33i
— Earum vitia.
3e2
— Remedia.
334
Pastillorum facultates, usus et nomina.
197
Pedis ossa prolapsa quomodo reponenda.
4o5
nepi7rvsup.C'Vta.
i5g
Pestilentia imminente qui vivendum.
36
Phrenesis febricitantium.
n3
<l>6sipia(jt<;.
36i
<J>tf/.wGK;.
343
<I>uys8Xov.
237
<J>up..a.
236
<J>u{j>.aTa.
188
Pituita.
3i7
Pituitam , quse crassiorem faciant.
8r
IIXsupTTt?.
r57
Polypum quomodo extirpandum.
322
INDEX.
4*7
Polypus.
276
Porrigo.
i5o
Potionum varia genera.
79
Potiones quandiu ministranda in febribus.
99
Praecordiorum dolor.
49
Processus lapsos quid denuntiet.
398
Ilpo7rT(0(7i(;.
9.58
Pulmonis icti notse.
209
Punctio quomodo facienda.
328
Pus.
210
Pus quid concoquat et moveat.
181
Pustularum plura genera.
245
R.
Ramex quomodo curandus. 341
Regius morbus. i3i
Remissiones in febribus attente considerandae. 96
Renum affectio. i63
Renum percussorum notae. 209
Sacer ignis. 2 33
Sanguis , quse nuntiat ejus profluvium. 49
Sanguinis color et habitus quid demmtient. 67
Sanguinis exspuitio. x5i
Sanguinis missio. 63
— Non omnibus bona. 64
— Quibus in morbis adhibenda. iderfi
— Qua ex parte fieri deb.eat. 66
4aS INDF.X.
— Quomodo supprimenda.
67
Sanguinis profusio suppressa.
48
Sanguinem , quid supprimat.
181
Sanus homo, qui agere debeat.
22
Sauies.
210
Scabiem, quid denuntiet; quid sanet.
246
Sugiilata.
296
Septi transversi, percussi notse.
210
Signa adversae valetudinis.
4i
— Quae bona in aegrotantibus,
42
— Quae mala.
43
— Morlis iustantis.
46
Signa instantis insaniae.
53
Signa quae in variis morbis spem , aut pericula os
tendunt.
55
Signa singulorum morborum.
49
Somno, quid aptum.
85
Spasmus, a frigore.
38
Siraap.05 xuvixos , quo modo sanetur.
143
Spinae fractae curatio.
387
Sputa quas mala.
58
2raip6>.(op.a.
3x4
Stomachus laborans qui reficiatur.
34
— Infirmum, quae indicent.
idem
Stomacho quae sint apiissima.
82
— Aliena.
idem
Stomachi percussi nota.
210
Stomachi exulceratio.
i55
Struma.
235
Succi boni.
80
— Mali.
82
— Lenes.
idem
Suxwgi;.
25l
Sudor duobus modis ehcitur.
75
INDEX. 429
Sndor frigidus, in acuta febre pesliferus. 47
Suffusio. 3i5
Suppurationes qua? pessimse. 5g
Suppurationis signa. 54
— Quum oculis non patet. 55
Tabes quomodo sanauda. 1 26
Talus prolapsus quid requirat. 4o5
Teivsffy.0?. 171
Tela quomodo extrabenda. 3o2
TeVavo?. 146
Tetanus a frigore. 38
Tempestates quae opthnae , quae pessimae. t 3 7
Tempus anni. Quae sint observanda vere , aestate ,
autumno, hyeme. 3a
@npto)(j!.a. 23a.
Tonsillae inflammatae. 279
— Induratae. 324
Tormina quaudo non periculosa. 57
Tubercula callosa. 214
Tussis. i5i
U.
Y^po<po€ia. 225
Ulcera , cum cito esse desierunt quid timendum. 5i
Ulceris in vulva signa. 5i
Umbilici vitia. 326
— Quid denuntiet, quid sanet. 327
Unctio exercitationem recte sequitur. 24
Unctio , frictionis omnino dispar. 7 2
Unguis. 388
43o INDEX.
lCTtoyuGu;. 267
Urina , quse species ejus et signa. 48
Urina, quae signa dare possit in niorbis. 5i
Urinaj retentio. 344
Urinam quid moveat. 85
Uvse inflammatio. a83
— Amputatio. 324
Valetudinis adversae instantis signa. 37
Varicurn curalio. 36o
Varos curare pene ineptum. 25a
Venenoruni variorum varia remedia. 229
Venae fallaces in febre. 99
Venti qui salubres. 38
Venus secundum anni tempora. 3i
Ver saluberrimum. 37
Veratrum album , comitiali morbo oppressis , insa-
nientibus quoque bonum. 71
Vermes aurium. 273
Vertebras delapsas , quid denuntiet. 3g8
Victus ratio secundum aetates. 3o
Vitiligiuis tres species. 248
Vomitus ab Asclepiade rejectus. 28
— Quando utilis. idem
— Ne sit quotidianus. 29
— Quibus juvetur. idem
— Quid post vomitum agendum. idem
— Biliosis necessarius. 7°
Vomitum quid denuntiet. 48
Vulnera quid glutinet. 181
Vulnera varia , quas curationes poscant. 207
Vulvae percussae nota?. 2°9
INDEX. 43i
Vulvae morbi. 174
Vesica: vulneratae , nofce. 2 1 o
if^pocscpaXov. 142
I
*
■